Sede Vacante 1378



Letter of the College of Cardinals
to Louis, Duc d' Anjou

(Anagni, August 9, 1378)

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 476-:

Dilecto S. Rom. Ecclesiae filio Nobili D. Ludovico.

Cum subito et ex abrupto per violentiam et merum mortis coegerunt invitos propter quod ad evitandum mortis duntaxat periculum, quod in rumore populi tam furentis nobis procul dubio imminebat alias non facturi, ut etiam tunc palam inter nos diximus, Bartholomaeum tunc Barrensem Archiepiscopum in Papam duximus eligendum, existimantes ipsum cui tam nefaria intrusio sicuti et pene toti Clero et populo nota erat, talis esse conscientiae quod eam nullatenus acceptaret ut ut ipse propriae salutis immemor omni pura conscientia procul pulsa ambitionis alias inauditae ardore maximo inflammatus praesentationem Electionis huiusmodi ab illis qui ex nobis in Urbe remanserant etiam per Officialium et populi diversas minas et suas importunas requisitiones extorta contra canonicas sanctiones et maximum scandalum Cleri et populi Christiani ac exempli perniciem electioni huiusmodi licet nullae et invalidae ipso iure consensit, necnon metu ac ipsius metus adhuc causa procul dubio perdurante in Urbe ipsa intronizatus et coronatus de facto se Papam et Apostolicum nominavit, qui a Sanctis Patribus etiam de jure commini Apostaticus et anathematizatus Antichristus et totius Christianitatis ullusor et destructor potius et merito nominatur.

Nempe cum ista sua tam nefaria intrusio in Papatu jam sic sit divulgata per orbem veluti tam notoria quod jam alicubi celari non potest, cum eo tempore, scilicet modicum ante Pascha facta fuerit quando de universis partibus Christianitatis major adest causa conscientiae in Urbe populi multitudo, quod errores quam plurimi pullulare incipiunt et Christi fidelium Christianorum illaqueari conscientiae, Ipseque diutius expectatus ac in secreto caritative ammonitus, immemor salutis propriae secum in praecipitium cupiens trahere Clerum et populum universum ad cor redire non curat, sed inanem et transitoriam mundi gloriam saluti animae propriae et cunctorum Christi fidelium anteponens animo obstinato satagit totam Christianitatem scandalizando ipsum Papatum tyrannice occupare qui per ostium non intravit. Nos non volentes praemissa salvis conscientiis amplius sub dissimulatione transire, ad vestram et omnium Christi fidelium notitiam praemissa omnia licet ipsa tam sibi quam pene toti Clero et populo existant notoria deducentes, ipsum anathematicum et intrusum in Papatu nulla electione praecedente canonica totius Christianitatis invasorem, qui caput ipsius S. Christianitatis invadere non formidat destructoremque, qui ut sub sua occupatione tyrannica effugere, statgit ut fere Sacramenta deficiant. Et ne Christicola populus vero Pastore carens per correpta ducatur in devium, publicamus et etiam denunciamus vos et vestrum singulos nihilominus solenniter et publice serie praesentium exhortantes et obsecranted per viscera Misericordiae Iesu Christi ut de caetero eidem scelerato viro qui Dei Ecclesiam et sposam non erubuit invadere, nolitis aliqualiter adhaerere, nec eius factis, mandatis atque dictis quae omnia sunt falsa simulatione imbuta aliqualiter obedire; cum jam eundem per nostras alias patentes Litteras exhortati et obsecrati fuerimus: et per praesentes exhortamur et obsecramus solenniter et publice per eadem viscere, ut de fine cogitans ad quam jam ipsum trahit plenitudo dierum, ad Deum et puram conscientiam dirigat aciem mentis suae ipsamque B. Petri Sedem sanctissimam quam sine titulo canonico occupat, liberam et vacantem omnino dimittat, insignia deponat Episcopalia, et ab administratione spiritualium et temporalium Papatus et Romanae Ecclesiae abstineat indilate, et alias Deo et Ecclesiae suae sanctae per fructus verae poenitentiae satisfacere studeat iuxta posse: quod si fecerit gratiam Dei, gloriam mundi et laudem Cleri et populi universi ac acerbarum poenarum per jura contraria sibi impositarum et imponendarum remissionem cum misericordiosa indulgentia merebitur obtinere, alias indignationem Dei omnipotentis et Beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli Sanctorumque omnium non immerito incursurus, Nosque divinum et humanum auxilium cum Christi sponsa et comnium Christianorum, ne communis pater per ipsum procul dubio violetur, invocabimus, aliisque urtemur remediis per canonicas sanctiones concessis ab inde in antea nullam spem de misericordia habiturus.

Datum Anagniae Rectoratus Provinciarum Campaniae et maritimae, quem locum propter probitatem, fidelitatem constantissimam magnifici viri Honorati Gaytani Comitis Fundorum et dictarum Provinciarum Rectoris, et singularem devotionem quam ad Rom. Ecclesiam et fidem Catholicam ac ad nos gerere comprobatur tanquam magis securum et idoneum nobis ut supra ad praemissa omnia peragenda, duximus eligendum anno a Nativ. Domini 1378, die 9. Augusti.

 


This letter borrows phrases from the letter of the same date sent to Bartolomeo Prignano, notifying him of his deposition and anathematization.

 

November 14, 2013 11:40 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |