Sede Vacante 1130



Letter of Roman Magistrates to King Lothar
on events around the election of Anacletus II

(May 18, 1130)

:

Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici denuo excusi et ad nostra usque tempora perducti ab Augusto Theiner Tomus Octavusdecimus 1094-1146 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1869), nos. 23-26, pp. 422-423:

Domino Lothario glorioso et triumphatori Romanorum regi, Hugo praefectus Urbis, et frater ejus, Leo Frajapane, et Cencius frater ejus, Stephanus de Thebaldo, Albertus Joannis de Stephano, Stephanus de Benizo frater ejus, Henricus filius Henrici de Sancto-Eustachio, Octavianus frater ejus, et reliqui Romanae Urbis potentes, sacrique palatii judices, et nostri consules et plebs omnis Romana salutem et gloriam, et de hostibus universis victoriam.

Bene olim cana patrum nostrorum et togatae gentis sanxit auctoritas, paucis esse principem moderatisque sermonibus alloquendum, ne vel adulationibus cognitis stomachari, vel instantia nimia regio valeat furore retundi. Proinde licet domini papae litteris, et multorum ad te relatione de ejus electione pervenerit, gratum tamen nobis fuit ad magnitudinem tuam super hac re Urbis litteras destinare. Nos siquidem post papae Honorii obitum unanimi et spontanea omnium cardinalium voluntate, et concordi electione clericorum omnium, dominum papam Anacletum, virum prudentem et providum, filium Petri Leonis, in Romanum Pontificem Spiritus sanctii gratia procreatum, humili spontaneaque devotione suscepimus, et fidelitatem ei debitam de Urbis nostrae more juravimus. In cujus utique promotione tantam cleri et populi concordiam vidimus, ut vere in omnium mentes Spiritus sanctus mirabiliter venisse credatur. Suggerimus igitur clementiae tuae, et obnixius deprecamur, ut ei in omnibus debeas regali affectione favere, et auxilii tui et consilii manum nobili devotione porrigere, et ejus et Romanae Ecclesiae hostes, sicut et ipse tuos invicta manu repellere. sane si princeps noster et cleri cupis esse , si Romani imperii optas tibi fasces et gloriam vindicare, necesse est Romanis te legibus coaptari, nec civium tuorum, et magistratus Urbis corda rescindere. Nos quidem te hactenus non sic de corde dileximus, nec principatus tui ulla nos cura vel affectio demulcere quolibet modo poterat, ut honoris tui augmentum et imperii culmen deberemus ullis rationibus affectare. Sed postquam domini papae amorem circa personam tuam impensis fervere cognovimus, eadem te sumus diligentia prosecuti, et purpuras tuas dignis honoribus deinceps cupimus illustrare.

Caeterum mirum valde habemus, et Romanae reipublicae injuriae deputamus, cum tibi jam bis dominus papa litteras miserit, semel per Bremensem archiepiscopum [Adelbert, 1123-1148], secundo per Argentinensem quemdam clericum, qui te de statu Urbis et ejus plenius instruxerunt: cur nulla a discretione tua adhuc scripta meruerit. Inde est quod dominus papa nullam adhuc de latere suo personam, clericum aut laicum, juxta consilii nostri, et totius Ecclesiae condictum ad excellentiam tuam statuit delegare, VIderit itaque moderatio tua, ut domini papae litteris scriptis et nuntio devotiore moderamine respondere, et quem animum circa domini papae personam, et circa nos omnes et Romanam rempublicam habeas, certis indiciis declare non differas: alioquin sic suspensi nos diutius stare non possumus, nec aliquibus in longum volumus dissimultatibus protrahi. Acta Romae feliciter XV kalend. Junii.

 


The authors of the letter imprudently assert that, on the death of Pope Honorius, they, with one mind and by the spontaneous will of all the cardinals, and the concord election of all the Clergy, elected Peter Leonis as Pope Anacletus, whom the people accepted and swore allegiance to with humble and spontaneous devotion. Lothar already knew that there had been a contested election, and assertions to the contrary (however formulaic) would not have been impressive.

 

November 14, 2013 1:27 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |