Sede Vacante 1404

October 1—October 17, 1404

Jean Gerson, Chancellor of Notre Dame de Paris
to Louis, Duc d'Orleans

(January 5, 1403)


Ioannis Gersonii Opera Omnia, novo ordine digesta   Tomus Secundus (Antwerp 1706), column 74:

Serenissimo Principi et inclytae Regum proli Domine Aurelianensi, suus Joannes Cancellarius Ecclesiae Parisiensis indignus, obsequium humile, pacisque praesentis cum aeterna, donum feliciter adipisci.

Multa hactenus scrips,i Strenuissime Domine. Plurima dixi quae ad Ecclesiasticam pacem utilia videbantur, prosequens pacem exulantem latratu quo potui, ego de genere catulus, offerens insuper pro virili portione ad opus tabernaculi Dei cum hominibus, ea quae de manu sua videbar suscepisse. Nec ignoro posse ea a tot capitibus in varias facile traduci sententias et forsan adversas; quae tamen, omnia si cum distinctione temporum, circumstantiarum quoque se offerentium multiplicitate pnesari digna fuerint, arbitror ea inventuris nexu concordi veritatis inter se juncta esse, utpote quae circa idem centrum eumdemque cardinem pii desiderii volvebantur.

Viam itaque cessionis bene practicatam ego brevissimam et optimam censui, judicans ad ejus receptionem secundum praeparationem animi ambos contendentes de Papatu jure divino constrictos; nec erat quod allegarent coactionem. Vellent itaque cogebat nemo. Porro in conclusione subtractionis non affui, quam tamen conclusam impugnare pertinaci animositate non praesumpsi: sed postquam Dominus noster Benedictus viam cessionis, et alia quae petebantur accommodata pro pace et reformatione Ecclesiae dictus est acceptasse, opposuit se parvitas mea cum odiis et discriminibus non modicis, ut ipse neque Papatum de facto irreversibiliter amisisse, neque haereticus aut schismaticus judicandus esse causaretur. Placuit quoque restitutio, quam et praedicavi coram celeberrimo coetu populorum. Per hanc itaque Obedientia nostra secum unita portum pacis generalis attingere facilius sperabatur. Denique non tam missus quam coactus Legatus, ad Dominum nostrum super hac materia pro parte Universitatis praeclarissimae Studiorum, cui ego filius negare potui nihil, proposui primo Massiliae, dehinc Tarascone sermonem hunc, quem decorus praesentiae vestrae nobilissimae fulgor illustravit. Hunc sermonem dicut et praecedentem propositionem postulare dignata est Celsitudo vestra ab exiguitate mea: qualis autem eog sum ut vel hoc vel aliud quippiam denegare praesumpserim? En accipite itaque, sermonem qualiscumque ille est, ubi aliqua, sed pauca ex dictatis in margine posita sunt, quae brevitas praeceps eripuit ne proferrem. Bene valeat praeclara Dominatio vestra ad communem pacem et propriam salutem consequendam. Scriptum Tarascone anno Domini 1403, in vigilia Epiphaniae {January 5].


 

November 14, 2013 11:48 AM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |