Bull of POPE EUGENIUS IV

on the creation of cardinals,
promulgated in the Council of Basel
November 1, 1431

... Quamquam ex libris Romani ordinis alias ceremoniarum nuncupatis et aliis Eccles(iae) Romanae libris seu antiquis codicibus comprehendi possit, et ex illis resultet, quid nominis, tituli, vel honoris per se certam pronuntiationem de alicuius persona in eiusdem Romanae Ecclesiae Cardinalem per Romanum Pontificem pro tempore in secreto consistorio factam eidem personae in Cardinalem sic pronunciatae per promotionem huiusmodi acquitatur.

Quia tamen temporibus modernis, quibus aliquotiens nonnulli in secreto consistorio in Cardinales assumpti fuerunt secrete, et eis ex bonis respectibus insignia Cardinalatus saltem omnia, minime assignata fuerunt, nonnullorum aliter sapere quam oportet sapere satagentium astutas considerationes et inductiones subtiles, iuxta praemissa et eorum effectum non nulla dubia prodierunt. Nos ad submovendum causam et occasionem quorumcunque dubiorum quae quomodolibet superiis insurrexere hactenus, et possunt insergere, praesenti irrefragabili constitutione decernimus huiusmodi pronunciationem sic in secreto consistorio de quibusvis per nos hactenus factam, seu in posterum faciendam alicui sic in Cardinalem in praeteritum pronuntiato seu in posterum pronuntiando licet per eum ad Cardinalatus initium dispositus videatur, nullum ius seu titulum re aut nomine acquisitum fuisse aut aquiri potuisse hactenus seu posse, neque aliquem per quempiam per scripturam, vel nominationem pro Cardinali reputari vel haberi debuisse seu potuisse hactenus vel debere seu posse quomodolibet in futurum, donec et quousque de similibus consilio et consensu sic pronuntiato in Romana Curia praesentis Cardinalatus insignia, videlicet per capelli rubei traditionem, ac tituli assignationem, annulique iuxta morem consuetum in digito immissionem, absenti vero ab eadem Curia per huiusmodi calpelli missionem realiter sint impensa, aut saltem in generali consistorio.

Quodque in Cardinalem sic pronuntiatus, etiam postquam insignia huiusmodi omnia receperit, et etiam admissus fuerit et receptus, ut praeferetur, in electione Romani Pontificis pro tempore vocem activam aut aliquo alio actu habuisse vel habere potuisse aut debuisse, sive posse vel debere minime censeatur donec et quoscunque per Romanum Pontificem pro tempore existen. de similibus consilio et consensu sibi in practicandis, consulendis et deliberandis negotiis consistorii antedicti, postquam in consistoriis aliquibus mores in talibus observari consuetos expertus, interrogatus consiliative aut consultive, responsum dandi express licentia tribuatur, seu ad hunc effectum (ut verbis utamur communibus) ei fuerit os apertum.

Datum Romae Calend(is) Novemb(ribus) 1431.


This decree should be read in the light of the work of the Church Councils of Constance and Basel in the recent past:

Constance:

De numero et qualitate Cardinalium, et eorum creatione. Statuimus ut deinceps numeros Cardinalium S. Romanae Ecclesiae adeo sit moderatus, quod non sit gravis Ecclesiae. Qui de omnibus partibus Christianitatis proportionaliter, quantum fieri poterit, assumantur, ut nototia causarum et negotiarum in Ecclesia emergentium facilius haberi possit, et aequalitas regionum in honoribus ecclesiasticis observetur; sic tamen quod numerum XXIV non excedant, nisi pro honore nationum quae Cardinalem non habent, unus vel duo pro semel de consilio et assensu Cardinalium assumendi viderentur. Sint autem viri in scientia, moribus et rerum experientia excellentes, Doctores in theologia, aut in jure canonico vel civili, praeter admodum pauces qui de stirpe regia vel ducali aut magni Principis oriundi existant, in quibus competens litteratura sufficiat; non fratres, aut nepotes ex fratre vel sorore, alicuius Cardinalis viventis: nec de uno Ordine Mendicantium ultra unum: non corpore vitiati, nec alicuius criminis vel infamiae nota respersi. Nec fiat eorum electio per auricularia vota solummodo, sed etiam cum consilio Cardinalium collegialiter, sicut in promotione episcoporum fieri consuevit. Quo modus etiam observetur, quando aliquis ex Cardinalibus in Episcopum assumetur. (Gieseler 234 n. 19)

Basel:

Session XXIII, Decree 4, repeats the above, and adds an oath to be taken by new cardinals. It directs the cardinals as to how to care for their titular churches and support and counsel the Pope in the government of the Church (Gieseler, 251 n.28.)

 


Petrus Matthei,  Septimus decretalium constitutionum apostolicarum post sextum, Clementinas & Extravagantes usque in hoc diernum diem editarum, continuatio  (Frankfurt am Main 1590) 36-38. J. C. L. Gieseler. A Text Book of Church History (translated from the second German edition by J. W. Hull, revised by H. B. Smith) III (New York 1858) 224; 251. William Cornwallis Cartwright, On the Constitution of Papal Conclaves (Edinburgh 1878) 125-127.




 

 

May 24, 2009 11:18 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!