Sede Vacante 1378



Memoria eorum que sunt injuncta domino Egidio Bellemere
per dominos meos cardinales Avinione existentes
super hiis que contingerunt post recessum
Johannes Henrici, canonici Ariensis, et Johannis Herrei, servientis armorum

:

Noël Valois, "La situation de l' Église au mois d' octobre 1378," Mélanges Julien Havet (Paris: Ernest Leroux 1895), 458-464:

1. Primo explicabit Domino nostro Clementi quod per diversas litteras plurimorum, XIa et XIIa mensis praesentis, sciverunt ipsum dominum olim Cardinalem Gebennensem electum in Summum Pontificem in loco de Fundis, XXa die mensis septembris; de qua [electione] fuerunt gavisi in immensum, et humiliter et devote se recommendant Sue Sanctitati, quam Deus dirigat et conservet ad felicem gubernacionem Ecclesie sue sancte.

2. Item, explicabit dicto domino nostro causam propter quam non possent mittere pecuniam quam Rex misit hic, que fuit deposita penes me, Cardinalem Albanensem [Angelic de Grimoard], per Bernardum de Montlehery, consiliarium Regis, ex eo quod dominus Albanensis non potest eam tradere nisi ipse habeat obligacionem Camerarii apostolici sub certa forma et tenore hic dimissis per dictum B[ernardum] penes me, Cardinalem Albanensem: quam obligacionem vel procuratorium ab obligandum nundum misit dominus Camerarius [Pierre de Cros], licet IIII nuncios propter hoc ad ipsum miserimus.

3. Item, quia dicta obligacio vel procuratorium ad obligandum non venerant, et dubitabamus de periculis itinerum et ne nostre littere potuissent ad dominum Camerarium pervenisse, impetravimus a domino Rege quod contentaretur de obligacione quam faceret Thesaurius apostolicus [Pierre de Vernois, OSB, Bishop of Maguelonne 1373-1389], obligando se tanquam [Thesaur]arius apostolicus, et Cameram apostolicam: [459], quod Rex concessit, cum hoc quod obligaret se et Cameram modo et forma quibus obligare se debebat Camerarius, ut dictum est, et cum promissione quod obligacionem Camerarii modo predicto redderet infra festum Natalis Domini domino Albanensi nomine Regis, vel redderet summam predictam.

4. Item, cum domini voluerunt predictam pecuniam mittere cum galeis per dominum Egidium, repertum est quod Thesaurius nullam potestatem habet obligandi Cameram.

5. Item, ultra hoc, ut suprascriptum est, supervenerunt nova quod dominus noster Clemens VII creatus est; et per consequens, eciam si habuisset potestatem obligandi Cameram sede vacante, suum officium expiravit, cum non haberet potestatem nisi a domino Camerario, cujus potestas quantum ad officie thesaur[arie] per eum commissum expiravit. Et idcirco, quia non poterat dari securitas domino Albanensi neque Regi, pecunia non potuit mitti. Sed ubi dominus noster faciet fieri obligacionem modo et forma portatis per Johannem Henrici et quam portat etiam dominus Egidius, dicta pecunia expedietur et mittetur.

6. Item, gratia per Regem facta, ut supra dictum est, apparebit per copiam litterarum regiarum quas portavit Johannes Henrici et etiam portat dominus Egidius pro presenti.

7. Item, dicet domino nostro et dominis nostris cardinalibus statum Camere, qui fuit missus per dominum Johannem Henrici, et iterato per Thesaurarium mittitur Camerario domini Pape.

8. Item, qualiter ad succurendum dominis domini nostri miserunt ad petendum subsidia a prelatis et clero Francie collectorem Narbone.

9. Item, consimiliter dominum Sicardum de [Brugarayoso], socium domini Thesaurii, miserunt ad prelatos et clerum Lingue Occitane.

10. Item, dicti prelati Francie et Lingue Occitane, audita creacione domini nostri moderni, credentes dominos nostros cardinales propter dictam creacionem nullam habere indigenciam, se retraxerunt, et propter hoc jam per eos concessum subsidium solvere nunc recusant.

11.Item, domini mei predicti, videntes quod major est necessitas, creato domino nostro, sibi subveniendi, procurabunt quod dictum subsidium graciose concedatur et levetur, si sit possibile; et erit expediens quod dominus noster super hoc ipsis graciose scribat.

12. Item, videretur dominis meis quod esset expediens quod scriberetur prelatis creacio domini nostri per bullam, et principibus eciam ac aliis quibus videbitur expedire, et universitatibus studiorum et villarum.

13. Item, videretur expediens quod dominus noster scriberet metropolitanis recitando qualiter cardinales qui sunt in Avinione, pro succurendo dominis cardinalibus existentibus ultra montes, miserant ad ipsos et aliso prelatos, etc., quod ipsi velint inducere suffraganeos atque clerum ad succurendum domino nostro et dominis nostris, qui modo plus indigent domino nostro creato quam ante, et quod nolint se retrahere a subsidio graciose prestando, cum dominus noster non intendat eos oneribus vel aliis exactionibus aggravare, sed posse suo omnimodo relevare.

14. Item, informetur dominus noster de hiis que fecerunt [Arnaldus] episcopus Famagustanus et Magister Palacii [Nicolaus de S. Saturnino] cum rege Francie, et de responsione per Regem facta de consilio prelatorum ad hoc convocatorum; que responsio est tradita et etiam [461] deliberatio ipsorum prelatorum dicto domino Egidio per extensum. Et secundum illam expedit, ut videtur dominis meis, quod dominus noster provideat et mittat unum vel duos de dominis cardinalibus ad regem Francie, et de illis saltim unum qui fuerint in conclavi Rome in nominacione illius Bartholomei per impressionem notoriam facte (et videtur aliquibus quod domini Lemovicensis [Jean de Cros] et Ambianensis [Jean de la Grange] essent optimi, vel dominus Ambianensis et unus alter de quo videbitur domino nostro et dominis), qui sit Regi gratus.

15. Item, informetur dominus noster quomodo multos sequaces habet iste Bartholomeus, male informatos et de majoribus et de minoribus propter malam informacionem.

16. Item, videtur tam Regi quam dominis meis et etiam diligentibus dominum nostrum et dominos nostros cardinales quod expedit domino nostro quod omnino se transferat ad partes istas celerius quo poterit, quia hic, stando in majestate sua cum dominis cardinalibus veris et canonice creatis, cicius confundet dictum Bartholomeum quod stando ubi est, et cicius attrahet principes ad obedientiam suam, et specialiter per manum regis Francie, ad quem Imperator, regoes Ungarie, et Scocie, ac Castelle et alii se referunt; et viam quam tenebit creditur quod tenebunt et sequentur, prout videri poterit in quadam littera que facit mencionem de Imperatore et rege Ungarie, qui ista de causa miserunt ad Regem; et preveniat alium [istum] Bartholomeum, qui de consilio aliquorum istarum parcium proponit cito venire in Franciam et submittere negocium suum cognicioni Regis.

17. Item, explicabit sibi illa que impetravit a domino Andegavensi, quando ibi fuit missus per dominos cardinales, virtute cujus est missa certa pecunia per Johannem Hervei, et amplior, etc.

18. Item, audita creacione domini nostgri, cardinalis Morinensis [Gilles Aycelin de Montagu] misit nova domino Andegavensi [the Duc d'Anjou], qui de ea habuit maximum gaudium et fecit cantari Te Deum laudamus et Missam de Sancto Spiritu, et ultra fecit proclamari per totam villa Tholose quod nullus obediret illi Bartholomeo, sed domino Clementi VIIo, prout scutifer, qui celeriter portavit nova, retulit [462] dicto cardinali, et quod, auditis novis, fecit celebrari Missam de Sancto Spiritu in ecclesia cathedrali Tholose; et litteram quam dictus dominus dux rescripsit dicto cardinali manu sua propria portat dominus Egidius, ex parte ipsius cardinalis, dicto domino nostro inclusam in littera ipsius domini cardinalis.

19. Item, dicet qualiter fere tota Provincia, nisi domina regina contrarium mandet, adheret isti Bartholomeo, et quod faciat quod ipsa scribat senescallo quod faciat proclamari quod nullus obediat isti Antichristo, sed Christi vicario Clementi VIIo; et non potuit publicari littera declaracionis contra Bartholomeum in Aquis et Arelate propter timorem sedicionis populi.

20. Item, qualiter Rex scribit regine et comiti Fundorum, regratiando de factis, etc, et rogando, etc., et litteras portat dictus dominus Egidius.

21.Item, advisetur dominus noster quod, si contingeret eum venire, non recipiat portum nisi in regno Francia, nisi Provinciales essent reducti, et eodem modo recipere galeas de Francia illas duas que sunt ibi, ut dicitur hic, per eum retente.

22. Item, si contingat ipsum venire, quod dimittat ibi legatos propicios ad impugnandum Bartholomeum et terras Ecclesie graciose reducendum ac patriam gubernandum.

23., Item, dicatur domino nostro qualiter episcopus Massiliensis [Guillaume de Voult], translatus per Bartholomeum ad ecclesiam Valentinensem, occupat eam de facto et tenet partem dicti Bartholomei.

24. Item, episcopus Grassensis [Aymar de Voult, brother of Guillaume], translatus ad ecclesiam Massiliensem, iddem facit, et super hoc apponantur remedia oportuna, et aliqua sunt dicta domino Egidio super hoc orethenus referenda.

25. Item, patriarche Antiocheno, cui commendata erat ecclesia Ruthenensis, per Bartholomeum est commendata metropolitana ecclesia Tholosana; et tenet opinionem Bartholomei, ut fertur.

26. Item, Bartholomeus contulit Arelatensem ecclesiam cuidam fratri vel nepoti domini de Brusvich, qui insidiatur latenter castris et fortaliciis dicte ecclesie: et idcirco provideatur per mandatum regine dirigendum senescallo quod protegat et defendat dominum Camerarium, et volentem occupare impediat et viriliter expellat.

27. Item, advisetur dominus noster quod hic ordinetur aliquis pro parte Camere qui recipiat soluciones prelatorum, det quittancias, absolvat et dispenset, possit dilaciones dare, et unus alter pro parte Collegii; et tunc pecunie, que non possunt portari in Italia, hic promptius habebuntur, sicut alias scriptum fuit.

28. Item, advisetur dominus noster quod scribat domino duci Andegavensi quod de summa florenorum restantium sibi deberi per Cameram det dilacionem usque ad festum Penthecostes, vel amplius.

29. Item, ecclesiis vacantibus provideat de bonis personis, quia per illas attrahet ad ejus obedientiam clerum et populum.

30. Item, advisetur quod placeat confirmare electos confirmatos Cameracensem et Leodiensem, per quos totam patriam Leodiensem et Hanonie, etc., ad se attrahet, cum sit data sufficientia electo Cameracensi et potestas Leodiensi.

31. Item, scribatur prelatis Francie amicabiliter et graciose ut sibi sint propicii et sustineant factum suum et statum contra Bartholomeum intrusum, caventes ne incidant in penis juris.

32. Item, advisetur dominus noster quod mittat solemnes personas ad regest Aragonie, Castelle, Anglie, et Portugalie et alios principes regnorum pariter et prelatos.

33. ITem, dicatur eidem quod dominus Egidius Sancii [Gilles Sanchez] fuit per nos missus ad rfegem Aragonum, qui noluit respondere an adhereret Bartholomeo vel oppinioni dominorum cardinalium nisi prius habito consilio cum prelatis et aliis principibus regni sui, et jam portaverat raubas et aquilam, et super hoc habet litteram dominus Egidius. [464]

34. Item, procuretur dari potestas penitenciariis hic stantibus ut possint uti suo officio ac si essent in curia, et ordinetur de ipsorum vadiis.

35. Item, mittat dominus noster ad Imperatorem aliquem prelatum sibi fidelem et at regem Ungarie.

36. Item, dicatur domino nostro quod villa supplicavit domino Nemausensi [Jean d' Uzès] quod poneret, finito tempore viguerii quod finivit XXa die octobris, unum bonum viguerium et hominem auctoritatis, et nominavit ei duos, dominum Casenove et dominum Castri Reynardi. Dominus Nemausensis rogavit dominum Casenove ut officium recipere vellet, quod acceptavit, et in officio positus est. Supplicetur igitur domino nostro ut non amoveat ipsum, quia fieret sibi magna injuria, cum officium non sit multum honorabile pro eo, nec acceptasset nisi audivisset electionem domini nostri Clementis.

37. Item, provideat dominus noster super facto Venaissini, ubi fratres et illi de genere domini nostri Gregorii castra et possessiones adhuc tenent et possident, que debuissent dimisisse post obitum ipsius domini nostri, etc.

38. Item, advisetur quod nullam guerram recipiat nisi contra intrusum.

39. Item, de facto domini Bernardi de Sala.

40. Item, scribat dominus noster, vel scribi faciat, domino Pampilonensi cardinali [Pierre de Monteruc] quod desistat ab inceptis et mutet opinionem quam tenet.

 


§23 and §24. The brothers Guillaume and Aymar de la Voulte abandoned Urban and joined Pope Clement VII, who appointed Guillaume Bishop of Valence-Die on June 1, 1379 [Eubel I, 513]. Aymar succeeded his brother in Marseille on the same day {Eubel I, 330]. See Albanés and Chevalier, Gallia Christiana Novissima: Marseille (Valence 1899), No. 596: Urban VI transfers Guillaume de la Voulte from Marseille to Valence-Die, pp. 362-363; and No. 599: Clement VII transfers Guillaume de la Voulte from Marseille to Valence-Die, pp. 364-365.

§25: patriarche Antiocheno: patriarche Alexandrie   is meant. Jean de Cardaillac, administrator of the Bishopric of Rodez (Ruthenensis) since July 31, 1371, held the Patriarchate of Alexandria: Eubel I, 427. He was replaced as administrator of Rodez by Clement VII on January 24, 1379, by Bishop Bertrand Raffin. Clement appointed Jean Archbishop of Toulouse on November 8, 1378 [Eubel I, 488]. He had abandoned Urban VI.

§26. Otto, Duke of Brunswick, was the husband of Johanna of Naples, Queen of Sicily, who was the ruler of Provence [See Eubel I, p. 103 n.12.]. Archbishop Pierre de Cros, OSB, brother of Cardinal Jean de Cros, was not, however, displaced; he held the see until December 24, 1383, even after he was made a Cardinal by Clement VII in December, 1378.

§30: The Bishop of Cambrai, Gerard de Dainville, had died on June 18, 1378. He was replaced by Johannes de Serclaes, the Archdeacon of Hénin in the Diocese of Cambrai, on appointment of Clement VII on November 5, 1378 [Eubel I, 160]. Johannes de Arkel, BIshop of Liège, died on July 1, 1378. Eustache Persand de Rochefort was named to succeed him by Clement VII on November 8, 1378 [Eubel I, 302]. Urban VI provided Arnaud de Horn.

September 2, 2010 5:50 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |