Sede Vacante 1378



Letter of Peter Amelii, Archbishop of Embrun,
to Johannes de Calore, Chancellor of Notre Dame de Paris
September 7, 1378

:

Henricus Denifle, OP (editor), Chartularium Universitatis Parisiensis Tomus III (Parisiis: Delalain 1894), pp. 556-557:

P. archiepiscopus Ebredunensis venerabili viro domino Johanni de Calore cancellario B. Marie Paris., domino et amico carissimo.

Reverende pater, domine et amice carissime, quia scivi vos esse Caput omnium Parisius studentium ex officio precipue veritatem sequentium ex doctrina, et testimonium vestrum ex persona fore precipuum apud dominum nostrum regem, idcirco hactenus distuli vobis rescribere quid esset tenendum de papatu istius Bartholomei quondam Barrensis. Nunc autem visa per me autentica scriptura legitime procurationis et alia canonice declarationis, quod ipse non fuit nec est verus papa (quas etiam scripturas aliquando videbitis, ex nunc autem earum Vidimus mittuntur domino regi sub forma quam passa est celeritas, non quam auctoritas exigebat), respondendum vobis duxi, quod pro certo secundum Deum et conscientiam verum reputo et teneo ipsum nunquam fuisse papam, nec esse debuisse, consideratis que circa ejus electionem scivit attemptata fuisse. Et certe si fuisset bonus homo, sicut antea credebam, adepta securitate pro se et dominis cardinalibus et curialibus ipse debuisset de facto cessisse, quatenus de facto tenebat[ur]. Et si alii voluissent eum reeligere, potuisset remansisse sicut ipsi predixerant; adhuc tamen fuisset perniciosum exemplum et in futurum tractum ad consequentiam, quod per impressionem laicalem posset finaliter obtineri papatus, et multo facilius dignitates inferiores. Absit autem hoc tanti mali seminarium ab ecclesia Dei; basit et a nostris temporibus tantum malum, qui non sufficimus reformare errores alios multiplices, ymo nec nearrare per singula, tot videmus cotidie pullulare. Itaque, pater et domine, quia de veritate principalis conditionis dom. rex jam habuit quamplures informationes particulares a quibusdam dominis cardinalibus et per dom. episcopum Famagustanum [Arnaldus], et iterum per magistrum palatii [Nicolaum de S. Saturnino], a tredecim dominis de Anagni, et similiter quinque de hoc loco. Nunc autem debitis solempnitatibus servatis sufficienter et juridice in bona forma habebit hanc de qua premisi probationem et decisionem. Teneatis, consulatis, predicetis et Christi fidelibus divulgetis quod non obstante intronizatione facta de Bartholomeo adhun vacat apostolica sedes, et adhuc perdurat metus mortis in cordibus cardinalium, si eligerent [557] quemcunque citramontanum. Orandus est igitur Deus universaliter et singulariter ut prospiciat de excelso et viduitati subveniat sponse sue. Pater et dilectissime domine, secundum scientiam et prudentiam tibi datam hec loquere et exhortare in Christo Jesu domino nostro, qui te miltis prodesse faciat et preesse tribuat ad salutem.

Scriptum Avinioni die vija mensis Septembris.

 

September 2, 2010 6:35 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |