Sede Vacante 1378



Letter of Archbishop Pierre de Cros,
Camerlengo of the Holy Roman Church
to a Papal Collector

(April / September, 1378)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 2 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) columns 836-837:

Petrus miseratione divina Archiepiscopus Arelatensis, sanctae Romanae et Apostolicae Ecclesiae Camerarius, venerabili voro Domino etc. collectori etc. salutem in Domino.

Cum Dominus Bartholomaeus de Preinhano, si Dominus dici mereatur, olim Archiepiscopus Barensis vacante sede apostolica per obitum felicis recordationis et sanctae memoriae Domini Gregorii Papae XI. sacrum p0apatum Romanum et universalis Ecclesiae per seditionem et popularem tumultum ac impressionem violenter occupaverit, et adhuc in Ecclesiae, animae suae et animarum eidem adhaerentium detrimentum scandalumque universalis Ecclesiae detineat occupatum, feceritque ipse Bartholomaeus sic intrusus, apostaticus, non apostolicus, antichristus et invasor ac destructor, si sustineretur, totius Christianitatis de facto multas promotiones de multis Ecclesiis et monasteriis ac beneficiis providendo contra canonicas sanctiones quae ipsum Bartholomaeum cum suis actoribus, fautoribus, et sequacibus acutoritate divina et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli perpetuo anathemate feriunt et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae decernunt separatum, et cum ad nos solum et in solidum ratione nostri camerariatus officii vacante sede apostolica, quae ad praesen vacare dignoscitur, spectet et pertineat administratio et gubernatio ac regimen totius patrimonii et temporalitatis ad sanctam Romanam Ecclesiam pertinentis, necnon receitio omnium fructuum, reddituum, proventuum, et emolumentorum ad Cameram Apostolicam quali | tercunque vel quomodocunque spectantium vobis et vestrum cuilibet, de quorum fidelitate et conscientia confidimus, tenore praesentium committimus et mandamus quatenus ad Ecclesias Massiliensem, Grassensem, et Tricastrinensem, de quibus per ipsum intrusum nuper de facto certis personis est provisum, personaliter accedentes inhibeatis ex parte nostra, prout nos etiam tenore praesentium inhibemus, Capitulis et omnibus aliis subjectis dictarum Ecclesiarum tam clericis quam laicis ne de cetero personis ipsis, quibus de dictis Ecclesiis sic est de facto provisum, obediant seu pareant quoquo modo, nec ipsas personas teneant pro Dominis seu Praelatis nec sibi seu mandatis suis respondeant de fructibus seu aliquibus obventionibus ad ipsas Ecclesias spectantibus, dantes et concedentes vobis et cuilibet vestrum tenore praesentium plenam potestatem, etc.

 


On April 28, 1378, Urban VI transferred Archbishop Guillaume de la Voulte from Marseille to Valence-Die, and Guillaume's brother Ademar de la Voulte to the See of Marseille from the See of Grasse {Eubel I, 267]. He also transferred the See of Arles (belonging to Pierre de Cros) to the brother or nephew of D. de Brusvich (the Duke of Brunswick, husband of Queen Joanna of Sicily) [See Eubel I, 103 n. 12]: J. H. Albanés and Ulysse Chevalier (editors), Gallia Christiana Novissima: Marseille (Valence 1899), columns 362-363.

The Bishopric of St-Paul-trois-Chateaux (Tricastrinum) became vacant in 1378 upon the death of Bishop Raimundus Gaufridi de Castellane [Eubel I, 497]. It was Pope Clement who filled the vacancy with the appointment of Ademar de la Roche, OP, on November 10, 1378.

This letter was written, therefore, between April 28 and September 20, 1378, when Pope Clement VII was elected and the Sede Vacante ended.

 

 

November 14, 2013 11:46 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |