Sede Vacante 1378



Deposition of Guido de Proinis
Senator of Rome, 1377-1378
(excerpts)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1228-1230:

[Deposition of Guido de Pruinis]

... Et ipsi Conservatores et Bandarenses et alii quam plurimi Romani de eorum consilio tenebant consilium in Roma secreto modo qualibet die, quod non debebant facere sine me vel licentia mei .... Et factis per eos consiliis ipsi veniebant ad me dicendo talia verba in vulgari suo, 'Vejas, senador, Nos havem huey tengut conselh entre nos sobra la electio del Papa; et pregam te que tu vulhas dire et far als Cardenals que vulhan far Papa Romano o Italico. Sinon, tu et nos et nostras molhieres, nostres efants, et tots los Cardenals, et mosts avers serem sens fautu talhats à pessas. Et non vullats suffrir tan gran scandol.

 

[Deposition of Poncius Beraldi]

...Item, audivit quia dixerat ille Barensis Domino G. de Pruinis, qui erat tunc senator, quod haberet noticiam cum Bandarensibus, et se recommendaret eis quia multum sibi proficeret. Et credit quod illa sic fecit. Haec audivit ab illo Domino Guidone, qui est consanguineus istius testis.

 

[Deposition of Guido de Pruinis]

Super secundo, dico quod una dierum dictarum exequiarum veni ego cum dictis Conservatoribus et bandarensibus ad praedictam Ecclesiam sanctae Mariae novae. Et quia ego, ut senator, post Dominos Cardinales debebam omnes praecedere, reperii ipsum Bartholomaeum in loco ubi debebam sedere; et ipse movit se, et ego tenui locum meum, et ipse sedit post me, et post ipsum Conservatores, Bandarenses. Et factu illa die exequiis, dum omnes recedebamus, ipse B. dixit mihi: "Domine Senator, ego non sum notus Romanis. Placeat vobis me eis reommendare." Et ego sibi dixi, "Libenter." Et illico dixi Romanis praedictis, "Domini, hic est Archiepiscopus Barensis, qui libenter faceret vobis placitum. Rogo vos eum habeatis recommendatum in suis negotiis." Et Romani responderunt, "Libenter, Domine Senator." Et postmodum audivi ab aliquibus Officialibus urbis praedictae quod ipse B. interfuerat in aliquibus eorum consiliis. ...

Super sexto, dico quod quadam die Veneris [April 9, 1378], qua fuit in crastinum rumoris conclavis, audiens quod per Romam dicebatur quod idem B. erat Papa, veni ad palatium, ubi ipse B. erat, ad impendendum sibi reverentiam. Et inveni eum cum multis Romanis, et ibi nulli erant Cardinales. Qui dixit mihi, "Domine Senator, rogo vos vadatis ad castrum sancti Angeli, ubi sunt Domini Cardinales aliqui, et dicatis eis ut veniant ad me, et teneatis eos securos," quod feci, et eisdem Dominis Cardinalibus ibi praesentibus praedicta dixi. Qui mihi responderunt quod adhuc habebant tantum timorem de rumore praedicto quod nullo modo irent. Et ego ad dictum B. redii, et sibi praedictam responsionem Dominorum Cardinalium dixi. Qui respondit, "Bene faciam quod veniant."

 

October 12, 2010 10:54 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |