Sede Vacante 1378



Responses of Cardinal Vivariensis (Pierre de Sortenac)
to the Ambassadors of the King of Castile

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 82-84:

Responsiones facte per D. cardinalem Vivariensem nunc Sabinensem (1384-1390) ad quesita ambaxiatorum regis Castelle super facto impressionis B.

Reverendissime Patres et Domini, circa casum positum per V. P. et aliorum Dominorum cardinalium insurgunt hec dubia que secuntur:

22. Primo qui sunt illi cardinales quibus reportatum fuit quod romani concluserant in suis consiliis pendentibus decem diebus, quod cogerent DD. cardinales ad eligendum romanum vel italicum?

—Non recordor.

23. Item, qui sunt illi cives romani qui talia reportaverunt publice vel occulte?

—Non recordor.

24. Item per quos potest probari quod ille Barensis se recommendabat bandarensibus ante ingressum conclavis?

—Non recordor, nisi fuerit Senator.

25. Item, si fuerunt aliqui alii presentes quando dixerunt DD. cardinales romanis quod propter que disponebant que minas et impressionem se velle facere sapiebant, si aliquis eligeretur non esset verus papa.

—Non recordor.

26. Item, si fuerunt prelati romani vel italici qui multum promiserant Officialibus ut inflammarent populum ad hoc ut aliquis ipsorum eligeretur et per quos ista possent probari.

—Nescio qui sunt illi qui promiserunt, sed audivi et nescio a quibus, quod episcopus Rechanatensis [Bartolomeo de Zabriciis de Bononia] et unus episcopus qui morabatur apud D. Mediolanensem [Simon de Borsano] instigabant populum ad clamorem.

27. Item, cum dicatur in casu quod romani aliquando clamabant ut eligeretur romanus vel italicus et aliquando tantum petebant romanum, queritur utrum ante nominationem factam de illo Barense precessit clamatio de romano tantum, vel quo tempore usi sunt verbis quod solum romanum volebant?

—Ante nominationem B. audivi quod clamabant de ytalico vel romano, ex post videtur michi quod clamaverunt aliqui de romano.

28. Item, si fuit ruptum conclave ante nominationem illius Barensis vel saltem temptassent disrumpere per aliquam partem ante refectionem DD. cardinalium, vel post?

—In facto tradito apparet quod ante nominationem dicti B. conclave non fuit fractum.

29. Item, quia dicitur in casu quod quidam de cardinalibus dixerunt quod eligebant illum Barensem animo ut esset verus papa. Queritur qui et quot sunt illi qui dixerunt illa verba, vel quo motu illa protulerunt?

—Ego fuit ille qui dixit, quia pro tunc volui, timore tamen mortis et credo quod D. de Aragonia [Pedro de Luna] idem dixit, et presumo quod voluit prout ego timore tamen mortis et credo quod idem dixit D. Mediolanensis [Simon de Borsano], si timore mortis, crederem magis quod non quam quod sic, quia est italicus.

30. Item, in actu reelectionis de qua fit mentio in casu Johannis de Lignano, queritur qui et quot cardinales non fuerunt presentes, vel qui non dixerunt illa verba: "Ego dico idem quod hodie, etc."?

—Dico quod cum factum ordinabatur, ego non recordabar quod fuisset reelectus, sed per dicta aliquorum meorum incepi aliqualiter recordari, non de modo nec de forma et ideo refero me ad factum traditum in quo fit mentio de dicta reelectione.

31. Item, qui cardinales voluerunt nominare B. in papam prima vice?

—Non recordor, nisi de Dominis de Britania [Hugues de Montelais], S. Angeli [Guillaume Noellet] et de Vernhio [Pierre de Vergne].

32. Item, qui fuit primus cardinalis qui illum nominavit in papam et quibus verbis usus est?

—Videtur michi quod primus qui nominavit fuit D. Lemovicensis [Jean de Cros].

 


 

 

June 30, 2010 9:16 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |