Sede Vacante 1378



Testimony of
Garsias Martini, Bishop-electo of Orense (Spain)

(excerpt)

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1101:

[Ait ergo Garsias in depositione sua se post electionem Vrbani audivisse]

a Decano Xantonensi et a quodam capellano Domino Iohanne familiari Cardinalis Majoris monasterii, cum astante ibi Cardinali Gebennensi: "Iste proditor Cardinalis Gebennensis fecit nobis perdere papatum, quia nos habuissemus unum valde probum Cardinalem quod a magno tempore citra non fuisset ita bonus Papa, scilicet Cardinalis Pictavensis vel saltem Vivariensis; sed nunquam voluit iste Cardinalis Gebennensis, nec Cardinalis Sancti Eustachii, qui juvabat eum." Tunc dixit sibi iste testis quare non elegerant Cardinalem de Ursinis, qui erat Romanus et Cardinalis, et de quo placuisset Romanis. Et tunc dixit dicitur Dominus Iohannes quod Cardinalis de Ursinis erat superbus et plusquam superbus.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1103:

dixit quod audivit dici a quodam de quo non recordatur quod Cardinalis Gebennensis [Robert of Geneva] dixerat in tractatu electionis aliis cardinalibus quod ex quo populus Romanus sibi supplicabat quod darent eis Papam Romanum vel Italicum, bonum erat eis complacere, et si eis placeret et vellent habere Papam Romanum, placebat sibi quod esset Cardinalis de Ursinis; et si volebnat Italicum, quod esset Cardinalis Florentinus; et si vellent de alia natione et placeret eis quod esset Hispanus, placebat sibi quod esset Cardinalis de Luna; et in casu quod vellent quod esset de regno Franciae, placebat sibi cum Cardinali de Britannia,; et in casu quod vellent quod esset factura et helemosina Papae Gregorii, quod esset Cardinalis sancti Eustachii [Pierre Flandrin], quoniam manuteneret illius alumnos sicut ipse Papa Gregorius; et in casu quod vellent de extra collegium, placebat sibi quod eligerent Archiepiscopum Hispalensem (Seville: Fernandus Alvarez de Albornoz ?). Et tunc dixerat Cardinalis de Agrifolio cum sequela sua quod nolebant consentire in aliquo ipsorum, et Cardinalis Gebennensis cum sua sequela dixerat quod nec ipse volebat consentire in aliquo suorum. Et, prout audivit, erat alia sequela, de qua non recordatur, tamen credit quod esset de Romanis et Italicis. Interrogatus qui sequebantur Cardinalem de Agrifolio, dixit quod credebat et audivit dici quod erant de sua sequela Pictavensis et Lemovicensis, Vivariensis, Majoris monasterii, et alii de quibus non recordatur. Et cum Gebennensi erant de Britannia et Sancti Eustachii et de Luna et alii de quibus non recordatur.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1269:

Interrogatus super XCVI, dixit quod cum ipse esset Anagnia audivit quod iste primus electus volebat ire ad monasterium de Specu, et deinde volebat venire Anagniam, tamen non fecerat hoc, sed ivit Tiburim. Et postquam stetit Tiburim, non fuerat ausus ire Anagniam pro eo quod unus capellanus suus, qui vocatur Iohannes Alfonsi de Metina de Rivoseco, dixit sibi, cum esset Tiburim cum primo electo, quod apportaverat isti primo electo unam cedulam ex parte Episcopi Pampilonensis  [Martinus de Zalva, made a cardinal in 1390 by Clement VII],  in qua scribebat sibi quod non iret Anagnia et recederet citius quam posset de Tiburi, alias esset captus a societatibus [Britonum].

 

 

 

November 12, 2013 6:10 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |