Sede Vacante 1378



Deposition of Gilabertus de Thodimgen
Litterarum Apostolicarum Abbreviator et Scriptor
on the election of Clement VII (Robert of Geneva)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1454-1455:

... Item dixit quod post illam nominationem, quando Cardinales Italici recesserunt ad castrum de Tallacoz facta iam electione Domini Papae Clementis, iste miserat quandam litteram Domino Cardinali de Ursinis si dignaretur recipere istum Gilabertum in illo castro. Tunc Cardinalis rescripsit sibi quod iret ad eum, nam si alibi [non] posset, saltem reciperet eum sub pectore. Et tunc iste ivit ad eum; et invenit ibi Dominum de Ursinis Cardinalem praedictum et alios Dominos Cardinales Italicos. Et postquam exposuit eis quod intendebat ire ad Papam Dominum Clemente, qui erat in villa Fundorum, dixerunt sibi Domini Cardinales de Ursinis et de Florentia quod recommendaret eos in gratia Domini Papae Clementis. Et quotiens loquebantur de illo Clemente, semper vocabant eum Papam. Et quando nominabant Barensem, non appellabant eum Papam, sed dicebant 'illo qui est Roma.' Et secundum illa quae vidit eos loquentes credit quod ipsi Domini Cardinales Italici reputant Dominum Clementem verum Papam et alium intrusum. ...

 

 

September 5, 2010 5:12 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |