Sede Vacante 1378



Letter of Urban VI to the University of Paris

(November 30, 1378)

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 481:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Rectori, Magistris, Doctoribus, Scholaribus ac Universitatii studii Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem.

Inter, imo supra caeteras studiorum Iniversitates, in quibus scientiarum genna resplendet, vestra Parisiensis velut quoddam fidus irradiat, et pulsis procul ignorantiae ac errorum tenebris doctrina ceu lumine circumlucet. Ex ipsa namque sicut ex quodam porissimo fonte semper sani verique dogmatis rivuli profluxerunt: qui per innumerus alveos pronius decurrentes falsarum opinionum limum absterserunt: Cuius quidem fontis claritatem nulla unquam quantalibet impetuosa vis pluviae turbidavit.

Vobis itaque, Dilectissimi filii, qui ex hoc limpidissimo fonte dulcissimas litterarum aquas avido haustu elicitis, congaudemus vobis et S. Rom. Ecclesia congratulatur, cui talia ligna fructus producentia secus decursus aquarum in tam ingenuo viridario summus paerns rerum plantavit. Quidni gaudeamus et exulted spiritus noster, quando intra felicia Castra Parisiensis studii doctissimos et magnanimos veritatis et orthodoxae fide pugiles intuemur, saevas haereticorum pravitates, quantum potest, evacuat, nec contra tam munitissima Castra pharetras suas armat turba Schismatica. Nam sunt Milites alumni vestri ad resistendum promptissimi, veritatis et fidei thorace muniti, habentes victricia spicula, quibus hostium praecordia penetrentur. Habent faces ardentissimas Charitatis, quibus illorum machinae confundantur. Haabent scaturientis fontis undas, quibus eorum faculae protinus extinguantur. Ut nec illud praetereamus cuius sola recordatione plurimum consolamur, quod nuper cum intenti gaudio fide dignorum relatione percepimus, quemadmodum vos adversus eorum haereticurum atque Schismaticorum assertionem subdolam contra nos impudice loquentium, nonnullas causas sanctas, veras ac saluberrimas, et quales prosessionem vestram decet, in nostrum, imo in Catholicae fidei favorem et veritatis defensionem sententias publice tenuistis, et eas contra quoscumque contrarium profitentes defensastis. Pro quibus Universitatem vestram merito laudamus, persequentes devotionem vestram requirimus, et hortamur attentius, ac per aspersionem pretiosissimi sanguinis Domini nostri Iesu Christi cuius in hac parte res agitur, obsecramus, quatenus causam iustistiamque nostram toti mundo notissimam quam dicti Pseudo-Christiani veri satellites Antichristi obnubilare, ac schisma perniciosissimum in Ecclesia suscitare moliuntur, suscipere; imo iam susceptum defensare tanquam legitimi certatores: et ne inconfutilis veri Ioseph tunica lanietur, sub divinae potentia dexterae vos murum inexpugnabilem opponatis hostiumque multitudinem nullatenus formidetis, sub signis militantes victricibus veritatis; quae licet quandoque calumniantium fucatis argumentorum coloribus impugnetur, vinci tamen non potest, et illorum multitudine nequit conculcari. Nihil enim felicius quam pro veritate bellare, nulli clariores triumphi, nulla pinguiora spolia reportantur quam orthodoxae fidei devotissimi defensores contra illarum impugnatores et hostes feliciter insurgatis, ut proinde praeter aeternae mercedis praemia humanarumque laudum praeconia nostram et Apostolicae Sedis benedictionem et gratiam ac exauditionem in vestris periculis tanquam bene meriti reportetis.

Datum Roma apud S. Mariam Trans-Tiberim II. Kalend. Decemb. Pontificat. nostri anno 1.


Urban's gross flattery and fulsome praise of the University of Paris had no effect. The University's response to Urban's plea for support was indicated in its letter of King Charles V on January 8, 1379, less than six weeks after Urban's letter would have reached Paris. The University wanted to avoid supporting either pope until more information could be gathered and debated.  Henricus Denifle, OP (editor), Chartularium Universitatis Parisiensis Tomus III (Parisiis: Delalain 1894), pp. 560-561 no. 1616.

 

November 14, 2013 1:33 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |