Sede Vacante 1378



Deposition of Giovanni Chambaruti, OFM, Bishop of Castro
given to Ambassadors of the King of Castile
secretly at Rome

 

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 1-8:

1. Primo dixit quod post mortem D. Gregorii statim romani tenuerunt multa consilia generalia et particularia in capitolio et in domibus aliquorum DD. prelatorum tam cardinalium quam aliorum, in quibus semper terminaverunt quod volebant romanum [2] papam vel ad minus italicum, et supplicarent cardinales, ut eligerent unum ad voluntatem romanorum sicut petebant et si non facerent quod cogerent eos per vim aliter omnis essent mortui, et hoc scivit ab aliquibus romanis sibi notis quod si DD. cardinales non eligerent unum romanum vel ad minus italicum ut omnis esset scisi pro frustra, et sic erat consilium inter romanos determinatum et bene apparent in sequentibus factis. Et dixit postquam talia audivit notificavit DD. cardinalibus ista que andierat et dixit eis: quod caverent quia erant in magno periculo et predicti DD. dixerunt ei: Quid videtur, Domine Castrensis? Et tunc ipse respondit eis: Certe quod mittatis pro gentibus armorum britonum et vasconum qui sunt in proximo, et veniant in burgo S. Petri et tunc eritis securi, vel faciatis fieri munitionem in castro S. Angeli: et ibi poteritis eligere ad voluntates vestras. Et ipsi responderunt: non, quia romani non permittebant eis, et jurabant custodire eos in libertate sua ut pacifice et libere stare et eligere possent ad voluntatem suam quemqumque vellent. Et dixit eis: Male facitis, quia confiditis de ipsis et nichil observabunt et ponitis vos in magno periculo, et vos videbitis si sic sint.

2. Item dixit quod post mortem D. Gregorii totus populus romanorum fuit commotus et publica vox et fama erat in Urbe per vias et plateas, quod volebant romanum papam vel ad minus italicum, et si hoc non faciebant DD. Cardinales quod nunquam aliquis remaneret ex ipsis nisi quod omnis essent interfecti, et hoc manifestum est apud omnis qui erant tempore illo in Urbe, si volunt dicere veritatem et ipsimet Domini multototiens audiebant transeundo per Urbem, et familiares sui quia unquam ambulabant nichil loquebatur et tractabant omnis nichil de isto secrete.

3. Et postquam corpus pape Gregorii fuerit in Sancta Maria Nova, ex parte consilii capitolii veniebant bandarenses et alii [3] ambaxiatores ad DD. Cardinales qui cotidie erant in mane ibi in missis usque ad novenam, sicut debent quando papa moritur et ita aliquando predicti romani erant importuni, quia vis permitebant predictos DD. perficere officium sicut debebant et ingrediebantur in claustro in una capella, et predicti ambaxiatores ex parte populi romani cum eis, et cotidie petebant romanum vel italicum, et fiebat per modum supplicationis et semper tamen concludebant, quod si hoc non fieret timebant ne oriretur magnum scandalum et immineret predictis cardinalibus periculum magnum, quia populus petebat et volebat quod eligerent ad voluntatem eorum sicut dictum est; et hoc dixit quia cotidie veviebat in predicto loco de S. Maria Nova ubi erat corpus, et aliquando celebrabat sicut perlati faciunt et cardinales pro papa mortuo, et videbat predictos DD. cum romanis intrare in conciliis et dixit quod petebat ab aliquibus de DD. cardinalibus de illis conciliis et quid romani petebant et predicti DD dixerunt ei sicut dictum est superius. Et predicti DD. dicebant eis et rogabant ut non impedirent electionem et quod starent in pace et permitterent eos facere, quia ipse intendebant eligere sicut Deus daret eis gratiam et de jure debebant; quod si aliter fieret posset oriri magnum scandalum et fieri scisma in ecclesia Dei.

4. Dixit quod post ista romani tenuerunt consilium et miserunt . . . . . . . . ad DD. Cardinales et juaverunt ad sancta Dei evangelia et promiserunt eis bonam custodiam in conclave et quod ingrederentur secure et non timerent de hospitiis suis nec de suis rebus.
Et fuerunt expulsi de Urbe comites, barones et nobiles ex parte populi, et fecerunt venire montanarios armatos de castris et comitatu Urbis. Romani dicebant quod . . . . . . . . dominorum et non erat verum quia non timebant nunc? de opoulo romano . . . . . . . . necessarium, quod montanarii venisent quia non est, nec credendum quod ipsi impedirent ne fierent contra romanos quia sunt subjecti [4] et vassalli populi romani, et sic venerunt ad petitionem et voluntatem romanorum ut major tumultus fieret in populo sicut apparet in illis que sequuntur. Quia DD. Cardinales petebant habere in sua custodia et volebant comitem Fundorum et Nolanum vel alios nobiles amicos suos de quibus confidebant, cognoscebant de electione quomodo debebat fieri, magis quam populares et rusticos montanarios, sed romani voluerunt sic quod nobiles expellerentur et rustici venirent et sic factum est.

Et illa die quando DD. cardinales tarda hora post vesperas intraverunt conclave erant romani et montanarii armati in burgo S. Petri, et tota platea erat plena hominum armatorum taliter quod predicti DD. non fuerunt bene contenti, et sic ingressi fuerunt et custodes qui erant deputati ad custodiam intraverunt palatium, tam prelati quam seculares, romani et ultramontani, ut moris est, et DD. fuerunt clausi, et illa nocte in platea S. Petri et in toto burgo et in magna parte Urbis erant homines armati et magnos ignes, et custodes ad portas Urbis et in viis, timendo ne predicti DD. fugerent, et omnis illi qui erant in platea S. Petri et in curiale palatii, tota nocte fuerunt clamando et vociferando fortiter et postea intraverunt in palatio et ruperunt cellarium ubi erat vinum et plures alias cameras. Acceperunt illa que sibi placebant et non tantum bibebant vinum, sed permittebant exire per terram et fecerunt ut pejus poterant in vono et in aliis rebus que ibi erant, non sicut amici et custodes, sed sicut inimici et destructores. Et sic per totam noctem non cessaverunt, et ante diem et in aurora diei et in mane semper magis fortiter clamabant et dicebant: Romanum volumus vel ad minus Italicum. Et si hoc non faciunt per clavatum Dei, scindamus eos pro frustra. Alii dicebant: Non, sed ponemus ignem ad palatium et comburantur intus omnes . Et sic erant in circuitu palatii.

Et hora prime vel ante fuit campana S. Petri pulsata ad martellum et semper voces magne tumultus augmentabantur in palatio et in circuitu palatii et in platea et per totum et sic continuando et comminando sicut [5] dictum est. Dicebant cardinalibus quod statum expedirent se et darent eis papam romanum, aliter nunquam inde exirent et sic in breve fuit eis responsum ut tacerent et starent pacifice, quia italicum papam habebant et tunc magis fortiter clamaverunt; Nolumus nisi romanim et si statim unum romanum non datis nobis, omnis eritis mortui. Et sic violentes ruperunt conclave et ingressi fuerunt intus, et DD. cardinales cum magno timore rogaverunt domino de Sancto Petro, ut sibi placeret liberare eos, et dixerunt romanis quod ille D. de Sancto Petro erat papa;. Et induerunt cum cappa et posuerunt ei mitram et ostenderunt eum romanis, et tamen in fractura conclavis, quando romani intraverunt, DD. cardinales depredati, percussi cum manibus, et aliqui cum baculis impellendo eos hinc inde et vituperati cum injuriis et verbis contumeliosis, depredando et accipiendo aurum, argentum, libros, indumenta; annullos extraxerunt de manibus, usque ad rochetos indutos, et aliqui exibant cum vestibus dilaniatis, et roquetis, et omnia alia supellectilia quidquid habebant intus omnia fuerunt sibi ablata et depradata et sic exiverunt de conclave, et erant adhuc cum magno timore quia non elegerunt aliquem romanum. Et D. Majoris monasterii [Cardinal Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun., nephew of Gregory XI] venit ad domum suam et abscondit se in capella sua . . . . . . testis sub altari. Aliqui exierunt extra Urbem, aliqui intraverunt castrum S. Angeli, alii ad domos suas. Et D. de S. Petro remansit illa die et dixit romanis quomodo ipse non erat papa sed Barensis archiepiscopus; et sequenti die iste venit ad domum suam et predictus archiepiscopus remansit in palatio.

5. Postea isti DD. cardinales qui erant in castro exierunt et ipsi et alii miserunt pro aliis qui erant extra Urbem, et venerunt. Et iste Urbanus fuit intronizatus per cardinales in ecclesia S. Petri in sede papali, et in die resurrectionis fuit coronatus. Et fuerunt cum eo in missis et aliis officiis divinis, in consistoriis et in consiliis et multis aliis factis et negotiis, sicut moris est inter [6] eos, et petierunt ab eo beneficia pro se et pro suis familiaribus, et fecerunt fieri provisiones aliquorum prelatorum, et habuit D. meus cardinalis Glandatensis [Bertrandus Atgerius (Bertrand Lagier), OFM] episcopatum Ostiensem et multa alia sicut cardinales consueverunt facere cum aliis summis pontificibus.

6. Interrogatus predictus testis si cognoverat vel audierat aliquid de electione istius quod domini tractarent ante ingressum in conclave, vel post egressum; si elegerunt ipsum intus antequam exirent; vel si aliqui DD. cardinales per nuntios vel per cedulas ipse cognovit aliquid quod volebant istum eligere; specialiter de domino Glandatensi quia dicitur quod ipse dominus misit ei unam cedulam ut haberet ipsum recommendatum dicendo: Modo estis amicus meus, cito eritis magister meus et dominus meus. Et ipse testis respondid et dixit in sua conscientia quod numquam senserat nec cognoverat aliquid de electione istius nec quod domini tractarent ipsum eligere in papatum. Bene scit quomodo tractabant de D. Vivariensi [Cardinal Pierre de Sortenac] et de D. Pictaviensi [Cardinal Guido de Malosicco (Guy de Malsec)], quia dixit ut ipse habebat plures dominos cardinales, et multa notificabant ei de secretis et de factis eorum, sed dixit quod nunquam de isto facto scivit aliquid nisi quod erat notum omnibus et fama per Urbem quod domini cardinales elegerant eum.

7.Item dixit de facto D. Glandatensis [Bertrandus Atgerius], si misit illam cedulam, dixit quod non credit aliquo modo, quia ille dominus tractabat cum eo de multis aliis secretis suis, et numquam aliquid dixit ei de electione istius, et non est credendum quia fecit protestationes duas ante ingressum, unam in conclave, et postea aliam in ingressu, dicendo: quod quidquid dixerat et fecerat ante ingressum et omnia que diceret et faceret intus, quod nichil valerent et quod non habebat intentionem aliquam eligendi, quia ipse nec alii non erant in libertate neque in potestate sua ad faciendam electionem, et de istis recepit instrumenta publica per notarium et dixit: quod si aliquis prelatus erat in Urbe tunc cui [7] predicti domini notificarent et de quo multum confidebant erat ipse, non tantum in isto facto sed in omnibus, et nunquam aliquid scivit ab eis.

8. Item, dixit predictus testis quod in vigilia coronationis istius Urbani, venerunt ad dormiendum in domo sua D. Glandatensis [Cardinal Bertrandus Atgerius] et D. de Vernhio [Cardinal Petrus de Vernhio (Pierre de Vergne)] et tota nocte deridebant de isto negotio, et cum ibi starent, venit D. Florentinus [Cardinal Pietro Corsini] ut ibi dormiret et scivit quomodo isti alii duo erant intus et noluit intrare, et ivit ad domum D. Johannis de Baro. Et iste ivit ad predictum Florentinum ut veniret ad domum suam quod habebat bonam cameram pro eo. Et ipse dixit: quod non, quia bene stabat pro illa nocte, et cras faciemus istas fatuitates quas debemus facere. Et ipse respondit: Quomodo, Domine? —certe quia nichil est totum quod facimus.

9. Item,. dixit quod D. Ostiensis, scilicet dominus Glandatensis [Bertrand Algerius], debebat celebrare sacros ordines et absentavit se ab Urbe, it ivit Ostiam, et clebravit ordines quidam frater minor qui erat episcopus Viterensis {?]. Et iste testis fuit cum predicto D. cardinali in Ostia, et dixit quod in via petivit ab eo quis erat papa et pise respondit: Domine, si Barensis fuerit prudens et sciverit facere, poterit esse papa, et tunc non dixit ei plus. Et postea venerunt Romam, et post aliquos dies preteritos oportuit quod predictus cardinalis sacram daret prelatis in Urbe et libenter voluerat excusare et non potuit et fecit. Et postea dicit quo iverunt Velit(ris) que est civitas cum Ostia, et predictus testis quesivit diligenter affectuose a predicto D. Cardinali: si iste Urbanus erat papa vel non, et ipse dolendo satis et excusando se, quod non faciebat in mala intentione, nisi in veritate respondit ei: quod non erat papa. Verum est quod dixit ei predictus dominus cardinalis: quod DD. cardinales intendebant ad evitandum scandalum, si fuisset aptus quum fuissent in Anagnia ipsum eligere, sed habebant ipsum tanquam fatuum quem jam cognoscebant eum qualis erat, et nullo modo [8] erat aptus ad gubernandam ecclesiam, et sic dixerunt quod non erat papa.

10. Postea dixit iste testis quod ipse ivit Anagniam et petivit a D. Vivariensi [Pierre de Sortenac] et Pictaviensi [Guido de Malosicco (Guy de Malsec)] et Gebennensi [Robert of Geneva], Ambianensi [Jean Roland, Bishop of Amiens], et ab aliquibus aliis, et omnis dixerunt ei: quod non erat papa. Specialiter D. Vivariensis dixit ei: quod non est magis papa quam cauda vestre mule, et quod ipsi intendebant quum tempus habuissent eligere papam sicut de jure debebant; quia omnia que fecerant fuerant facta per impressionem et semper durante metu et contra voluntatem suam, sed ut liberarent personas suas et familias suas et bona sua fecerant omnia, et non in libertate neque potestate sua.

Et sic ocncludit predictus testis, quod de electione nullus scit veritatem, nisi cardinales. Satis ipse credit et dicit in sua conscientia et sub juramento quia agitur de fide et de veritate, non affectione nec odio nec respiciendo damnum neque utilitatem, quia si ad honorem et utilitatem respiceret magis credit habere ab isto quam ab alio; sed secundum Deum et respiciendo mortem et aliam vitam quam speramus ista esse vera quantum ipse scit et cognovit, visu et auditu in isto negotio et facto ecclesie.

11. Et ego frater Johannis, episcopus Castrensis suprascriptus ita dico in vera conscientia, sicut scriptum est in istis duabus foliis mea manu propria.

 


The Bishop alleges in his deposition:

© 2010 John Paul Adams

 

November 12, 2013 6:02 PM

© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |