Sede Vacante 1378



Marsilius de Inghen
De canonica electione Urbani VI

:

Henricus Denifle, OP (editor), Chartularium Universitatis Parisiensis Tomus III (Parisiis: Delalain 1894), no. 1648, pp. 587-588:

Signa petit magister meus, quibus persuaderi potest justitia partis juste, cui firmiter adheremus. Primo dabo que contingerunt domino nostro [Urbanus VI] in persona; secundo, ea que evenerunt hiis, quibus maledicebat seu contra quos extendit claves jurisdictionis; et tertio, hec que possunt in eo videre attendi expost secuta dispositione mundi.

Primum quod sibi contigit anno primo de mense Augusto, quando derelictus ab omnibus cardinalibus preterquam a bo(nae) me(moriae) viro Domino Francesco [Tebaldeschi] cardinali de Sancto Petro, cardinalibus de Francia cum multitudine armatorum residentibus in Anagnya et aliis cardinalibus Italicis serum verentibus redire Romam, Romanis pluribus interfectis in quodam ponte Tyberis et Castro Angeli fortissimo obtento per Britones, partis adverse adjutores, cottidie Romanos invadentes, solus cum curtizanis partium harum et Anglie Romam reversus est. Unde tanta dubitatio facta fuit oriente tunc scismate quod vix aliquis litteras suas curavit acceptare. Quo tempore in consistorio generali existens sabbato quattuor temporum Septembris [September 18, 1378], sedentibus episcopis ad pedes ejus, xxix novos creavit cardinales, quorum multi et major pars ab ipso pilleum accepterunt, quibus curiam desolatam viriliter erexit, unde debita prior obedientia prius infirmata in mentibus curtisanorum valide resurrexit. Numquid hoc fecit vi militari hominum armatorum, quorum admodum paucos protunc secum adduxit? ....

Secundum, quod per duorum annorum primorum spatium numquam rex Franciae minis, promissis, sive promotionibus tantum facere potuit quod Universitas Parisiensis infra illud spatium rotulum vellet mittere ad Robertum antipapam [Pope Clement VII] donec elapso dicto [588] termino, mortuo magistro Richardo Barbe vel saltem absente, fugientibus valentioribus suppositis Parisiensis Universitatis, sicud cantore Parisiensi, domino Johanne Egidii, magistro Johanne Ruysch, doctoribus in theologia vel legibus, de regno Francie existentibus, et aliis valentibus, seducto rectore pro prebenda Sancti Quintini et trecentis florenis, aliisque remanentibus, primo ad antipapam, renitente natione nostra, rotulus est conclusus. Rogo, quid movet hos sapientes nisi vel cognitio juris Urbani vel Spiritus Sanctus, suarum mentium inhabitator, ad constantem remanendum cum Urbano primo electo?

Tertia, quod communis populus Francie tunc et adhuc secundum diffitetur et confitetur primum et suum successorum publice, quem tenerent, si non timerent regem. Et unde hoc si non Spiritu Sancto inspirante? Unde et multi Francigene pro indulgentiis presentis jubilei Romam advenerunt.

Quartum, quid movet eos, quod nos in divinis suis non prohibent sicud nos eosdem, nisi quod dictante sibi conscientia juste nos moneri?

Quintu, quod sapientia Gallicorum, potentia defuncti regis, vis armorum regis presentis, munera et promissa insuper et fictiones nunciorum iniquissime numquam poterant movere, taceo principes Alamannorum, vel comitem, populum, commune Flandrie sibi subjectum. Ubi, queso, est sapientia que suasit pro Urbano, ubi potentia regalis laborans pro eodem, ubi promissiones pecuniarum? ....

[Denifle omits two other major points of the author]


Marsilius of Inghen was nuntius of the University of Paris at the Papal Court. He followed Urban VI to Tivoli in July and August of 1378.

Cardinal Francesco Tebaldeschi died in Rome on September 6, 1378.

On September 18, 1378, Urban VI created 25 new cardinals, not twenty-nine as Marsilius alleges. Conradus Eubel, Hierarchia Catholica second edition I, 23-24. Seven candidates named by Urban refused the offer, three of whom were later made cardinals by Clement VII: Eubel, 24 n. 2. The large number of refusals is an index, no doubt, of the suspicion in which Urban's legitimacy was held in September 1378. Two of the twenty five went over to Clement VII (Pileus de Prata and Galeotus Tarlatus de Petramala), and one (Joannes de Amelia) was arrested and executed, along with four other of Urban's cardinals, for (alleged) conspiracy against Urban in December of 1386.

The University of Paris and its faculties declared for Clement VII in May of 1379. Marsilius is incorrect in stating that it was per duorum annorum primorum spatium. Denifle's efforts to save him are not convincing.

If this treatise is a specimen of Marsilius' abilities as a scholar of the University of Paris, his magister must have been very embarassed. None of his arguments or statements is in the least persuasive.

August 31, 2010 1:44 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |