Sede Vacante 1378



Deposition of Cardinal Simon de Borsano,
The Cardinal of Milan
(fragment)


St. Peters, before the old buildings were razed:



Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 168-169:

Responsio data per D. Mediolanensem.

Hi, sine discussione meritorum status et personae, nominaverunt dictum D. Bartholomeum tunc archiepiscopum Barensem. Istud declaratur sic, quando fuerunt in sedendo, nulla fuit facta discussion, sed antequam tamen irent ad sedendum, D. Florentinus [Pietro Corsini] habuit dicere ad altare capellae: Bonum esset eligere D. S. Petri, qui est de collegio et antiquus et expertus. D. de Agrifolio cum suis tendebat ad D. Barensem et tunc quasi videbatur ei quod haberent numerum sufficientem, qui inclinarent ad eum. Posuerunt se ad sedendum, et D. Florentinus nominavit D. S. Petri, et D. Lemovicensis [Jean de Cros] secundum nominavit D. B. archiepiscopum Barensem. D. de Agrifolio tertius nominavit ipsum, dicendo: "Nomino eligo et assumo R. P. et D. Bartholomeum archiepiscopum Barensem in papam et romanum pontificem." Et postea alii ut in themate continetur elegerunt eum.

Quot fuerunt qui dixerunt quod eligebant ipsum animo et proposito ut esset verus papa. Istud declaratur, quia saltem fue[169]runt quatuor vel quinque de quibus recordentur, quia D. Florentinus de duobus recordatur, de quibus D. Mediolanus non recordatur, et D. Mediolanus de duobus vel tribus de quibus D. Florentinus non recordatur. Si autem fuerunt plures vel non, non recordatur.

 

 

 

 

 

November 12, 2013 5:57 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |