Sede Vacante 1389



Gobelinus Person, Cosmidromius

(1385)

:

Cosmidromius Gobelini Person ed. Max Jansen (Munster i. W.: Aschendorff 1900), Aetas VI, Cap. 78. (pp. 97-99):

CAPVT LXXVIII. inter haec dominus Urbanus papa regnum Siciliae volens de quodam gravamine, upta de gabellis vini, quae Karolus vendentibus vinum indixit, relevare mandavit ne quis vinum vendencium de cetero regi gabellum solveret sub poena excommunicacionis. Unde gabellum vulgo dicitur certa quota pecuniae quae datur de certis vasis ven mensuris vini vendendi domino terrae vel communi civitatis. Quapropter Domina Margareta regina uxor Karoli, rege nondum de partibus Apuliae reverso [January 31, 1385], huiusmodi papae edictum moleste ferens, papae clam moliebatur obesse. Eius igitur ampliato concilio ipsa perpendens nullam pestem inimico familiari magis esse nocivam, illos papae domesticos...ad se fraudulenter attraxit, qui magis semetipsos quam gregem dominicum pascere curantes, super Romanae Curiae de Luceria [Noceria] translacione, eciam exicio papae, mediante si fieret, propter habitacionum aliarumque rerum mindanis delectabilium notabilem ipsisque intolerabilem defectum consilia plura sunt exorsi, Quapropter ... contra Urbanum papam conspiracionem temere statuere complendam. Hinc est, quod quinque cardinales, videlicet Comensis [Johannes de Aliaco], Tarentinus [Marinus de Judice], [Gentilis] de Sangro, Ianuensis [Bartholomaeus de Cucurno] et Venetianus [Ludovicus Donato], prout postea quibus-[98]dam officialibus papae revelatum est, unde ad me notitia huius facti devenit, quia de familia Camerae Apostolicae tunc extiti, infra scripto modo contra papam procedere determinabant: quilibet eorum die ad hoc inter se condicto, quando ad ipsum castrum consistorium papae iuxta morem aditurus ascenderet, duodecim familiares armatos, longis vestimentis arma tegentes se faceret anteire, qui cum forent in castro congregati, tumultu inopinato excitato contra papam impetu facto eum caperent et de castro ad ecclesiam sancti Francisci sub eodem sitam deducerent violenter. Et ibi certi articuli papae deberent obici, quibus respondere cogeretur; et deinde, qualitercunque responderet vel si non responderet, falsi producerentur contra eum testes, quibus ipsi articuli probarentur. Et articulis sic probatis papa tamquam hereticus condempnaretur puniendus; et statim sentencia per ipsos cardinales tamquam per collegium sic lata, executio eiusdem per ignem fieret ibidem. Et deinde cardinales illi reliquos huius consilii ignaros vel saltem consensus innoxios, aut quia Karoli regis potestatem, in cuius regno residebant, timerent aut quia statum liberiorem voluntati, delectabiliorem corpori ac pompose mundi gloriae habiliorem ardenter affectarent, arbitrantes hoc factum approbare, alium, quem iam determinabant papam, Karoli regis et Reginae confisi potestate crearent. Cumque huiusmodi contra papam clam molirentur insidias, labiis eum glorificabant, cor autem eorum longe fuit ab ipso. ....[99]

Nam Deus ... praedictam conspiracionem contra Urbanum papam factam volens frustrari disposuit quod quidam de ceteris cardinalibus in conspiracionem huiusmodi consentire temptatus quendam secretarium suum super hoc caute consuluit; qui nesciens se in hoc facto horribili expedire, domino suo cardinali, ut alium quendam virum litteratum consuleret, protinus suasit. Cui cum cardinalis [Tommaso Orsini de Manupello] huiusmodi conspiracionem detexit, ille conturbatus respondit, nichil esse salubrius quam papae illud sine dilacione revelari. Cardinalis igitur timens, ne forte quisquam eum in hoc preveniret, et ipse conspiracionis illius reus diceretur, ad presenciam papae se contulit et haec omnia ei per ordinem recitavit.

Papa igitur haec audiens non immerito stupefactus remedium cogitavit apponere. Cumque die Veneris, quae tunc decima tercia dies mensis Ianuarii futura fuerat [January 13, 1385], istud iuxta conspiratorum condictum perfici debuerat, papa die Mercurii precedente, quae erat undecima eiusdem mensis videlicet anni nativitatis Domini 1385, [100] hoc disturbium volens prevenire, dominum Franciscum principem Capuae nepotem suum ad se vocavit et ea, quae sibi revelata erant, ei secretius intimavit, ut sibi de fidelibus suis armatis ad hunc diem cautius provideret. Venientibus igitur cardinalibus eodem die ad presentiam papae more consueto, cardinales de conspiratione lpraedicta accusatos ceteris licentiatis ad cameram suam papa convocavit. Cumque papa de conspiratione hac eos impeteret et penitus eam negarent, papa commisit eos nepoti suo predicto examinandos. Ipsi vero dum cordarum tormentis afficerentur, crimen ipsum confessi sunt, sed dominus Adam [Eston,] Cardinalis de Anglia cum eis comprehensus, dum tormentis subdebatur, consilium reliquorum se scivisse, non tamen eis consensum praebuisse dicebat. Sed quia scitum non revelavit, quasi favens conspirationis scelera una cum aliis carceribus mancipatur .... in eis papa considerabat impletum ipse, quod talibus ... adimplere non tardans, ipsos dignitatibus, honoribus et beneficiis omnibus privavit. Familiaribus vero eorum hinc inde dispersis domibusque eorum publicatis, contra papam, prout temporibus Ciri contra Danielem ob sacerditum populum seducentium captionem factus est, non modicus tumultus est ortus.

Nam amici cardinalium detentorum una cum aemulis papae, ad hoc regina Margareta connivente, papam obsidione vallabant....

 


Biblical quotations omitted.

At the time of the arrest and deposition of the six cardinals, the Sacred College was composed of the following Cardinals:

  1. *Petrus Pileus di Prata
  2. Francesco Moricotti Prignani Butillo
  3. *Luca Rodolfucci de Gentili
  4. Andrea Bontempi Martini
  5. Bonaventura Badoaro de Peraga, OESA.
  6. Niccolò Caracciolo Moschino, OP.
  7. Filippo Carafa della Serra
  8. Galeotto Tarlati de Petramala.
  9. †Giovanni (Johannes) d'Amelia
  10. Filippo Ruffini, OP.
  11. Poncello Orsini
  12. *Bartolomeo Mezzavacca
  13. †Gentile di Sangro.
  14. Philippe d'Alençon de Valois
  15. Dömötör, archbishop of Esztergom
  16. †Adam Easton, OSB.
  17. †Ludovico Donato, OFM.
  18. †Bartolomeo de Cucumo, OFM.
  19. Francesco Renzio.
  20. *Landolfo Maramaldo
  21. Perinus (or Pietro) Tomacelli
  22. †Marino de Giudice
  23. Tommaso Orsini
  24. Gugilemo di Capua
  25. Bálint Alsáni
  26. Angelo Acciaioli
  27. Francesco Carbone, O.Cist.
  28. Marino Bulcani
  29. Rinaldo Brancaccio
  30. Francesco Castagnola
  31. Ludovico Fieschi
  32. Stefano Palosio
  33. Angelo d'Anna de Sommariva, OSB.Cam.

Five Cardinals—Pileus de Prata, Lucas Radulfucii, Poncellus Orsini, et Bartholomaeus Mezzavacca, and Landulphus Marramaldus—entered a protest against Urban VI's behavior later in the year and withdrew from his Obedience. Four of them were deprived of their cardinalates (*). These actions of 1385 reduced the Sacred College of the Urbanite Obedience to 23 members.

 

November 11, 2013 8:58 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |