Sede Vacante 1378



Deposition of Pierre Gaudelin,
Castellan of the Castel S. Angelo

:Castel S. Angelo, 1560

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives"161-193:

Secuntur ea que contingerunt nobili voro Petro Gaudelini, domicello Ebreduinensis diocesis, Castellano Sancti Angeli de Urbe:

1. Primo: Quarto anno castellanie mee vel circa, b.m. Domino Gregorio papa XI infirmante, idem D. Gregorius fecit ad se vocari D. Castellanum, circa quartam horam noctis, cui dixit: "Castellane, mi confisus sum de te usque nunc, et confido adhuc et plus unquam. Infirmor ad mortem, nec evadam de infirmitate ista. Hic est presens Camerarius meus, cui obedias, et [162] pareas sicut michi in omnibus, et consilio suo utaris. Ipse enim faciet portari omnia bona que sunt in isto palatio apud castrum conservanda ad usum futuri summi pontificis successoris nostri, que omnia conservabis fideliter, prout de te confidimus, et omnia facies sicut fidelis et probus homo, sicut apud omnis reputaris, et vadas cum benedictione mea."

2. Jocalibus redictis, et DD. cardinalium ac infinitorum prelatorum et aliorum clericorum et mercatorum, curiam romanam sequentium, repositis in dicto castro, et prefato D. Gregorio ecclesiastice sepulture tradito, DD. Cardinales iverunt conclavi, in quo timore concussi non potuerunt canonice providere Sancte Sedi B. Petri de pastore. Ymo violentati et contra eorum conscientiam intrusit se in eadem sede quidam vocatus Bartholomeus, tunc archiepiscopus Barensis, qui se gessit pro papa, et fecit se intronizari et coronari per impressionem populi romani, ut est notum omnibus fidelibus. Qua die coronationis et sequentibus diebus dictus Bartholomeus misit ad castrum pro bonis papalibus predictis ad palatium reportandis.

3. Verumtamen, durante tempore a morte D. Gregorii usque ad diem coronationis et reportationis dictorum bonorum, D. Radulpus de Camerino fecit prima die conclavis dici, per unum secretarium suum D. Petro Rostagni, avunculo dicti Castellani, Camerario existente in dicto castro, et promitti dicto Castellano quod, si vellet dimittere castrum, sicut erat bonis fulcitum, ipse daret sibi ducenta millia ducatorum, quodquidem castellanus hic facere recusavit.

4. Aliqui capitanei gentes armorum qui erant in Urbe et extra, et etiam illi qui erant in bassa curte, die ante conclave dixerunt et fecerunt dici Castellano predicto, medio juramento, quod consentiret quod omnia bona que infra castrum erant inter se dividerentur, et ipse Castellanus pro parte sua haberet tertiam partem omnium bonorum predictorum, que omnia dictus [163] Castellanus facere negavit et refutavit. Et videntes gentes armorum qui infra bassam curtem erant, quod Castellanus voluntati eorum resistebat, habuerunt consilium inter se de ascendendo superius usque reductum, et nil (?) ejiciendo D. Castellanum extra castrum vel ipsum morti tradere, et bona predicta sibi invicem appropriare et dividere. Sed dictus Cstellanus omnibus malificiis suis, Deo eum conservante, obviavit, et inmaculatus remansit.

5. Novena dicti D. Gregorii, nonnulli Domini amici occulte accesserunt ad dictum Castellanum, et dixerunt sibi quod populus romanus deliberaverat in consilio de capiendo dictum Camerarium dum rediret de novena, et ducerent eum captum ante castrum, et nisi faceret quod redderetur eis castrum, ipse Camerarius traderetur ibidem ultimo supplicio. Quo intellecto, D. Castellanus significavit dicto D. Camerario quod caveret sibi, et quod per aliam viam illa qua iverat ad novenam reddiret, et personam suam tueret. Et dictus D. Camerarius consiliis dicti castellani acquiescens per viam sibi insidiantibus ignotam reversus est, et infra castrum penes Castellanum S. Angeli reclusus est, et una cum eo Episcopus [Elias] Cathaniensis et D. Johannis Rousseti cum pluribus aliis.

6. Certo vero die quo intraverunt conclave DD. cardinales, que fuit novena completa, existente D. Camerario infra dictum castrum, rumor magnus intonuit in Urbe, quod conclave erat fractum, circa horam nonam, et tunc Castellanus venit super moenia dicti castri, et vidit romanos qui ducebant D. cardinalem de Luna quasi captivum, et exirunt aliqui de castro, qui nocuerunt romanis, ut salvarent cardinalem, ex quibus romanis tres mortui, et nisi ham transisset dictus D. Cardinalis, illi de castro salvassent eum.

7. Et hoc facto, Castellanus venit ad D. Camerarium, et referens sibi quod quidam nominatus Lellus de Campoflori, qui erat ibi major pro romanis. Dixit Castellanus sibi Lelle: "Est ista [164] fidelitas, quam fers DD. cardinalibus et sacra collegio? Hodie erit dies destructionis vestrorum romanorum. Ego ero ille qui destruet te et alios complices tuos." Et tunc dixit, "O Castellanus, misericordiam tuam imploramus." Et tunc Castellanus dixit D. Camerario: "Vadam ad loquendum cum romanis, qui expectant me, si placet vobis." Et Camerarius totus tremulus respondit: quod placebat sibi et quod faceret quod sibi visum erat. Et descendens Castellanus de castro, et veniens infra bassam curtem reperit DD. Hugonem de Ruppe, de Crinhaco, de Cambellaco, de Postello milites et plures alios capitaneos et nobiles qui volebant exire armati cum Castellano et lucrari super romanos. Et Castellanus dixit: "Melius est quod antequam assurgmus ad arma contra romanos, quod sciamus quid est de cardinalibus nostris, et cum sciemus quod sint sani et in bono statu, tunc poterimus aliquid boni facere." Castellanus fuit locutus cum romanis, sed antequam exiret, dixit custodibus castri et avunculo suo: "Si me viteritis mortem subire aut decapitari, pro vita mea salvanda, non redatis castrum." Et hoc idem dixit D. Camerario. Tunc veniens ad romanos, post multa verba habita inter partes, ordinavit Castellanus quod romani deponerent arma sua, nec aliquid ultra montanis offenderent, et Castellanus promisit pro se vel alios de castro qliquo romano non offendere, nec aliquos intromittere infra castrum qui eos offenderent.

8. Nocte illa [the night of Thursday, April 8], habitu dissimulato, venerunt ad castrum primo D. Cardinalis [Pierre] de Vernhio, de Pictavia [Guy de Malsec], [Guillaume] de Agrifolio, et Vivariensis [Pierre de Sortenac] ac Lemoviensis [Jean de Cros], ad modum peregrinorum, et de Britania [Hughes de Montelais] sine capucio cum una parva tunica. Sero facto, et cardinalibus introductis infra castrum, romani circumdareunt castrum barreriis, palitiis, et Castellanus misit ad inquirendum apud romanos quare hoc faciebant. Qui responderunt: quod Castellanus receperat cardinales, quod facere non debuerat, veniens contra ordinationem inter eos deliberatam. Qui respondit quod cardinales non erant [165] gentes offendibiles, ymo erant domini castri, et tanquam dominis ipse pernorat (?) eis, nec homines armorum introduxerat in castro. Et tunc romani ab obsidione castri recesserunt, et cardinales exierunt cum blandis promissionibus, atque injuriis Bartholomei et romanorum, et intronizaverunt dictum Bartholomeum et coronaverunt.

9. Quarta die post coronationem [Wednesday, April 21, 1378], Bartholomeus misit duos Comitem Nolanum et Thomam de Sancto Severino [Senator of Rome: Vitale, Senatori di Roma II, 335] apud castrum S. Angeli cum magna comitiva, credentes intrare cum illa, sed Castellanus introduxit eos duos cum duobus aliis sociatis, qui dixerunt D. Petro Rostagni similiter: "Dominus Noster est fatigatus persona sua, verum quod consilio medicorum vult venire ad castrum istud propter boni aeris temperiem, et quia nepos suus est sibi propinquus, et scit conditiones ipsius. Ipse Bartholomeus vult quod sit castellanus, et Bartholomeus providebit tibi de quocumque officio quod dictabis." Et tunc ego dixi avunculo meo quod responderet eis. Tunc D. Petrus Rostagni respondit eis: "Si dictus Bartholomeus satisfaciat de stipendiis debitis Castellano, credo quod deliberabit castrum, alias non." Et ipsi, vice Bartholomei, promiserunt hoc facere adimpleri, sed dixerunt ipsi: "Postquam sumus hic, faciatis nobis deliberari turrim, ut appareat dicto B. de bona obedientia vestra." Tunc Castellanus, audiens loqui de traditione turris, dixit, "Certe non turrim, non intrabitis, nec †jattu fu de meram† non exiam, nisi cum deliberatione et consultatione DD. cardinalium, et solutus usque ad ultimum denarium michi debitum." Tunc responderunt DD. Comes et Senator: "Veniatis ad loquendum dicto B. et audietis quid vobis dicet." "Certe," respondit Castellanus, "Inepte petitiones vestre dederunt michi timorem, nec ibo, nisi remaneatis hic in hostagiis pro me." Et ipsi responderunt quod non remanerent, quod ad hoc non erant missi, et sic recesserunt.

10. Ipsis ambaxiatoribus recedentibus de castro, et euntibus [166] ad referendum B. ambaxiatam suam, dictus Castellanus cum avunculuo suo et Fratre Ludovico de Assisiis magistro in theologia, nunc episcopus Assisiensis [provided by Pope Clement VII: Eubel I, 113] habuerunt colloquium, quod dictus D. P. Rostagni avunculus ipsius Castellani accederet apud D. Camerarium et cardinales, consultum quid faciendum. Nam plus valebat quod dictus D. Petrus Rostagni, quam dictus Castellanus quia minus dubitabatur de avunculo quam de dicto Castellano, et dictus D. Petrus Rostagni exivit de castro, et yvit ad dictum Camerarium et cardinales predictos consulturus quid facturus erat. Camerarius dixit: "Videatis D. Petre, ego intendo cras recedere de Urbe, sed sub confidentia et in secreto dico vobis; quod si nepos vester potest custodire castrum S. Angeli, quod non restituat eum, saltem usque ad tempus, ipse et vos magnum honorem et maximum commodum inde reportabitis. Sed alia de presenti non sum ausus declarare, sed cum fuero in libertate mea constitutus, dicam vobis. Aut litteris aut nunciis significabo intentionem meam omnimodam, et quidquid pro custodia dicti castri expendetis, ego resarciam vobis." Deinde idem D. Petrus visitavit singillatim omnis cardinales un Urbe degentes, qui indifferenter dixerunt D. Petro, timore quem habebant: si satisfaciat nepoti vestro de hiis que debentur sibi de expensis suis, reddat castrum libere et impune. DD. Gebennensis [Robert of Geneva] et Ambianensis [Jean de la Grange] responderunt una voce: Dicatis nepoti vestro quod differat reddere castrum quamdiu poterit, quia pro certo iste B. est intrusus, nec est verus papa, et ista dicimus vobis in conscientia nostra, et sub confidentia et secreto nostro, et quum citius erimus in libertate nostra constituti, patenter et plenius significabimus vobis totum factum quale est, et promittemus vobis et dicto nepoti vestro, quod quidquid expendetis amodo, et expendistis tempore retroacto pro custodia castri, nos ambo et quilibet nostrum per se tenebitur bovis de resituendis expensis et stipendiis vobis debitis, et imposteris debendis." Et D. cardi[167]nalis Gebennensis juravit et promisit D. Petro nomine Castellani predicti, quod si de bonis ecclesie romane dictus Castellanus non satisfieret ipse de bonis patrimonialibus satisfaceret sibi. Idem promisit D. Ambianensis quod de bonis suis satisfaceret, dum tamen teneret ductum castrum per duos menses dumtaxat, et quod diceret Castellane quod in aliquo non haberet dubitare quia antequam esset longum tempus, ipse Castellanus reportaret maximum commodum et magnum honorem.

11. Relatione autem facta per D. Petrum Castellano nepoti suo, idem Castellanus vocavit ad se omnes socios suos de castro et dixit eis: "Videte, B. vult quod reddam castrum istud, quod quando ultimo locutus fui cum D. b.m. Gregorio, ipse injunxit michi sup bena excommunicationis et perditionis ac maledictionis sue, nulli deberem assignare castrum sine consensu cardinalium degentium ultra montes, certis ex causis ad hoc animum suum moventibus. Fuistis inim michi fideles et ego vobis usque nunc. Sum intentionis de non reddendo dictum castrum sine consensu dictorum DD. cardinalium prout juravi. Si vultis esse mecum ad custodiendum dictum castrum contra volentes me facere venire contra juramentum meum, ego solvam vobis stipendia vestra et faciam vos participes in omnibus bonis meis." Qui indifferenter responderunt et ballato juramento firmaverunt dicto Castellano ad custodiendum dictum castrum contra quamcumque personam volentem ipsum facere derogari, excepto uno famulo coquo de Antisiodoro, qui noluit jurare, quod dictus Castellanus expullit de dicto castro, solutis stipendiis suis.

12. Mane autem facto {Wednesday, April 14, 1378] venerunt ad dictum castrum DD. Camerarius [that is, the Chamberlain of Urban VI] episcopus Cathanicus, Thomas de S. Severino senator Urbis, Bertrandus Raffini, Johannes Rousseti, et plures clerici de camera cum magna comitiva, sed Castellanus advisatus, predictum D. Camerarium et alios predictos dumtaxat superius nominatos, cum unico ex predictis associato. Et quando fuerunt [168] introducti, D. Camerarius dixit Castellano: "Venimus hic pro parte D. N. Pape, quod videamus tecum que tibi debentur pro custodia istius castri, parati tibi satisfacere." Quibus compotis visis et examinatis, restarunt debere dicto castellano [ blank space ] ducatorum, qua summa arrestata (attestata?), dictus D. Camerarius requisivit dictum Castellanum quod assignaret sibi castrum liberun et expeditum. Et Castellanus dixit: "Solvatis michi quod debetis, et faciam quod debebo." Et D. Camerarius iterum requisivit eum pro sacramento quod habebat ecclesie romane. Et Castellanus respondit ut supra. Et tunc D. Camerarius monuit eum sub pena excommunicationis et maledictionis Petri et Pauli apostolorum quod redderet dictum castrum. "Reddere non valeo nisi vellem infirmare conscientiam meam et venire contra sacramentum meum." Et Camerarius petiit quod sacramentum habebat. Castellanus respondit, "Juravi in manibus b.b. D.N. Gregorii de non reddendo dictum castrum alicui persone, nisi consentientibus DD. cardinalibus ultra mentes degentibus, et illud sacramentum injuxit me observandum in ultimis diebus vite sue, sub pena excommunicationis et maledictionis beatorum Petri et Pauli." Et tunc D. Thomas de S. Severino senator dixit: "Certe ista farina non cecidit de sacco tuo." Et tunc Castellanus vocavit ad se certos ex sociis suis advisatos, ut predictum est, et armatos, et Castellanus introduxit L ex ipsis sociis bene armatis ad presentiam predictorum DD. in camera, et dixit eis, "Videte socii, isti domini querunt a me ut restituam castrum istud. Vos scitis quod ego sum solus homo, sine vobis modicum possum. Peto a vobis salubre consilium michi pandere." Qui una voce dixerunt: "Vos scitis quale sacramentum prestitisti S. M. Gregorio, et quale prestavimus vobis nomine ipsius. Si vultis venire contra sacramentum vestrum, vos bene potestis, sed si hoc feceritis, nobiscum non manebitis. Ymo porjiciemus vos ab imminentiori ad yma, tanquam vilem et reprobum et perjurium et hominem villis con[169]ditionis, sed si vultis tenere juramentum vestrum et illesum, nos permanebimus vobiscum quamdiu vicera duxerimus in humanis, quia bene entendimus observare sacramentum nostrum."

13. Tunc dixit D. Senator: "Certe hic est aliquid latens quod nescimus." Et D. Camerarius dixit: "Certe nescio quid est hoc, Castellane. Michi videtur quod male facis." Et D. Senator dixit: "Adminus, postquam non vultis aliud facere pro D. Camerario et nobis servitoribus pape hic presentibus, veniatis ad D. N. papam." Et Castellanus dixit sibi: "Si vultis manere in hostagiis, ego ibo, alias non." Senator dixit quod non habebat hoc in mandatis, et quod non remaneret. Et episcopus Cathaniensis obtulit se remanendum in hostagiis. Et Castellanus dixit dicto D. episcopo: "Certe mallen unum saccum plenum fabis in ipso castro quam vos." Et sub istis verbis recesserunt de Castro. Et eadem die D. Camerarius [Archbishop Pierre de Cros, Chamberlain under Gregory XI] cum thiara S. Petri recessit Anagnia, nam si usque ad noctis tenebras remansisset, incarcerasset dictus B. eum, et fecisset decapitari, brout ego Castellanus audivi ab ore ipsius.

15. [14]. Eadem die circa horam vesperorum, B. misit apud castrum pro hostagiis tenendis nepotem suum, nepotem comitis Nolani, et nepotem D. Thomae de S. Severino senatoris, pro Castellano. Quibus hostagiis in coastro introductis, Castellanus ascendit unum equm D. Senatoris, et iverunt simul ad B. Quo Castellano ad presentiam ipsius B. adveniente, ipsoque recepto ad osculum pedis et manus et oris dixit sibi B.: "Bene veneris, Castellanus meus, libenter video te pro certo, et plus diligo te quam unquam fecerim, propter bonam prudentiam tuam. Ecce romani infastaverunt me supplicando quod providerem de ytalico castellano castro nostro S. Angeli, nec volunt quod aliquis ultra[170]montanus habeat castellaniam aliquam sub ditione sua. Et ego promisi eis quod providerem de ytalico castellano, et licet invitus hoc faciam. Rogo te quod libere dimittas dictum castrum, et faciam te servientem et hostiarium armorum, et eris custos persone et camere mee, et dabo tibi mille florenos auri in redditibus annuatim imperpetuum, et de beneficiis pro parentibus tuis X millia assignandis infra iiijor [quatuor] annos proxime futuros, et de istis observandis tibi et tuis faciam te certum. Et si hoc feceris, te carissimum habebimus et cariorem. Et pro certo scias quod multum confidimus de te, sed hoc solum volumus, quia populus romanus de hoc faciendo nobis sepius supplicavit, et sepissime illud facere promisimus, et quasi verecundamur quia diu hoc fecisse tardavimus. Et adhuc aliquo tempore lapso poterimus te restituere ad custodiam dicti castri. Insuper promittimus tibi quod predonem florentinum [ Marginal note: qui venerat Romam ad dandum pecunias romanis, et ad incitandum eos ut moverent rumorem et interficerent Gregorium et omnis cardinales. ]quem detines in castro, faciemus finare et tibi financiam persolvere, et omnia bona tua que infra castrum sunt erunt tibi salva. Et si vis michi dimittere ea que sunt in castro, si valent ijo denarios ego dabo tibi iiijor [quattuor]." Et Castellanus regratiatus fuit sibi de oblationibus suis et dixit: "Domine, si facerem que petitis, videretur quod pecuniis, donois et muneribus vellem reddere castrum. Bene scio quod castrum est ecclesie romane, et pro olla ego custodio dictum castrum. Sed habeo sacramentum de non restituendo dictum castrum nisi mandantibus et consentientibus cardinalibus qui sunt Avinione." B. dixit, "Tu utaris consilio istorum prodictorum et maledictorum lemovicen[171]sium. Scias quod ego fui Auditor Cardinalis Pampilonensis [Pierre de Monteruc, a Limousin] Xiiij annis. Nunquam habui ab eo unum bonum verbum. Ymo cum dabat michi aliquam commissionem, non dedignabat vertere faciem ad me, ymo terga facie, quasi mugiendo sicut vitulus, porrigebat michi commissionem. Et certe dubito ne malum eveniat tibi, et forte una dierum romani captivabunt omnis cardinales et majores ultramontanos et ducent eos ante castrum, et decapitabunt. Et tamen toto hoc, oportebit de necessitate quod reddas castrum." Tunc dixit Castellanus: "Domine, dolerem valde propter honorem vestrum, et honorem ecclesie et propter eos, sed si viderem onmis ultramontanos decapitari ante castrum, non propter hoc ego redderem castrum, nec falsarem sacramentum meum, et si hoc velletis facere, cum videro quod ipsos Dominos traderetis morti, vere ego faciam id de quo fui pluries requisitus." Et tunc D> Bartholomeus dixit dicto Castellano: "De quo fuisti requisitus?" Et dictus Castellanus respondit: "Vere, Domine, ego fui pluries requisitus per plures barones et nobiles de destruendo vos et romanos, quare, advertatis viam, aliter essem de societate ipsorum pro destruendo vos et omnes romanos." Et tunc D. Thomacius respondit, "Vere castellane, D. N. qui est hic, non fuit in illa voluntate quod faceret illud, sed romani bene volunt facere, sed ipse contradicit toto posse.." "Nam cum reverentia loquendo et correctione debita, non auderem facere que petitis, nec firmiter credam in sanctate vestra, donec habebo consensum DD. cardinalium existentium in Avinione. Nam multi obloquuntur de S. V., et hoc dico vobis nomine confessionis." At B. totus albus factus tacuit. Et tunc D. Thomas de S. Severino dixit: "O Castellane, non creditis quod iste sit verus papa?" Dixit Castellanus, "Ego non sum tantus clericus quod ego sciam de hoc determinare, sed dico illa que sentio in me et ab aliis." [172] Tunc B. resumptis verbis dixit: "Castellanus, ad minus jures nobis fidelitatem, et pro nomine nostro, et pro nobis tenebis dictum castrum." Respondit Castellanus quod falsaret juramentum suum prius prestitum, et hoc non poterat facere sine lesione bone fame sue.

15. Videns hoc Bartholomeus requisivit Castellanum quod introduceret VIIII de servientibus suis infra fortalitium dicti castri et turrim pro custodia. Respondit Castellanus quod neminem introduceret ad requisita cujuscumque, nisi notos et amicos. Iterum B. requisivit Castellanum quod portaret vexillum cum armis suis secum ad castrum, et situaret eum super turrim. Videns castellanus et considerans quod omnia sibi negaverat, quod vexillum non portabat magnum prejudicium, quia illud poterat removere quum volebat, annuit petitioni sue et dictum vexillum recepit, et recepta licentia a B. equitavit versus castrum cum vexillo in manu, quod situavit super turrim dicti castri ubi fuit spatio sex dierum vel circa. Et licenciavit hostagia pro eo in dicto castro remanentia.

16. Eadem die venerunt ad dictum castrum S. Angeli DD. de Sala et de Montegaudio ad loquendum Castellano pro parte DD. Gebennensis et Ambianensis cardinalium, dicentes sibi et rogando quod custodiret dictum castrum, saltem usque ad duos menses, et DD. cardinales solverent dictum Castellanum et socios suos, de omnibus stipendiis que sibi debebantur, et possent in posterum deberi ratione custodie dicti castri, et posito quod non haberent unde possent solvere de emolumentis beneficiorum suorum, ipsi solverent de proprio patrimonio et bonis mobilibus, et ita jurarunt prefati duo milites, nomine dictorum DD. cardinalium, attendare et complere in manibus dicti Castellani [ Marginal note: Nicholominus juraverunt ipsi milites, quod in casu quod dicti DD. cardinales non solverent, quod ipsi de proprio satisfacerent ] et omnia que dictus Castellanus et socii sui [173] perderent, ipsi Domini ipsis Castellano et sociis suis redderent et emendarent et omnia damna resarcire.

17. Post aliquos vero dies, B. misit ad Castellum eipscopum [Guilelmus] Urbinatensis [OFM} ad avisandum eum. Et episcopus dixit Castellano silentio antequam palam loqueretur sibi: "Castellane, habeo tibi plura dicere pro parte D. N. Papae, sed caveas quod nullomodo facias illud quod dicam tibi." Postea publice, audientibus qui secum venerant et pluribus aliis, dicebat" "Castellane, venio ad te pro parte D. N. pape, monendo te et requirendo quod sibi restituas castrum suum S. Angeli quod occupas contra et praeter voluntatem suam; alioquin dubito ne contra te procedat potentia et rigore." Et plures minas inferebat dicto Castellano; sed concludebat tacito, quod nichil faceret de hiis que requirebat. Et Castellanus semper respondebat sibi: quod non poterat salvando juramento prestito, ut supra dictum est.

18. Postea D. Cardinalis Majoris Monasterii [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.] scripsit Castellano quod B. saepius dixerat sibi quod ipse cardinalis erat in causa, quia Castellanus non reddebat castrum propterea quod dictus Cardinalis commiserat sibi custodiam dicti castri; et quod quasi moleste dictus B. hoc gerebat et indignabatur contra dictum cardinalem. Et dictus Castellanus nichil respondit, nec litteris nec verbis dicto D. cardinali. Lapsis aliquibus diebus dictus D. cardinalis misit secretarium suum, Magistrum Petrum Dumas, dicto Castellano, et dicendo quod dictus Cardinalis debebat venire ad castrum ad requirendum Castellanum pro parte D. papae quod redderet castrum et quod esset advisatus quid responsurus erat.

19. Sequenti die, dictus D. Cardinalis, una cum D. Thoma de S. Severino, venit ad castrum et dixit Castellano: "Castellane, missus per D. N. papam ad te, dico tibi, 'Tu bene scis quod quum commisi tibi custodiam istius castri, tu tunc jurasti illud tenere et custodire nomine S. R. Ecclesiae, et illud fideliter [174] D. papae reddere, vel michi vel alio deputando per papam, requiro te, instancia qua possum nomine meo, nichilominus, moneo te pro parte D. N. Papae quod reddas castrum prefato D. N. liberun et expeditum, et nobis hic presentibus nomine suo vel michi, qui custodiam ipsius tibi commisi; et precipio tibi, sub pena excommunicationis, quod observes juramentum per te michi prestitum.'" Et Castellanus respondit: "Domine mi, bene scio quod semel comisistis michi custodiam istius castri, sed adveniente principe, cessat officium magistratus quum D. N. Gregorius papa venit ad partes istas, officium vestre legationis cessavit.Ipse enim de novo commisit michi custodiam, et in articulo suae mortis fecit me jurare in manibus suis quod dictum castrum nemini viventi traderem nisi de consensu DD. cardinalium existentium in Avinione. Ordinetis quod habeam consensum ipsorum, statim ego reddam eum." Et D. cardinalis dixit, "Prefatus D. N. potest te absolvere a sacramento prestito." Et Castellanus dixit, "Ipse non potest michi reddere fidem." Et D. Cardinalis monitiones et preces precibus accumulando instabat apud dictum Castellanum, et quasi genuflexo rogabat eum ad ut restitueret castrum, dicendo: "Castellane, tu bene scis quod tu es in nobiliore civitate ytalie, et potentiore. Credis tu tenere istud castrum contra voluntatem papae et collegii et totius ytaliae? Tu es unus pauper homo. Tu non potes resistere tantae lpotentiae, qualis est potentia papae et collegii et totius ytaliae. Quis erit ille qui erit ausus tibi dare succursum? Ubi poteris te tueri? Rogo te acquisce monitis et precibus meis, et credo quod bene facies." Et ista dictus D. Cardinalis dicto Castellano dicebat timore quod habebat de dicto B. Et Castellanus semper respondit quod non redderet castrum, nisi de censu DD. cardinalium existentium in Avinione et dignaretur parcere quia hoc facere non poterat sine labe quam incurrere nollebat.[175]

Ibidem D. Thomas de S. Severino traxit ad patem dictum Castellanum et dixit ei submissa voce: "Castellane, si vis michi credere, tu eris magnus homo. Non possum tibi dicere ad plenum intentionem meam propter presentiam D. Cardinalis, sed mittam tibi secretarium meum, per quem mandabo tibi aliqua per eum dicenda, cui etiam apperias secreta tua, et sibi dicas quidquid diceres michi aut cuicumque fideli amico tuo.

20. Post paucos dies D. Thomas misit Castellano secretarium suum cum littera dicti D. Thomae clausa, que sic incepit:

Superscriptio littere: Nobili viro Perono Castellano castri S. Angeli de Urbe:

Amice carissime. De consensu D. N. Pape Urbani, ego scribo tibi: quod si tu vis facere ad voluntatem D. N. pape, ego premitto tibi, in fide mea, quod tu habebis omnia bona. Si tu nolis, tamen quod tu dicas michi ea que tu sentis de dicto D. N. Ecce venit ad te lator presentium familiaris meus secretarius, cui tu credas tanquam michi. Scripta propria manu die XX aprilis.

Thomassius de S. Severino Senator Urbis.

21. Credentia secretarii dicti Thome fuit talis:

Dominus Senator salutat vos, et rogat vos, veletis vos humiliare D. N. pape, et esse servitor suus, et reddere castrum S. Angeli, et vos habebitis castrum aut villas in patrimonio aut alibi in terris ecclesie pro vobis et vestris in perpetuum. Et si reddito castro D. N. Papa non dat vobis bonum castrum aut villas, D. meus dabit vobis bonum castrum et unam consanguineam suam in matrimonio et de hoc faciet vos securum. Et rogat quod mandetis sibi ad dicendum si scitis quid cardinales [176] vellint attemptare contra D. N. Papam, et si aliquid contra honorem et statum narrentur. Et vos velitis sibi hoc revelare per me vel alium. D. meus senator vult et ordinabit cum D. N. quod vos remanebitis in isto castro, sicut estis castellanus et solventur vobis stipendia debita et debenda si velitis tenere dictum castrum nomine suo.

22. Castellanus respondit: "Certe nescio quod aliquid DD. cardinales attemptant contra D.n." "Quare ergo, "dixit secretarius, "non obeditis D.N.? Alias etiam dixistis sibi quod non credebatis bene in eum. Quis movit vos ad dicendum hoc?" Dixit Castellanus: quia audivi ab uno notabili viro [ Marginal note: Nunc episcopus Assisiensis ] qui erat infra istud castrum tempore creationis, quod per impressionem populi fuit electus et non valuit electio. Et secretarius petiit si ille qui dixerat erat cardinalis. Castellanus dixit quod non, sed erat unus valens homo qui jamdiu recesserat de curia. Et secretarius dixit: "Certe vos utimini consilio avunculi vestri, quia, cum reverentia laquendo, temporibus suis male consultus est D. cardinali Majoris Monasterii, ut apparet. Certe ipse non est bene in gratia D. N. pape. Faciatis quod mandat vobis Dominus meus, et vos eritis unus magnus dominus. Nec dredatis avunculo nec cardinali, quia D.N. est supra omnes." Castellanus respondit: "Cum scivero certissime quod DD. cardinales qui sunt Avinione consenserunt in D. N. papam, et quod consentiunt quod reddam castrum, statim ego parabo mandatis D.N. et domini mei Senatoris, alias non." Et cum responsione subscripta, de dicto castro recessit secretarius.

23. Eadem die [Tuesday, April 20, 1378] incontinenti ego mandavi unam litteram DD. cardinalibus existentibus in Avinione, quam litteram scripsit ductus episcopus Assisiensis, in qua littera continebatur quoniam fui requisitus per D. B. quod redderem castrum, que littera incipit: "Reverendissimi patres, etc." cujus copiam post [176] paucos dies mandavi ad B. per Patriarchem Constantinopolitanum [Jacobus de Itro] et Archiepiscopum Pisanum [Franciscus Pucci: Eubel I, 400].


P. Pagliucchi, "I Castellani del Castel S. Angelo di Roma," Miscellanea di storia e cultura ecclesiastica (1906-07)

 

November 12, 2013 6:15 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |