Sede Vacante 1378



Letter of King Richard II of England
concerning the income of benefices of Schismatic Cardinals
and others who support the King of France
July 6, 1379

 

:

Thomas Rymer, Foedera, Conventiones, Literae et cujuscunque generis Acta Publica inter Reges Angliae et alios quosvis... Tomus VII (Londini: A. & J. Churchill, 1709), pp. 222-223:

Rex universis et singulis Praelatis, Viris Religiosis, ac aliis personis ecclesiasticis, Vicecomitibus, Majoribus Ballivis, Ministris et aliis fidelibus et subdictis suis, ad quos etc., salutem.

Fidei zelus et piae devotionis sinceritas, quibus sacrosanctae Romanae Ecclesiae ac Sanctissimo Patri et Domino, Domino Urbano, digna Dei Providentia ipsius Romanae ac universalis Ecclesiae Summo Pontifici vero Christi Vicario, ardenti afficimur.desiderio, nos inducunt ut eidem, circa fluctuantis Petri naviculae regimen, hiis praesertim procellosis temporibus infudanti, favoris praesidia partiamur.

Nuper siquidem, in Parliamento nostro generali, apud Gloucestriam celebrato, fructus, redditus, et proventus quorumcumque dignitatum, personatuum, officiorum, ecclesiarum parochialium, canonicatuumque et praebendarum ac aliorum beneficiorum ecclesiasticorum (quocumque nomine vel titulo censeantur) infra Regnum et Dominia nostra existentium, per Gallicos seu aliter adversario nostro Franciae quomodolibet adhaerentes, quomodocumque occupatorum, de Concilio et avisamento procerum Regni nostri et prout progenitores nostri clarae memoriae durantibus guerris facere consueverunt, ad manus nostras posuimus, nostroque aerarrio fiscali jussimus applicari,

set deinde per aliquos Nuncios, seu ambassatores nostros ad Nos de praesentia Sanctissimi Patris praedicti redeuntes literas seu bullas apostolicas recepimus continentes quod duas patres fructuum, reddituum et proventuum beneficiorum hujusmodi, per olim Cardinales sibi rebelles occupatorum, Camerae suae Apostolicae propter ipsius indigentias, tertiam vero partem reparationibus beneficiorum eorumdem reparatione indigentium optavit et voluit applicari,

Nos vero, ipsius Sanctissimi Patris indigentias et sumptus, quos propter defensionem Fidei ac status sui ipsum indies oportebit impendere, in piae considerationis examine revolventes, licet omnia bona ipsorum Gallicorum seu alias adversario nostro Franciae quomodolibet adhaerentium, sicuti constat ipsos olim Cardinales Gallicos et Limovicensem, qui jam dicto Sanctissimo Patri de facto rebellantur, eidem notorie adhaerere et hactenus ad haesisse, infra Regnum et Dominia nostra existentia nobis sint de lege ipsius Regni nostri, notorie confiscata,

volentes tamen eidem Sanctissimo Patri, etiam nostris agris sitientibus, in tanto necessitatis articulo subvenire, volumus et de gratia nostra speciali concedimus, ut Collector, qui pro parte ipsius Sanctissimi Patris in Regno nostro Angliae fuerit pro tempore de omnibus et singulis fructubus, redditibus et proventibus beneficiorum hujusmodi, per olim Cardinales eidem Sanctissimo Patri rebelles, etiam si puri Gallici, vel alias dicto adversario Franciae adhaerentes extiterunt occupatorum, absque impedimento nostri, officalium vel ministrorum nostrorum quorumcumque, ad usum et utilitatem ipsius Sanctissimi Patris et reparationum praedictarum libere disponere valeat in forma nobis in dictis literis apostolicis expressata, reservato nobis seu deputandis per nos supervisu et ordinatione ipsarum reparationum quas nullo modo volumus praetermitti:

Quodcirca vobis omnibus et singulis ac vestrum cuilibet praecipimus et mandamus quatinus discretum virum, Cosmatum Gentilis, ipsius Sanctissimi Patris Capellanum et Collectorem per ipsum in Regno nostro Angliae jam noviter deputatum, de omnibus et singulis fructubus, redditibus et proventibus beneficiorum hujusmodi quorumcumque (olim Cardinalium rebellium) absque impedimento vestro vel alicujus vestrum seu aliorum quorumcumque officialium vel ministrorum nostrorum, usque ad tempus inferius limitatum, adeo libere per se et alios ad usum Camerae Sanctissimi Patris praedicti disponere, ipsoque fuctus levare et exigere in forma superius limitata absque contradictione qualibet permittatis, sicuti dicti olim Cardinales rebelles, tempore firmae pacis inter Nos et Adversarium nostrum Franciae, disponere consueverunt, mandato seu mandatis contrariis per nos prius factis non obstantibus quibuscumque.

Volumus autem quod haec nostra gratiosa concessio, quam futuris temporibus ad consequentiam trahi nolumus, a tempore rebellionis hujusmodi usque ad Festum Sancti Michaelis, quod erit anno Domini millesimo tricentesimo octogesimo [Michelmas, 1380] et non ultra, robur optineat firmitatis.

In cujus etc.

Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Julii [1379]. Per ipsum Regem et Concilium.


Seven Cardinals at Avignon, on March 8, 1379, issued a letter declaring in favor of Pope Clement VII and against the intrusive Bartolomeo Prignano.

 

 

 

 

November 14, 2013 1:18 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |