Sede Vacante 1389

Conclave, quo Bonifacius IX. papa creatus est
(Vat. lat. Monac. 150, fol. 46)

(1389)

:

Johannes J. J. Döllinger (unter der Leitung von),   Beiträge zur politischen, kirchlichen, und cultur- Geschichte der sechs letzten Jahrhunderte   III. Band (Regensburg: Georg Joseph Manz 1882), pp. 361-362:

 

Anno domini 1389 idibus Octobris [October 15] Romae obiit Urbanus VI. papa in palatio apostolico apud S. Petrum pontificatus anno 11, mense 6, die 6. Cadaver in basilica s. Petri Apostoli sepultum est. Vacavit sedes romana dies 17.

Postridie obitus Urbani VI., scilicet XVII Calendas Novembris [October 16], Romae in Basilica S. Petri ejus novemdialia celebrari sunt coepta. Porro autem VIII. Cal. Novembris [October 25] factis et celebratis omnibus esequiis Urbani VI. papae, ut fieri mos est, Missaque Spiritus Sancti ab episcopo Praenestino [Francesco Moricotti] cantata, Cardinales XIII, qui interfuerunt exequiis praedicti papae, intrarunt conclave paratum in apostolico palatio prope S. Petrum de Urbe pro eligendo novo pontifice. Quo clauso, VI Cal. Novembris [October 27] Andreas Bontempus, cardinalis Perusinus, ex legatione sua Agri Piceni in urbem veniens, ipso die conclave ingressus est et XIV facti sunt.

Primo autem habito scrutinio, inventum est quod nullo modo cardinales omnes poterant concordari in eligendo pontificem, pro eo quod cardinalis Florentinus de Acciaiolis pro majori parte omnes cardinales per simoniam corruperat promittendo aliquibus ex eis dare magnam summum pecuniae et aliquibus aliis multa magna beneficia. Qua simonia perventa ad audientiam Romanorum, Senatores cum Banderensibus et Capitibus Regionum venerunt catervatim ad cardinales, dicentes, "Nisi feceritis veram electionem sine fraude, nos interficiemus omnes vos." Propter quod cardinales existentes in conclavi et non valentes esse in concordia, quia sex ex eis eligebant in papam Poncellum de Ursinis, cardinalem, et sex ex eis Cardinalem Florentinum praedictum de Acciaiolis, devenerunt concorditer, quod fieret iterum scrutinium. Et facto scrutinio ad nominationem factam per cardinalem [Franciscum] Carbonem, dicentem: "Nos non possumus concordare. Vultis eligamus in papam Perinum Tomacellum (is tum presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae erat ab Urbano VI. factus), Neapolitanum!" Ad quem omnes cardinales concordarunt et eum Romanum pontificem concorditer in schismate contra Clementem VII. Avenione sedentem; IV Nonas Novembris {November 2], octavo conclavis die, inthronizaverunt, et III Id. Novembris [November 11] anni Domini 1389 coronaverunt, observantes omnes solemnitates, quae servari solent in electionibus Romanorum pontificum, eumque Bonifacium IX. papam vocarunt.

 

 

November 11, 2013 8:51 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |