Sede Vacante 1378



Responses of Cardinal Pietro Corsini,
Cardinal of Florence
to Questions posed by the Ambassadors of Aragon

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 57-68:

Responsiones R. P. et D. Cardinalis Florentinensis ad interrogationes sibi datas per egregios viros Ambaxiatores Serenissimi Principis Regis Aragonum.stabularius.

1. [The objection is put that, as Nardus testified, the Cardinal sent to him and to his companions in the Castel S. Angelo on Friday morning, April 9, 1378, to tell the Cardinals who were there to come to the Apostolic Palace. They refused, and he sent them a written message which made them decide to come. To that the Cardinal replies:]

Ad primum interrogatorium quod incepit: Cum assseratur etc., respondeo et dico quod Nardus illo mane ad me non venit, cum scio et recordor quod venerunt illo mane ad me aliqui Officiales Urbis, et requisiverunt me instanter quod irem ad palatium ut publicarentur populo que facta erant die precedente [Thursday, April 8, 1378]; et dixerunt dicti Officiales Urbis: "Non expectetis quod populus potet et comedat nisi ante veniatis et publicetis quae factae fuerunt die externa ista . . . . dicta quam fuerit proxime preterita, et sumus in majori periculo, nos et vos, quam heri fuerimus." Quibus aditis, pro vitando majore scandalo cum dictis officialibus equitavi ad palatium. Sed dico et assero quod eisdem Officialibus nullam ambaxiatam imposui quod ex parte mea irent ad Dominos qui erant in castro S. Angeli, nec ad alios. Item, dico et assero quod nullam cedulam vel scripturam unquam feci occasione predicta. [In other words, the Cardinal calls Nardo a multiple liar.]

2. [Thomas de Acerno holds that the Cardinal said to him in his own palace, "Habemus papam D. Barensem," [58]and having learned from him that Urban was in the Apostolic Palace, the Cardinal cried out, "Ego volo vivere et mori cum eo et ire ad eum quia Dominus noster est. Ipse est papa;' that he also sent soon after to find two officers from the Capitol and that he told them that Bartolomeo was elected. They replied, after consulting the other Officers, the the Romans accepted it, though they would have prefered a Roman Pope. The joyful Cardinal went on horseback to find Urban, embraced him, told him everything that had happened, and ordered a meal to be brought to the pope. After the meal, several cardinals arrived. To this objection, the Cardinal responds:]

Ad secundum quod incepit, "Item cum asseratur etc." respondeo et dico omnia in eo contenta esse falsa, totaliter et mendosa et conficta.Ymo aliqua ex eis esse impossibilia maxime attenta locorum magna distancia, ac etiam attento quod officiales predicti nunquam a me discesserunt donec me ad palatium sine intervallo duxerunt. Ymo etiam nec permiserunt me complere horas et officium, quod et quas in palatio postmodum complevi, Dico tamen quod ad me venit D. Thomas, et quod recepi eum placide, dicendo sibi: "Bene estis laetus, quia sciebam ipsum satis sollicitasse imperssionem fieri, ut publice se jactabat."

[The Cardinal calls Thomas' statements false, totally mendacious and invented.]

3. [Several have alleged that at Tivoli the Italian Cardinals treated Urban as the true pope. The Cardinal explains his conduct:]

Ad tertium quod incepit: "Item cum asseritur per aliquos etc," respondeo quod quamdiu eto et alii DD. cardinales italici fuimus in Tibure cum dicto B. oportebat nos ire ad consistoria et consilia sive potius congregationes dicti B., et scio quod non ibam nisi vocatus, quod non fuissem ausus contradicere, numquam tamen intendens per aliquem actum sibi jus aliquod tribuere in papatum, sicut etiam ante recessum meum de Anagnia fueram protestatus. Item, illo tempore stetimus in Tibure ut laborare[59]mus pro aliquo bono remedio et ut dictum B. de veritate facti certum faceremus ne se posset per ignorantiam facti aliquo tempore excusare. Nec feci, ut ponitur ibi, fieri aliquas promossiones. Ymo ipse B. suo motu investigaverat quomodo posset aliquos actus facere et aliquos de nostris promovere et allicere, ex quo sensiit opinionem Dominorum super facto suo et quia tum non reputabant papam. Item dico etiam quod non consensii paci Florentinorum; ymo quod dissuasi et disensii dicendo expresse ambaxiatoribus communis Florentiae qui pacem ipsam tunc prosequebantur in Tibure, quod ipsi jam sciebant tunc quod DD. cardinales in Anagnia existentes volebant ad aliam electionem procedere, cum a certo tenerent electionem B. nullam esse propter impressionem notoriam romanorum, dicendo dictis ambaxiatoribus quod frustra expendiderant pecunias suas in prosecutione dictae pacis apud B. predictum. Qui tamen ambaxiatores michi dixerunt quod volebant consilium, quia multum erant afflicti processibus D. Gregorii papae S. M. addentes, si aliquis eligatur per DD. cardinales, facilius inducetur ad favorabilem pacem faciendam cum commune Florentiae.

4. [Francesco of Siena attributes to the Cardinal of Florence at the time of the death of Cardinal Orsini .(died August 13, 1379) the words : 'Magister Francisce, modo veniemus ad D. N. sicut semper desideravi, quia didici veram esse regulam patris mei qui dicebat, "Qui havet socium havet Dominum" quasi quod vellet inuere quod D. Cardinalis D. Jacobus de Ursinis fuerat in culpa absentationis trium DD. cardinalium italicorum. Respondeat D. Florentinensis si predicta dixit, et si dixit quare dixit.' ]

Ad quartum quod incipit: "Item quod asseritur per magistrum etc." dico falsa esse contenta in ipso interrogatorio, nec sibi dixisse verba predicta, nec aliquo modo de eo tantam confidentiam recepissem, sua conditione considerata, et suis moribus, [60] et quod ex toto afectatus erat ad B. qui erat compater suus nam filium ipsius magistri Francisci de sacro fonte leveraverat.

[The Cardinal says that the assertions are false. He never said the words, and he never would have shared such a confidence with Master Francesco, considering his status, his character, and the fact that Bartolomeo Prignano had baptised his son.]

5. [Philippe de Rubeis alleges that he heard him say that, before the conclave, the Cardinals were decided upon electing Urban, that he was really elected, et that the Cardinals regretted his election because he maltreated them. The Cardinal replies:]

. . . . [Ad quintum?] Respondeo quod directe mentitus est in caput suum, et dico et assero pro vero et certissimo quod nullo unquam temporis ante diem et horam nominationis factae de dicto B. in palatio apostolico fuy in loco ubi inter DD. cardinales fieret quemcumque mentio de B. predicto, et si fuissem in aliquo loco ubi de eo mentio aliqua facta fuisset, possetenus impedivissem quia mores et vitam ejus melius cognovissem quam alii.

[The Cardinal states that Philippe is lying. Never at any time befoe the moment of the election was he in a place where the Cardinals made any mention whatever of Bartolomeo Prignano, and if he had been in a place where a mention had taken place, he would have stopped it to the best of his powers, since the Cardinal knew his character and lifestyle better than the others.]

6. [Adam de Eston alleges he saw the letter of this Cardinal announcing to the Emperor the free election of Urban. Here are the explanations of the Cardinal:]

Ad sextum, respondeo quod verum fuit quod feci litteras scribi imperatori mandante B. qui sciebat me multum notum esse imperatori. Verum tamen fuit et est quod scripsi unam cedulam manu mea propria, quam secrete inclusi in ipsis litteris, per quam imperatori notificavi quod non adhiberetur fiduciam illis quae gesta erant, nisi quatinus expediret quia negitium aliter se haberet, et ut in brevi ipsum informarem. Et peto quod cedula mea manu propria scripta michi ostendatur. Similiter peto quod exibeantur litterae quas eidem imperatori scripsi facta electione D. N. Clementi Papae VII, asserendo ipsum esse vere romanum pontificem. Quarum primas portavit decanus Visgradensis [Conradus Henrici] ambaxiator imperatoris predicti, et secundas portavit episcopus Wratislaviensis [Theoderic, who was Dean of the Cathedral of Bratislava at the time; he was elected Bishop and confirmed by Clement VII in Novemer 1378].

[The Cardinal admits writing the letter, but he also wrote a personal handwritten note and enclosed it with the official letter, warning the Emperor Charles IV not to put any trust in the official letter. He also wrote a letter to the Emperor announcing the election of Clement VII, the true pope.]

7.[The Bishop of Recanati [Bartholomeo of Bologna] says that the Cardinal, since Good Friday [April 16, 1378] assured Urban that he was the true pope, that he himself sent him to tell the Cardinal de Vernio to come, and that he presented [61] to Urban a request, in which was raised the question of peace with the Florentines. The Cardinal responds:]

Ad septimum interrogatorium .. . . respondeo quod ea contenta in isto interrogatorio omnino sunt falsissima et non continere veritatem, nisi in hoc quod ivi illo mane ad palatium ubi erat B., requisitus et ductus per Officiales Urbis, ut supradixi, respondendo ad primum interrogatorium (et patet falsitas predictorum ex eo quod dictus D. S. Petri erat in palatio nec inde illa nocte exierat) nec rotulum vel scripturam aliquam sibi dedi vel obtuli, nec Florentinorum mentionem feci, quos nec volebat audire nominari antequam suy venisset notitiam quod DD. cardinales non reputabant eum pro papa.

8. [Item cum asseratur per episcopum Recinatensis quod D. cardinalis de Vernhio sibi dixit in Anagnia, quod nomine suo et DD.de Luna, de Britania, S. Angeli, Glandatensis et Vivariensis promitteret DD. cardinalibus italicis quod ipsis DD. italicis firmis stantibus erga dictum D. B., ipsi de Vernio et alii superius nominati essent cum eis firmi usque ad mortem. Et quod omnia ipse episcopus cum redivit Tiburim deixit uno mane DD. Florent. Meniolanensi et de Ursinis coram dicto B. in secreto consistorio et quod dicti D. ytalici volebant esse firmi. Respondeat dictus D. Florent si predicta sint vera.]

Ad octavum interrogatorium . . . . . respondeo quod in eo contenta sunt totaliter falsa, quod manifeste probatur. Nam me Portuense et DD. Mediolanense et de Ursinis cardinalibus missis de Roma Anagniam omnis DD. cardinales existentes in Anagnia numero XIII cum juramenta dixerunt et affirmaverant se B. non habere pro papa tanquam nominatum sive electum per impressionem notoriam, petentes instanter quod nos tres ibidem remaneremus, ut simul cum eis intenderemus ad providendum [62] ecclesie sicut in aliis responsionibus nostris prolixius dixi. Certun est autem quod ipse Recinatensis deponens post recessum nostrum de Anagnia venit ad civitatem Tiburtinam ad quam se B. transtulerat medio tempore dum nos de Roma Anagniam miserat (nec nos tres in Tibure alias fueramus), quare dictis testis credi non debet quod tanti Domini contra suum juramentum ei dixerunt eo quae in interrogatorio continetur.

9. [Item, cum in casu tradito per D. Barensem sub bulla habeatur quod dicta die veneris qua ipse B. fuit intronizatus [April 9, 1378], de mane, ipse D. Florent. et DD. Glandatensis, Mediolanensis, Majoris Monasterii et de Luna cardinales venerunt ad palatium ad ipsum D. B., et quilibet ipsorum DD. cardinalium congratulando ipsi B. de felice electione promotione et assumptione sui ad papatum et dicendo sibi verba alia grata et humilia dixerunt, sive firmiter et instanter supplicaverunt quod electioni de se factae tam concordi et canonice consentiret. Et demum consulerunt et dixerunt eidem electo quod statim mitteretur sicut missum fuit pro illis VI DD.Cardinalibus qui erant in Castro S. Angeli, rogando et requirendo eos quod convenient omnis sumul in dicto palatio et dictam electionem eidem electo presentarent ut consentiret idem et intronizaretur. Et quod ipse electus, auditis verbis, et sua sionibus (sic) predictis volens esse clarus in conscientia sua interrogavit eos et quemlibet eorum singulariter si ipse sincere, pure et pibere ac canonice per omnes cardinales in conclavi electus fuerat, dicens quod si ejus electio non fuisset libera et canonica eidem nullatenus consentiret, et quod ipsi B. DD. cardinales et eorum quilibet responderunt et constanter affirmaverunt ipsum B. esse ita sincere, pure, et libere, et canonice in papam electum per dictos DD. cardinales sicut aliquis potiusset in romanum pontificem libere et canonice elegi, suadentes eidem etiam quod pro Deo dictae electioni nullatenus assentire differret dicentes etiam quidam ex cardinalibus eidem [63] electo quod si dicte electioni non consentiret magnum peccatum faceret; nam ex hoc esset verisimiliter contingere quod sedes apostolica dui vacaret pro eo quod DD. cardinales cum magna difficultate iterato simul congregarentur pro alio in romanum pontificem eligendo . Respondeat D. Florent., si predicta fuerunt vera, et si vera sunt, quare facta fuerunt.]

Ad nonum interrogatorium . . . . Respondeo quod ego dicto mane ivi ad palatium, requisitus ab Officialibus Urbis, ut superius continetur, et quod postea successive venerunt alii Domini, sicut credo ab ipsis Officialibus requisiti. Cetera autem in interrogatorio contenta in quantum me tangunt, procul dubio, et in quantum vidi et dici audivi quod ad alios Dominos penitus falsa sunt et carentia veritate; certus enim sum quod de contentis in interrogatorio nichil dixi et vidi quod venientibus aliis Dominis singulariter loquebatur cuilibet et valde pauca verba. Sed solum sollicitabat romanos quod irent aut mitterent pro DD. qui erant in castra, dicendo romanis: "Nisi venirent nichil est factum." Dico etiam et assero quod nos, de quibus in articulo sive interrogatorio continetur, nunquam ad invicem congregavit. Et verba dicti casus falsitatem continent manifestam, quia de contentis in interrogatorio nobis non fecit mentionem, nec nos sibi.

10. [Francesco d' Orvieto reports that the Cardinal wanted to go to Confession to him one day, and said to him, "Ego sicut et ceteri DD. cardinales habeo a D. N. papa plenariam indulgentiam et remissionem omnium peccatorum semel tamen pro nunc, et ut proficiat michi volo de omnibus particulariter confiteri." Et cum sibi confessus fuit, dixit: "Peto a vobis ut ex parte D. N. Urbani absolvatis me, et detis michi hujusmodi indulgentiam et remissionem omnium peccatroum, quod sic factum fuit in interiori camera hospitii ubi in Sancto Grisogono dictus D. Florentinensis hospitabatur." And he said, in concluding, "Data absolutione ex parte Dicti D. Urbani pape VI predictus D. cardinalis descendit ad [64] capelam et assistente sibi et coadjuvante dicto fratre, devotissime celebravit."

Ad decimum ..... respondeo verum esse quod Fratri Francisco de Urbeveteri tunc familiari et capelano meo sicut etiam et aliis confitebar, prout opportunitas occurrebat, et dico quod dicits ipsius fratris fides adhibenda non est, tum quia videtur velle revelare ea quae sibi asserit dicta fuisse in confessione sacramentali quae fit hac fice Dei ex quo graviter puniri deberet; tum quia ipse Magister Franciscus erat michi valde suspectus, nam a certo sciebam quod per B. erat deputatus in domi et familia mea et sic esse verum jam a pluribus fide dignis fuerat michi relatum, specialiter a Magistro Bonaventura de Padua tunc ipsis Priore Generale dicti Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, qui pluries me avisavit quod caverem michi a dicto Fratre Francisco, nam sciebat quod erat in domo mea explorator erga B. Et de eo quod dicit de indulgentia et verbis ut asserit dictis per me, est falsum ut ponitur. Verum est tamen quod dum michi faceret sermonem de indulgentia predicta, respondidi, ut michi videtur, ex suspicione concepta, valeat ut valere potest; nolens me sibi aliter detegere. Et dum una vice vellem confiteri et celebrare, antequam inciperem confessionem sibi dixi: "Volo primo dicere tibi peccata tua. Ego scio quod es explorator a domo ista. Male factis, et cogita quomodo istud in viro religioso et familiari conveniat." Et adidi, "Nolo quod de hoc michi respondeas quia veritatem scio." Et his dictis feci confessionem meam ut solitus eram.

[The Cardinal rightly accuses Frater Francesco of having broken the seal of confession. It is astonishing that the Urbanists would go to such an extent to attempt to bolster their case. At the very least, the reliability of the Cardinal's confessor is discounted by his obvious partisanship. It is equally revealing that Bartolomeo Prignano had turned the Cardinal's confessor into a spy.]

11. [They accuse the Cardinal of having written the following letters:

No. 1: Petrus Portuensis episcopus cardinalis venerabili et religioso Fratri Johanni de Pistoris domus Apuliae S. Antonii preceptori amico meo carissimo. Vestri religiose amice carissime, litteras vestras amicitie grantanter recepimus et sub paucis verbis [65] intelleximus grandem sensum, regraciantes vobis quam plurimum de affectione sincera quam erga nos per easdem litteras ostendistis, certique sumus quod in omni honore modo laboraretis realiter et in vestro de quo reciprocus est afectus in quibusque tangentibus decus vestrum. Ceteri sicut alias vobis scripsimus nuper, ita repetimus per presentes, quod die mercurii VII mensis hujus in vesperis pro futuri pontificis electione nos clausimus in conclavi; in die Jovis VIII, post Missarum solempnia congregati, Spiritus Sancti gratia inspirante, reverendum tunc patrem D. Bartholomeum de Neapoli archiepiscopum Barensem locumtenentem D. vice cancellarii, in summum pontificem concordes elegimus, et, electione publicata cum solempnitatibus debitis, intronizavimus juxta morem, vocaturque nomine ejus Urbanus VI, per quem propter ejus scientiam, vitae puritatem, ceterosque virtutes innumeras et rerum experientiam dui probatam speramus indubie quod illius auxillio et clementia cujus justus est vicarius universalis ecclesie feliciter et secundum Deum et justitiam gubernabitur totusque populus christianus consolationem reperiet et augmentum. Laboravimus pro honore italici nominis per Dei gratiam in effectu. Parati semper ad amicitie vestre grata. Scriptum Rome die xiiij Aprilis, primo Idus.

 

No. 2: Sanctissimo D. Nostro. Sanctissime Pater, Reverendus pater Camerarius V. S. redit ad E. S. V. de actis et agendis plenarie informatus. Quare dignetur V. S. eidem et nobili militi D. Nicolao de Camamortuo in referendis fidem indubiam adhibere. Scriptum in cellis die 2 Septembris. V.S. devoti. P. Portuensis, S. Mediolanensis cardinales.

 

No. 3. Sanctissimo D. N. Summo Pontifici. Sanctissime pater, huc usque non scripsimus S. V. quia non vidimus opus esse. Nunc autem noverit V. B. quod die mercurii et heri convenimus prope civitatem Penestrinum in quadam ecclesia campestri cum DD. Gebennense [Robert of Geneva], Pictavense [Guy de Malsec], et S. Eustachii [Pierre Flandrin] cardinalibus quibus locuti sumus juxta condeta coram vestra presentia, et post multa colloquia et diversa variis vicibus habita, finaliter oferendo viam concilii, quorum finale responsum fuit quod a DD. suis tunc Anagnie existentibus respondendi ad dicta per nos non habebant mandatum, sed expediebat ut super illis deliberarentur cum eis, quare instantissime nos precabantur ut Anagniam vellemus acedere omnibus DD ea dicturi ut omnibus auditis super eis deliberaretur, maxime quia nos etiam in ista materia tangebamur. Quibus respondimus quod ipsi ire ferre Dominis poterant, nosque in aliquo loco vicino expectaremus eorum responsum, rogantes ut illud sine dilatione dare deberent. Quamobrem prefati DD. isto mane Anagniam remearunt, nos vero responsum prestolabimur in casro Genazani vel alio loco vicino, operantes omne bonum quod nobis erit possibile. Scriptum Zagaroli die VI Augusti prima indictione [August 6, 1378]. Devoti vestri, P. Portuensis, S[imon de Borsano]. Mediolanensi, J. de Ursini cardinales.

 

No. 4: Sanctissimo D. Nostro. Sanctissime papter, credentiales litteras S. V. per magnificos DD. Nicolaum comitem Nolanum et Reynaldum de Ursinis nobis exibitas reverenter accepimus et relata per eosdem vestra parte intelleximus diligenter, quibus illam responsionem dedimus, quam honori V. S. sancteque romane ecclesie et debito nostro credimus convenire, quorum pro nostra parte relationibus cetera illa dignemini credere tanquam nostris. Scriptum Sublaci die XVI Augusti, prime indictionis [August 16, 1378]. Sanctitati ejusdem devoti: P. Portuensis, S. Mediolanensis, Jacobus de ursinis.

 

No. 5: Sanctissimo Domino Nostro. Beatissime Pater, vidimus litteras apportatas per reverendum patrem D. episcopum Cassanensem [Marinus de Judice] presentium portitorem et commissam credentiam audivimus ab eodem. Ad omnia breviter respondemus, quod [67] quocumque ivimus et quidquid fecimus semper finem respeximus operandi bonum, et quia nondum convenimus cum DD. N. cardinalibus, nec sicuti decuit locuti fuimus cum eisdem, non potuimus adhuc ipsi episcopo certun aliquid respondere. Cujus rei causa ipse episcopus noluit expectare, recedit ad vos de nostris voluntatibus circa presens negotium plenarie informatus. Nos autem disponimus nos alias nostro nomine, quia, ut videtur nobis, juxta cepta debemus utiliter operari. Expectamus certum responsum a dictis DD. nostris, ut sciamus quomodo procedere debeamus, recommendantes nos devotissime S. V. Datum Suessa iiij septembris hora tarda [September 4, 1378]. Devoti oratores et filii vestri, Florent. Mediol. et de Ursinis, Cardinales.

 

No. 6: Sanctissimo Domino Nostro: Beatissime Pater, vestras suscpimus litteras ante adventum magnifici Raynaldi de Ursinis, in quas dictus Raynaldus ultimo nobis exhibuit et prudenter per eum et reverendum patrem episcopum Brixiensem [Andreas de Aptis] exposita audivimus, quibus supra concilio fiendo ad extirpationem scismatis et pacificationem ecclesie sancte Dei et christianitatis mentem nostram aperuimus ipsisque et dilectis sociis et auditoribus nostris Johanni De Speoleto Thome de Pupio et Bartholomeo de Placentia, super hoc fidem credulam placet adhibere et per eos salvificum nobis exhibere responsum. Scriptum Tallacotii die XVII Januarii [January 17, 1379]. Devoti P. Portuen. S. Mediolan. et J. de Ursinis Card.

To their question about these letters, the Cardinal responds:]

 Super litteris quas dicitur per nos tres italicos cardinales scriptas Barensi, etc. Quo ad primam litteram quae dicitur scripta per me Florent., respondeo quod illam nunquam feci, nec illa littera erat dictata ad modum meum. Ymo quia habebam notum perceptorem cui dicta littera directa dicitur, audiveram dici quod [68] volebat venire ad curiam, dixi cuidam familiari suo quod scriberet dicto preceptori ne ad curiam veniret quod si veniret peniteret eum. Quo ad alias litteras quae asseruntur per nos simul scriptas, respondeo quod sicut notorium est aliquo tempore nos tres cardinales italici pro tolendo ecclesie scandalo et divisione, laboravimus tractando inter partes et utrique parti aliquam scripsimus. Tamen ad effectum pacis et unionis ecclesiae intendentes, propter quod etiam nostros nuntios utrique parti misimus. Sed quod litterae fuerint scriptae, vel cujus tenoris exhibeantur et veritas non negabitur.

October 30, 2010 8:40 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |