Ceremonialia

The Death and Burial of a Pope
and the Election of a new Pope
(Vaticanus 4736)

(early 15th century)



Joannes Baptista Gattico, Acta Selecta Caeremonialia Sanctae Romanae Ecclesiae ex variis mss. codicibus et diariis saeculi xv. xvi. xvii. Tomus I (Romae 1753) 231-262:

Rubrica I. De his, quae fieri consueverunt, quando Papa infirmatur ad mortem. [Things customarily done while the Pope is mortally ill]

Sciendum est, quod cum Papa sic infirmatur, quod de ejus vita desperatur, Domini Cardinales quamprimum hoc sciverint, debent in Palatio ubi infirmatur convenire, ipsumque visitare, etiamsi fuerit de nocte, ac ibi consistere, ac ministrare Sacramenta Eucharistiae et extremae Unctionis, si ad hoc opportunitas et necessitas fuerit; quod fieri debet per primum Episcopum Cardinalem ibi tunc existentem, si ad hoc dispositus fuerit; secus autem per alium, sive Episcopum, sive Presbyterum, qui ad hoc tunc erit melius paratus. Ubi vero esset casus ita inopinatus, aut subitus, aut alias talis, quod Domini Cardinales non possent omnes illa hora convenire, tunc debent illi convenire, qui erunt ad hoc melius dispositi, et facere illa quae supra scripta sunt.

Item sciendum est quod cum Papa non praeoccupatur morte, aut alias gravatur adeo quando bene loquatur et intelligat, sitque alias bene compos mentis, scilicet sentiat mortem sibi propinquam imminere, consuevit ad se vocare dictos Dominos Cardinales omnes in Curia existentes, eosque charitative alloqui et precari ut velint animam suam habere recommendatam, et Deum rogare pro ipso, et alia dicere, quae sibi opportuna et bona videbuntur pro salute animae, pro ut sunt, quod remittit eis injurias, si quas sibi sentiat per eos irrogatas; et petat etiam sibi per eos remitti, si quas eis irrogavit.

Item etiam consuevit profiteri se tenere fidem catholicam, et credere omnes articulos ejusdem tam explicitos quam implicitos; et alia quaecunque Sancta Mater Ecclesia credit, et tenet; et demum subjungere, quod si aliquando tenuit vel asseruerit contrarium directe vel indirecte, aut aliquid aliud quod sit contra bonos mores aut alias contra communem et sanam doctrinam Sanctorum Doctorum, illud et illa revocat, et vult haberi pro non dicto, vel dictis, vultque vivere et mori, quando Deo placuerit, in veritate et sinceritate fidei orthodoxae et sacrosanctae Romanae Ecclesiae unitate; et super hoc requirere testimonium dictorum DD. Cardinalium, et aliorum omnium, qui ibi fuerint praesentes. Et ita fecerunt et facere consueverunt hactenus plures Summi Pontifices, ne in posterum bonum nomen et famam ipsorum possent malitiose maculare detractores.

Item, quod visi sunt aliqui Summi Pontifices, qui caritative exhortati sunt, monuerunt et induxerunt Cardinales ibidem astantes, ut post ipsorum obitum vellent esse unanimes et concordes in faciendo electionem Successoris, ita quod in hoc haberent Deum prae oculis; cessantibusque quibuscunque affectionibus inordinatis haberent aspectum ad meliorem et sufficentiorem pro regimine Ecclesiae Romanae. Fuerunt quoque aliqui, qui aliquem a semetipsis, aliquando ad requisitionem Cardinalium nominaverunt illi [illos] qui in judicio animarum suarum et sub periculo earumdem ipsis videbantur ad hoc esse utiliores et meliores.

Item, consueverunt aliqui ibidem concedere indulgentiam plenarium, quae dari consuevit in mortis articulo, ut etiam sani et incolumes ipsius vigore faciant se absolvi, et eam sibi concedi per suos Confessores intra terminum qui eis ad hoc praefigetur.

Rubrica II. De agendis postquam Papa defunctus est. [Things to be done when the Pope has died]

Primo, Camerarius Papae, dum cubicularii ipsius mundabunt, lavabunt, et parabunt corpus, debet ordinare quod statim et sine mora cum omni diligentia: ponantur in una capsa vaxellae aureae vel argenteae aut alterius metalli cujuscunque, libri, anuli; et in alia panni lecti, paramenta et quaecunque alia ac qualiacunque bona extiterint, deponantur in coffinis aut eaxiis, sive domibus bonis fortibusque, quae etiam claudantur fortiter et ferae eorum fugillentur signato clavibus talium etiam penes eum remanentibus.

Item debet ordinare, quod statim claudantur omnes portae Palatii, una tantum excepta, quae videbitur aptior et magis opportuna pro introitu et exitu illorum qui ibi fuerint facturi; confestimque nunciare per proprium Nuncium dictum obitum singulariter DD. Cardinalibus, ubi ipsi per eorum Provinciam de eo non extierint certificati. Item Vicecancellarius, cujus officium tunc expirat, statim audito dicto obitu debet recipere de manibus Bullatorum cugna Bullarum et ea plicare, seu involvere in panno lineo forti, et consignare suo signeto, et sic penes se retinere, et taliter ordinare, quod ulterius aliqua litera non bulletur.

Item, Prior Episcoporum Cardinalium, vel ipso impedito alius antiquior post ipsum, tunc per proprium nuncium debet convocare alios Dominos Cardinales, qui tunc erunt in Curia; et certa hora ad hoc opportuna, et melius disposita, ubi debent esse scamna parata et ordinata, absque tamen bancalibus sive aliis pannis. Item postquam DD. Cardinales ibi convenerint, debent ibi ad ipsos venire Camerarius, Thesaurarius Papae et Clerici Camerae, qui stabunt appodiati retro scamna, absque eo quod sedeant. In quorum omnium praesentia dictus Vice-Cancellarius debet dictis exhibere cugna Bullarum: et tunc illud quod erit sculptum nomine Papae defuncti, cum martello ad hoc parato per Bullatores, qui hac de causa sint etiam ad hoc vocati, malleabitur, concutietur, et frangetur sic et taliter quod ad signandum ulterius reddatur omnino inutile et ineptum. Aliud vero cugnum continens imagines Apostolorum Petri et Pauli remanebit omnino integrum, et illaesum, et replicabitur in dicto panno; et sic clausum et sigillatum per dictum Vice-Cancellarium tradetur D. Camerario per eum custodiendum donec Ecclesiae de Papa sit provisum; vel poterit sic clausum et sigillatum penes dictum Vice-Cancellarium remanere; sed eo casu sigillabitur per Priorem Episcoporum, vel tres Priores cujuslibet Ordinis Cardinalium.

Item, debent ibi tunc DD. Cardinales disponere et ordinare de die qua fiet sepultura dicti Dom. Papae; et de illo, qui ex ipsis faciet officium et sermonem, nisi haec per prius fuerint ordinata Papa infirmante; et idem de Vigiliis quae diem praedictam praecedere debent, quae communiter fieri solent in Capella majori Palatii Curiae in Avenionensi Civitate. Adversatur tamen, quod inter diem obitus, et dictam diem sepulturae non apponatur talis dilatio, per quam impediretur complementum novenae ante introitum Conclavis, qui de necessitate habet esse die X. sequenti diem obitus praedicti.

Habent etiam ordinare tunc de Ecclesia et loco ubi fiet dicta sepultura, in casu quo ipse Papa non ordinaverit. Habent etiam ordinare tunc de numero intortitiorum ponendorum, tam dicta die, quam aliis sequentibus in novena: et consuevit esse numerus hujusmodi de 300. intortitiorum pro dicta die sepulturae; de 50. vero pro qualibet die novenae: die autem novenae de centum. Est tamen sciendum quod Corpus Papae est collocandum in lectica, cum fient Vigiliae, et demum portandum ad sepulturam. Debet quoque indui omnibus pontificalibus vestimentis rubri coloris quocunque tempore moriatur.

Rubrica III. De Modo induendi Papam in Vigiliis. [Conduct during the Vigils over the Pope]

Est insuper sciendum, quod dicti Domini Cardinales consueverunt venire omnes ad Capellam, seu locum ubi et quando dictae Vigilie fient et celebrabuntur, adunati et sedentes ad partem in aliquo loco honesto ab aliis segregati, et ibidem manere quamdiu ipsis placuerit, saltem donec pro majori parte dictae Vigiliae processerint. Consueverunt etiam tunc et in crastinum ac per totam novenam Domini Cardinales Seculares portare cappas coloris obscuri, non tamen omnino nigri, foderatas de grisiis; vel de guidone blavo obscuro, illi videlicet qui fuerint de genere Papae defuncti et etiam alii creati per eum; et quandoque etiam alii idem facere consueverunt et quandoque non.

Rubrica IV. De custodia Villae et Capitaneo in ea ponendo. [Custody of the City and the Captain to be placed in it]

Item habent ordinare dicti Domini Cardinales in dicta congregatione de aliquo bono Capitaneo, qui habeat diligenter insistere et vacare circa custodiam Villae, et praecavere ne rumor insurgat in eadem; nec etiam rixae aut dissensiones fiant, sive inter familiares DD. Cardinalium sive alios quoscunque.

Provideat etiam dictus Capitaneus sufficienter circa custodiam portarum et etiam quod fiant bonae excubiae praesertim de nocte tam per Villam quam per muros; quod maxime ubi essent gentes armorum ab extra propinquae, de quarum insultu vel invasione verisimiliter timeri deberet. Consuevit etiam huic Capitaneo assignari certus numerus hominum armatorum, qui haberent continue sibi assistere in praemissis; pro quibus et se ipso dabuntur et assignabuntur certa stipendia, de quibus habeant sustentari, expensis Camerae Apostolicae persolvenda.

Rubrica V. De Custodiis Conclavis. [Custodians of the Conclave]

Item debent ibi ordinare Custodes Conclavis, ad quod deputari consueverunt duo Viri Nobiles et Magnates, si tunc in Curia existant, qui sint homines notabiles, prodentes, diligentes, et circumspecti, pacifici et modesti, et in talibus experti; quibus etiam pro ipsorum personis et eorum familiarium, qui eos juvare habebunt, tam in intromissione cibariorum quam aliis quae eis in hujusmodi incumbent, debebunt assignari per cameram certa vadis, seu stipendia, nisi forte ipsi munera facerent suam continuam mansionem.

Item tam isti, quam dictus Capitaneus ante introitum Conclavis coram dictis Dominis habebunt juxta tenorem dicit Capituli Ubi majus: De elect. in VI., et contenta in eo juramentum praestare. Jurabunt etiam et promittent, quod in praemissis eis commissis, seu committendis similiter diligenter et fideliter se habebunt.

Rubrica VI. De agendis in die Sepulturae Papae. [Things to be done on the day of the Pope's burial]

Sciendum est quod Domini Cardinales habent equitando more solito procedere et se adunare in Ecclesia, in qua est Papa sepeliendus, in choro, vel in alio loco ad hoc disposito, antequam veniat funus. Item funus hujusmodi habent deferre Auditores Palatii et Capellani Papae et Camerarius portando oram panni ipsum praecedere, et alii Praelati cum familiaribus Cardinalium subsequi, pro ut est de Cardinalibus cum sepeliuntur fieri consuetum.

Rubrica VII. De vestibus lugubribus portendis per obitum Papae. [Mourning garments due to the death of the Pope]

Sciendum est quod vestes lugubres propter obitum Papae non portant aliqui, qui habeant officia perpetua in Curia, secundum quod sunt Camerarius, Notarius, Auditor Contradictarum, Corrector, Subdiaconus, Auditores Palatii, Capellani commensales et honoris, Acolythi primarii, Scriptores Literarum Apostolicarum sive Primatiae, Auditor Camerae, Clerici Camerae, Servientes armorum, Janitores portarum primae et secundae ferreae, ac Cursores; et generaliter alii obtinentes beneficia perpetua. Alii autem, qui habent officia non perpetua, quae expirant Papa moriente, prout sunt Referendarii, Marescallus, Cubicularii Papae, Thesaurarius, Secretarii, Scutiferi, et Magistri Hostiarii, et alii similes, portant etiam, posito quod cum istis officiis habeant alia officia perpetua, quae sunt in mora; utpote si Referendarii sint Auditores vel Capellani; Scutiferi et Magistri Hostiarii sint Servientes armorum, et sic de similibus.

Item sciendum quod istis et aliis familiaribus et officiariis Papae defuncti ultra alios, de quibus supra in isto articulo fit mentio. dantur hujusmodi vestes lugubres expensis Camerae Apostolicae.

Rubrica VIII. De Missis celebrandis infra Novenam pro Papa defuncto. [Celebrating Masses during the Novemdiales for the deceased Pope]

Sciendum est quod sepeliens Papam, et die sepulturae suae faciens officium, semper consuevit esse Cardinalis, et in hoc non distinguitur inter Episcopum et [Presbyterum] Capitulum; sed sufficit de illo, qui erit ad hoc magis dispositus, vel specialiter ordinatus; licet honorabilius sit de prioribus seu antiquioribus, si ad hoc dispositi existunt. Item alii Cardinales ultra illum, qui ductum fecerit officium, habent inter se dividere officia pro singulis diebus Novenae, sic et taliter quod die qualibet unus ipsorum faciat officium memoratum.

Item, quod per totam dictam novenam, postquam factum fuerit dictum officium per Dom. Cardinalem, ibidem et incontinenti sic iterato simile officium per unum Praelatum; et super hoc debet dare ordinam Camerarius Papae, ut videlicet aviset et Praelatos, hoc est Patriarchas, Archiepiscopos, et Episcopos in Curia tunc existentes, ut inter eos sic disponant alternis vicibus ad hujusmodi officium faciendum, secundum majoritatem et ordinem suae dignitatis. Et cum hujusmodi officium secundo loco fiet, etiam debent assistere omnes illi, qui in primo fuerunt, exceptis DD. Cardinalibus, qui statim primo finito officio ab inde discedent.

Rubrica IX. De Agendis infra dictam Novenam. [To be done during the Novemdiales]

Sciendum quod die qua Papa fuerit sepultus, facto officio Domini Cardinales debent omnes congregari in Palatio, videlicet in Consistorio, vel alio loco ad haec per eos ordinando, ubi debent esse scamna ordinata pro ipsis sine quibuscumque pannis, aut bancalibus, et ibidem debent ordinare ex se ipsis, qui faciant inventarium de bonis mobilibus restantibus post obitum Papae defuncti, quae ad ipsum aut Romanam Ecclesiam pertinebunt; ad quos deputari et ordinari consueverunt tres priores cujuslibet Ordinis, videlicet primus Episcopus, primus Presbyter, et primus Diaconus in Curia tunc existentes; quibus impeditis, aut ad haec vacare, seu intendere non valentibus deputentur alii in dicto Ordine ipsos subsequentes.

ITem, Domini ad hoc deputandi debent inter se pro qualibet die horas opportunas recipere et ordinare, et cum omni diligentia tunc ad hoc intendere et vacare. Habent etiam intimare Camerario, Thesaurario et Clericis Camerae, qui etiam debebunt esse praesentes, cum ipsi ad hoc procedent; et clavibus ibidem portatis coffrorum, capsarum et camerarum seu locorum ubi bona hujusmodi erant recondita, omnia aperiantur praesentibus et ad hoc etiam vocatis Cubiculariis et aliis Officiariis Papae defuncti, quibus eorum custodia per ipsum aut alias extiterat commissa, quae ibidem particulariter exhibeantur; et singula et singulatim omnia scribantur per Notarios dictorum Dominorum et dicti Domini Camerarii, quorum quilibet debet habere suum; qui etiam debabunt sic suas hujusmodi scripturas concordare, et ad invicem collationem perfectam facere, quod non plus vel minus unus quam alter scripsisse videatur; quas etiam debebunt penes se deportare et fideliter conservare.

Rubrica X. De Conclavi, et ejus pertinentiis. [The Conclave and attendant matters]

Item, eadem die, dum facta fuerit Papae sepultura, Camerarius Papae debet dare ordinem opportunum ut paretur locus ubi erit Conclave dictorum DD. Cardinalium, rumpendo et frangendo parietes, aut novos faciendi prout fieri necessarium et opportunum erit. Ad quod, ut citius et melius fieri valeat, debet vocare et habere multitudinem operariorum, lignifabrorum, lapicidarum et aliorum ad hoc necessariorum, sic et taliter quod non sit defectus quod bona nora possint esse parata omnia ad dictum Conclave necessaria; et haec fieri debent sumptibus et expensis Camerae Apostolicae.

Est tamen advertendum, quod omnes pontes per quos ante habebatur aditus ad dictum locum, debebunt extra murari prius, et illis per quos habebitur aditus ad cameras secretas pro natura dumtaxat exceptis. Ad fenestras vero talis discretio erit habenda, videlicet quod illae quae aspectum habebunt ad loca ad quae nulli patebit aditus, remanebunt sine mutatione; aliae vero aspectum habentes ad loca publica, aut ad quae posset tunc aditus haberi murabuntur ab inferiori parte, sola superiori pro dando lucem aperta remanente.

Rubrica XI. De modo et forma scribendi Regibus et aliis insinuando obitum Papae. [Style to be used to announce the Pope's death to kings and others]

Item, sciendum quod facta dicta sepultura Domini Cardinales debebunt ordinare literas collegialiter scribendas pro ipsorum parte omnibus et singulis Regibus, et notabilibus principibus, etiam praelatis, per ipsas eis insinuando obitum D. Papae sub forma ad hoc specialiter ordinata et alias observata, prout continetur in formulariis quae Secretarii et Abbreviatores penes se habere debent. Advertatur tamen omnino ad modum scribendi, quia Sede Apostolica vacante Collegium scribit omnibus more Papali, videlicet Filios et Fratres nominando, quod Papa filios aut fratres nominat; eos etiam intitulando prout Ipse intitulando scribit seu intitulat; et personis singularibus etiam singulariter loquendo. Literae autem hujusmodi debent sigillis priorum cujuslibet Ordinis impendentibus sigillari; et eas confestim debet Camerarius per proprios cursores sumptibus Camerae describere.

Item, sciendum quod singulis diebus dictae novenae facto officio per D. Cardinalem ad hoc ordinandum, debent Cardinales convenire in Palatio, prout alias dictum est supra in primo capitulo hujus Rubricae, et ibidem loque et deliberare super illis quae tunc occurrent: non tamen consueverunt ibi in commune aliquid tractare vel loqui de Electione futura aut pertinentibus ad ipsam, ad aliquam personam specialiter fescendendo; licet particulariter et segregatim possent super hoc loqui, prout ipsis videbitur faciendum.

Rubrica XII. De modo faciendi Conclave, et ipsum dividendi. [Constructing and Dividing up the Conclave area]

Sciendum quod quamprimum locus ordinatus pro Conclavi erit paratus et mundatus, considerabitur numerus DD. Cardinalium, tam tunc praesentium in Curia, quam ab ipsa absentium et juxta dictum numerum locus praedictus mensurabitur in longitudine et latitudine; et demum dividentur per omnino aequales partes secundum numerum supradictum; et quaelibet pars limitabitur et contignabitur certo modo per dividentem ad hoc per D. Camerarium ordinandum.

Item, cum hoc sic factum fuerit, confestim intimandum erit Dom. Cardinali, qui tunc erit Camerarius Collegii, qui debebit venire ad Palatium et ibidem debebit vocare ad se Camerarios omnium Dominorum praedictorum, ut veniant ad recipiendas logias seu stationes pro Dominis suis, et tunc debebit coram se facere scribi nomina omnium et singulorum dictorum DD. Cardinalium tam praesentium quam absentium in parvis schedulis, quarum quaelibet per se solum continebit nomen unius Dom. Cardinalis, ut v.g. Dom. Cardinalis Praenestinus, et sic de singulis; et cum scripta fuerint nomina omnium, cedulae hujusmodi dividentur, seu segregabuntur sic quod quaelibet per se remanebit integra. Quo facto quaelibet cedula per se plicabitur, et demum involvetur intra ceram albam ad modum unius pilae, seu pilottae rotundae, quae sic erit clausa quod de dicta cedula nihil omnino possit exterius apparere. Et cum sic factum fuerit de omnibus et singulis per unum ex clericis tantum, ad quos hoc facere spectat, omnia sic plicata, quae vulgariter Tothus nominantur, recludentur et reponentur intra caputium aut gremium alterius ex dictis clericis tantum, qui etiam hac de causa debent hic esse saltim duo praesentes.

ITem, ad finem ut omnis fraus evitetur, et aequalitas in omnibus servetur, dictus Dominus Cardinalis casualiter et ad fortunam ponet manum intra caputium vel gremium dicti clerici, et exinde extrahet unum ex dictis Lothis, qui absque alia electione seu distinctione sibi primitus occurret, et ipsum absque alia aperitione affiget in pariete Conclavis incipiendo a capite dicti lici ubi inveniet partitionem, divisionem, seu contignationem; et tunc alter clericus qui dictam fecerit plicationem et involutionem, dictum lothum accipiet de pariete et aperiet; videbitque tunc quis ex Dom. Cardinalibus fuerit nominatus in cedula ibi inclusa; et tunc alta voce nominando vocanto Camerarium ipsius, qui veniens partem illam recipiet pro Domino suo, et demum pro parando ipsam; prout sibi videbitur, dabit confestim ordinem opportunum; et sic postea per omnia procedet dictus D. Cardinalis totum locum Conclavis revolvendo, donec pro omnibus dictis Cardinalibus fierit modo praemisso assignatio facta.

Est etiam sciendum, quod prout supra cavetur, assignatio sit etiam pro absentibus, quia si postquam alii tunc in corpore praesentes fuerint in conclavi inclusi, venirent ad Curiam, ad dictum conclave admitterentur, ut haberent logias, seu stationes suas sibi assignatas. Verumtamen si fuerint aliqui nimis remoti vel infirmi aut alias taliter impediti, quod de ipsorum adventu non speraretur saltim de proximo, consueverunt logiae seu stationes talium dimitti aliis praesentibus si forte suae non fuerint aeque bonae, cum intentione tamen et etiam protestatione, quod redeant ad suas aliis supervenientibus, et hoc sic fieri volentibus; et in hoc consuevit specialiter deferri senibus, debilibus, et infirmis. Consueverunt etiam illi (uti) qui vicinabuntur talibus logiis sive stationibus vacantibus, dum tamen non sint omnino paratae pannis et similibus; non tamen suas aliter ampliare, cum, ut praemittitur, in hoc debeant esse aequales.

Rubrica XIII. De hiis quae sunt necessaria et facienda in Conclavi, Logiis, seu Stationibus ejusdem, et ad ipsum deferenda. [Necessary and permitted furnishings]

Primo in capite lecti cujuslibet D. Cardinalis unum intermedium de postibus cum armariis, prout est fieri consuetum. Item, unum lectisternium de postibus cum scamnis, seu banchis a lateribus, et barris proponendo cortinas, quae debent esse viridis seu blavi vel alterius coloris obscuri. ITem, lectus pro Domino cum fargiis, bannis, culcitra, mataratiis, tapetis, et carcellis de veluato et aliis banchalibus, ac aliis omnibus ad dictum lectum pertinentibus. Item, tabulatum parvum depicutm cum imagine Crucifixi, vel B. Marie, vel aliis similibus ad ponendum in capite lecti. Item, catthedra pontificalis situanda ante lectum cum suo scabello. Item tabula sive mensa cum scandellis et dressatorium.

Item, lectus pro servitoribus completus. Item, de vaxella argenti 12. scutellae, plati octo, pintae quatuor, taceae septem, plati pro lavando duo, candelabra duo ad voluntatem Domini, Dragerium vini cum eloqueariis, ac bacino Barbitonsoris, vel plus vel minus, secundum quod bivebitur Domino. Item, unum scanfaleum. Item, mappae, linteamina, longeriae, manutergia tam pro speciebus quam pro aliis, secundum quod servitoribus videbitur. Item tauppae pro induendo, secundum quod ei videbitur. Item, libri, missale, breviaria, et alli, prout Domino videbitur.

Item. DD. Episcopi et Presbyteri consueverunt facere portari paramenta altaris et indumenta sacerdotalia cum aliis necessariis cum quibus possint celebrare; si, et quando hoc facere decreverint, sive coram aliis Dominis sive in secreto. Item, de speciebus pro ut videbitur Domino, quae etiam de die in diem, cum deficient, poterunt ab estra portari cum aliis cibariis. Item, duo cabafatii de corio cum armis Domini. Item, duae cornudae cum armis Domini pro portando cibaria, quae debent esse clausa ferreis clavibus duplicibus, quia servitores debent habere unam, et portantes cibaria aliam, ut portando et reportando possint aperiri; et istarum cornudarum una debet reportari vacua seu cum fragmentis, et demum reduci cum cibariis; et alia, quae prius remanserat, tunc reportari, ita quod una remaneat, alia recedat.

Item, duo vasa seu hydrias pro tenendo aquam. Item duae bottae sive flascones pro portando vinum. Item, unum fogerium, alias brassiet de ferro pro faciendo ignem. Item, ligna et carbones. Item, buffettus sive suffletus. Item esquericum de ferro munitum. Item duae lanternae. Item martellus cum tenaleis et clavellis. Item unus picus ferri. Item dessoga seu ferra. Item, alia dessoga facta ad modum cutelli. Item duo bironi unus magnus et alius parvus. Item una corda grossa. Item papyrus. Item atramentarium cum incausto, et aliis necessariis. Item cera rubea cum signeto. Item, intortitia, et candelae cereae, prout videbitur Domino. Item una bassina pro retinendo aquam immundam, et abluendo pedes si fit necesse. Item alia vasa pro reponendis fragmentis. Item cofri seu caxiae pro custodiendo dictam vaxellam et alia, prout videbitur expedire. Item, ollae cum tripodiis. Item patena, sive sartago cum lagiradoyda et copertura. Item oleum cum sale. Item lampas ardens de nocte. Item pro faciendo potagium, si sit necesse. Item catthedra perforata cum trinciis et aliis necessariis. Item urinalia de cupro vel metallo. Etiam ceriata et mitridatum. Item, duae scobae. Item filum diversorum colorum cum acubus. Item aqua rosacea. Item candelabra ferrea pro affigendo parietibus. Item duae culcheriae de ligno. Item una scala. Item pala ferri. Item embutus, sive esonilles. Item caseus.

Rubrica XIV. De die et modo intrandi Conclave. [Conclave Entry Day]

Sciendum est, quod die qua DD. Cardinales debent inrare Conclave, quae necessario debet esse decima a die obitus Papae defuncti, postquam audiverint Missam de Novena, debent audire Missam Solemnem de Spiritu Sancto dicendam per unum ex ipsis in eadem Ecclesia, si hoc fieri commode possit. Sin autem, in alia ad hoc per ipsos electa; et Curia existente in Avenione consuevit dici in Ecclesia Fratrum Praedicatorum. Item, Missa hujusmodi audita debent ad invicem loqui, et convenire de hora qua intrabunt dictum Conclave ad hoc ut tunc omnes sint dispositi et parati; et consuevit dari signum, quia pulsabitur aliquod grossum cymbalum, quod universaliter possit audiri ab omnibus. Contactus durabit tamdiu, quousque dicti Domini sint in Palatio omnes adunati.

Item, hoc ordinato DD. Cardinales debent ire ad prandendum, quilibet ad domum suam; et sumpto prandio consuevit unusquisque vocare ad sui praesentiam omnes et singulos familiares, cujuscunque status existant, eosque rogare primo, quod velint deprecari Deum pro seipso, qui dignetur ipsum custodire in anima et corpore, et dirigere in agendis; et nihilominus quod Deus det sibi et aliis gratiam, quod breviter et bene provideant Ecclesiae de bono et sufficienti Pastore. Secundo, debet eos monere et exhortari et inducere, eisque nihilominus praecipere et injungere quod maneant pacifici et quieti tam inter se quam extraneos: non vadant quoque vagando per Villam, praesertim de nocte: sed maneant intra libratam suam, nisi quando necessitas ipsos aliter coartet; quodque obediant in omnibus et per omnia suo Camerario et aliis deputandis per eum, aut tunc de putatis pro regimine ipsorum, et custodia domus et bonorum suorum, sicut sibi; quia aliter faciendo ipse reputaret se vehementer offensum per contrarium attemptantes. et quia consuetum est, quod teneantur continue cancelli principales clausi, quiquetis seu portanellis remanentibus apertis; quamquam tam pro evitatione incendii, quam effugatione latronum seu praedonum de nocte fiant in qualibet librata, tam intra cancellos quam intra domum principalem cujuslibet Domini, ene excubiae per familiares suos de quibus expedit, quod sint armati; ideo vult quod haec fiant et serventur continue, donec conclave fuerit egressus.

Consueverunt etiam Domini Cardinales tunc suum facere testamentum et publicare, nisi prius, aut alias hoc fecerint, propter futuros aut inopinatos casus qui contingere possent, vel in eorum mora diuturna in Conclavi, vel in morte subitanea et improvisa aut similibus; facto primitus sufficienti inventario bonorum suorum, quod penes se portare debent, copia dimissa illi vel illis quem vel quos pro custodia et conservatione eorumdem deputabunt.

Cum autem trahetur, vel pulsabitur dictum cymbalum grossum pro signo hujusmodi ordinatum, omnes et singuli Domini absque aliqua mora se disponent ad eundum ad Palatium, et aliqui consueverunt facere transitum per Ecclesiam B. Marie, si sit ibi propinqua; et ibi Deum et Ipsam orare; nisi hoc fecerint de mane, ubi tunc fuerint.

Item sciendum quod quando DD. Cardinales ingrediuntur Conclave, porta principalis Palatii debet esse ex toto aperta, nec tunc debet vetari introitus quibuscunque ingredi volentibus causa dictos Dominos commitandi. Item sciendum, quod dicti DD. Cardinales, qui tunc particulariter ingredientur Palatium, debent se reducere ad locum eis ordinatum pro communibus colloquiis, et missis audiendis; qui est in Avenione camera paramenti, ubi debet esse altare paratum, in loco in quo Papa vivente stare solet catthedra sua, et circumcirca scamna ordinata in modum trianguli, ibique sedebunt expectantes aliorum omnium adventum; ita videlicet quod DD. Episcopi, et Presbyteri sedebunt ordine suo ad dextrum cornu altaris ipsius juxta ipsorum numerum continuando; et Domini Diaconi ad sinistrum; et istum modum sedendi servabunt et continuabunt donec Papa sit creatus, quoties ibi vel alibi congregabuntur.

Postquam vero ibi fuerint adunati omnes, eorum quilibet ab inde discedens ibit ad logiam seu stationem suam comitantibus. Ipsum familiaribus vel aliis amicis suis ibi existentibus hac de causa et capa exuta induet caputium cum mantello, vel sine mantello prout sibi placuerit. Item sciendum, quod omnes et singuli in conclavi existentes visitabunt singulos Dominos Cardinales in logiis seu stationibus suis de uno ad alium; et secundum quod status cujuslibet requiret, offerent se eisdem Dominis pro ipsis et eorum familiaribus futuros; et tunc Domini eis regratiabuntur prout eis videbitur, et demum ipsos recipient ad osculum etiam indistincte quoscunque venientes ad eos, posito quod oblationes praemissae non praecedant. Et hic advertendum, quod tunc dicti Domini Cardinales consueverunt sedere in catthedris suis existentibus juxta lectum. Si tamen visitantes hujusmodi sint praelati, aut aliae personae magni status, eis assurgere consueverunt.

His autem peractis omnes et singuli dictum Conclave exibunt; nullusque remanebit cum Dominis Cardinalibus, exceptis eorum servitoribus ad hoc per ipsos electis, ac uno ex clericis Capellae Papae habente onus parandi altare pro Missis celebrandis, et Caqmerario Papae, Clericis Camerae, et Custodibus Conclavis; qui postremo dictos Dominos visitando debebunt videre, si tam in numero servitorum quam aliis per dictos Dominos aliquid immutatur contra contenta in Capitulo Ubi majus de elect. in VI. et in Clem. et in Constitutione Clem PP. VI, quae incipit Licet, quae dictum cap. in multis laxat et temperat, prout ex ipsius tenore clare declaratur; et si sic reperiant ea statim ad debitum statum facere reduci.

Quibus factis praedicti Camerarius, Clerici Camerae, et Custodes Conclavis debent ab inde exire, et portam Conclavis claudere ab extra, sic et taliter quod ulterius ingrediendi vel egrediendum dictum Conclave cuilibet sit praeclusa facultas; nisi in quantum Constitutiones D. Clementis VI., bonum est quod hic de verbo ad verbum proferam: Ad futurum rei memoriam. Licet in Constitutionibus, etc.

Rubrica XV. De modo observandi dictam Constitutionem quo ad intermedia dividentia stationes, seu logias Dominorum Cardinalium

Sciendum quod intermedia dividentia seu claudentia stationes seu logias Dominorum Cardinalium in Conclavi existentium sic debent esse de simplicibus cortinis, quod nullatenus de postibus aut aliis quibuscunque; quae si habeant aut habere possint, quacumque stabilitate per clavationem aut fixuram [firmentur?], et sic ab omni etiam sua parte, etiam posito quod partem unius stationis seu logiae alia non contingeret aut sequeretur, tupote quod est prima vel ultima in altero cornu Conclavis. Item sciendum quod quando Domini Cardinales ibunt ad lectum, sive de nocte, sive de die causa quiescendi, cortinae debent ex toto claudi, sicque manere usque ad communem omnium evigilationem, seu excitationem. Aliis vero omnibus horis semper debent esse apertae, anteriores scilicet et collaterales, sic et taliter quod ibi existentes sive comedant sive bibant, studeant, stabunt, sive quaecunque alia faciant, possint se mutuo absque impedimento videre.

Rubrica XVI. De modo observandi dictam Constitutionem quo ad cibaria Dominorum Cardinalium in Conclavi existentium ministranda. [Food]

Sciendum est quod postquam Domini Cardinales ingressi fuerint Conclave, primis tribus diebus quibus in ipso fuerint, ministrabuntur eis cibaria quaecunque, qualiacunque et quandocunque voluerint in prandio et in coena, secundum quod fiebat ante dictae Constitutionis editionem, Capit. Ubi majus hoc fieri permittente, quod quo ad hoc per dictam Constitutionem nullatenus restringitur seu immutatur.

Elapsis vero dictis tribus diebus, quanto tempore in Conclavi permanserint, ministrabitur ipsis unum solum ferculum pro prandio et aliud pro coena juxta dictae Constitutionis formam et tenorem.

Rubrica XVII. De agendis per Custodes Conclavis [Duties of the Custodians of the Conclave]

sciendum est quod Custodes Conclavis debent continuo per se vel per servitores suos juxta portam ipsius stare et praecavere ne aliquis portam ipsius aut fenestram ejus aperiat aut ad ipsam appropinquet causa loquendi Dominis Cardinalibus, aut aliqua faciendi contra juris dispositionem. Debent etiam esse ibi parati quacunque hora ad succurendum Dominis Cardinalibus in Conclave existentibus, si aliqua necessitas illis immineat.

Item, dum veniet hora coenae vel prandii, debent ibi esse juxta fenestram Conclavis, per quam erunt cibaria introducenda; debentque videre sigillatim et singulariter cibaria quae portabuntur dictis Dominis, et diligenter perscrutari, si fercula erunt ordinata juxta tenorem dictae Constitutionis D. Clementis VI., postquam elapsi fuerint tres primi dies; et si videant aut reperiant aliquid ultra aut contra, nullatenus illud intrare permittant.

Item, ab hora qua dicti Domini intraverint Conclave et semel clausum extiterit, debent cum summa diligentia praecavere, ne aliquae litterae seu scripturae dictis Dominis ab extra dirigantur, aut ab ipsis extra mittantur; quod si reperiant de facto attemptari, debent viriliter et intrepide impedire. Et quia de facili tales scripturae possent involvi seu plicari inter cibaria, quando portabuntur; aut in cipariis ministrari et introduci; aut etiam in cibariis cornutis aut aliis vasis quae cum vacua fuerint, reportabuntur ad domos dictorum Cardinalium, abscondi; debebunt singula tam quando portabuntur cum cibariis quam quando reportabuntur extra, coram se facere aperiri et tunc videre, palpare, et modis omnibus inquirere si aliquid reperiant de praedictis; et si reperiant de praedictis, obvient, provideant et impediant ut superius in alio loco est dictum.

Item quia quandoque reperiuntur flascones vel alia vasa quaelibet, quae ab extra apparent ordinata esse solum pro potu vini aut alterius rei, habent tamen media vel alias concavitates in fundo vel in lateribus occultas, quae ab extra vix videri vel apparere possunt; sic quod in una parte unam vel aliam rem apparenter continebun, et in alio cibaria erunt, nec unum propter aliud impedietur; quare est expediens, quod dicti Custodes praecaveant ne in talibus fraudentur vel decipiantur, videlicet quod in vasis hujusmodi si portantur cibaria, aut scripturae includantur; et hoc de facili comprehendi aut dignosci poterit, si ipsa diligenter inquirant et advertant vasa talia undique prospiciendo et aperiendo, si videatur expedire. Advertatur etiam ne si et quando portabuntur paxilli, in ipsis literae sint inclusae, prout de facili fieri potest, si quis hoc attemptare cogitaret; sed etiam aeque de facili cognosci poterit, in tactu, vel pondere; vel etiam perforando, si de hoc exterius aliqua conjectura habeatur.

Item quod cum veniet hora prandii, vel coenae, et portabuntur cibaria, introducantur per ipsos et eorum servitores ordinate et pacifice; ita quod non habito respectu ad ordinem, statum, gradumque introducantur per fenestram absque aperitione portae, videlicet primo cibaria illius qui primo venerit ad dictam portam Conclavis, et ex toto, absque eo quod alterius cibaria intermisceantur; et sic fiat per consequens de aliis qui venient successive.

Rubrica XVIII. De servitoribus Dominorum Cardinalium in Conclavi existentium, et agendis per ipsos circa custodiam Conclavis et ipsorum.

Sciendum est, quod secundum tenorem dictae Constitutionis D. Clementis quilibet ipsorum Dominorum Cardinalium potest secum intromittere duos servitores dumtaxat, qui sint status illius, de quo eis videbitur, videlicet Presbyteri, Clerici, vel Scutiferi. Ipsi autem habent servire Dominis suis in omnibus quibuscunque spiritualibus, familiaribus, et secretis, ac etiam publicis. HAbent etiam portare cibaria aut victualia quando venerint ad portam Conclavis, dum intromittentur per Custodes ejusdem' ibidem reportare vasa et alia quae fuerint reportanda. Item dicti servitores debent super omnia cum omni diligentia praecavere die igne, sue de incendio, ne in dicto Conclavi apponatur vel contingat; cui, si contingeret, ut sonfestim occurratur, debent esse certa vasa quae cuba seu tinae vulgariter nominantur, plena aqua, sic quod in quolibet cornu Conclavis sit unum ad minus. Debent etiam dicti servitores se alternatis vicibus dividere pro excubiis nocte qualibet faciendis; videlicet duo vel tres facient una nocte, totidem vero nocte sequenti, vel si maluerint, in prima nocte sint aliqui, et in ultima alii; et isti habebunt cum silentio debito discurrere per logias Dominorum, videreque et inquirere si sint in eis candelae vel aliae lucernae ardentes vel ignis accensus. Et si sic esse reperiant, avisent alios servitores existentes, qui extinguant vel saltim ponant ea in tali loco quod exinde nocumentum non possit provenire.

Esset tamen securius si de nocte in quolibet cornu Conclavis in loco eminenti esset una lampas seu lanterna feneo, vel in typpo affixa cum lumine; et Dominis tunc quiescentibus non essent in eorum logiis aliqua luminaria, seu aliquod aliud luminare particulare. Habeat tamen quilibet esquerium paratum pro extrahendo igne eo casu quod dictae lampades seu lanternae invenirentur extinctae.

Item, cum parabunt seu facient lectos suorum Dominorum, postquam de ipsis surrexerint, hoc faciant quantum poterunt sine strepitu et tumultu; et tali hora, quod non inferant aliis Dominis taedium vel molestiam ipsos egigilando, si dormiant; vel perturbando in aliis actibus suis. Item cum incedent per Conclave die noctuque praesertim Dominis quiescentibus, incedant modeste et manusete, non faciantque strepitum cum pedibus vel manibus, aut tumultum vel mormur clamando vel vociferando, ne ex opposito sint Dominis taediosi vel infesti.

Item, quilibet ipsorum, postquam Domini comederint, debent comedere eet bibere de illis quae ipsis cupererunt, sive ibidem sive extra, se cum aliquibus aliis servitoribus sibi magis cohaerentibus adjungendo in aliquo loco ad hoc apto, secundum quod opportunitas loci Conclavis patietur; quae etiamsi non fuerit, poterunt Domini ipsis dare locum, ne sint praesentes in eorum comestionibus, alios Dominos eis vicinantes, qui etiam tunc comederunt, causa recreationis et solatii visitando; quod si fecerint, prout eis decens, conveniens, et honestum, poterunt tunc dicti famuli duorum scilicet vel trium aut plurium Dominorum se in alter ex logiis seu stationibus Ipsorum congregare et simul comedere, quilibet sua cibaria deferendo vicibus alternatis.

Item, debent taliter providere sive de die sive de nocte, ac quacunque hora in qualibet logia seu statione Dominorum reperiantur sufficienter, imo et superabundanter panis, vinum, aqua, et confectiones, caseus, ac etiam fructus, qui solent sumi post somnum meridianum, si temporis qualitas hoc exposcat ad hoc; et si Domini mutuo se visitent, talia reperiantur in promptu. Item quia cuilibet Dominorum etiam assignatur propria statio pro secretis naturae divisa ab aliis cum postibus, et gippo [gypso], quae debent claudi cum fera et clavi, debent dicti servitores cuilibet Domino pro ipso clavem hujusmodi penes se habere et diligenter custodire, ut cum occurret necessitas, in ipsa reperienda nullus sit defectus.

Rubrica XIX. De modo servando per Dominos Cardinales in Conclavi existentes tam in Officii Divini recitatione quam in eundo ad lectum de sero, et surgendo de mane.

Sciendum est, quod dicti Domini Cardinales in Conclavi existentes debent summe cavere, ne mutuo se impediant aut perturbent suas voces sic restringere, seu comprimere, quod aut submissa voce recitent Officium, aut sic basse, quod a solis suis servitoribus ipsos in hoc juvantibus audiantur; secus enim faciendo possent alios Dominos sic circumquaque quasi contigue assistentes, tunc pari modo dictum Officium recitantes, studentes, aut forte quiescentes impedire et perturbare.

Rubrica XX. De modo audiendi Missos per Dominos Cardinales in Conclave existentes. [Hearing Mass daily by Cardinals]

Sciendum est, quod Domini Cardinales in Conclavi existentes omni die de mane debent congregari in loco eis ordinato pro omnibus alloquiis, et Missis audiendis, ubi debet esse continue altare erectum, et ibi die qualibet debent coram ipsis duae Missae bassae submissa voce celebrari per duos ex Capellanis ipsorum pro suo servitio per ipsos in Conclavi introductis, qui ad hoc invicem se sic disponere, eto ordinare debent quod alternantes vicibus hoc faciant sine defectu. Si autem ipsimet Domini Cardinales, scilicet Episcopi et Presbuteri hoc facere velint, prout quandoque facere visi sunt, erit magis decens, honestum, congruum et opportunum, praesertim ubi devotio ad alibi tunc in secreto celebrandum eos induceret, sue incitaret.

Item, si aliquis ex Dominis Cardinalibus tunc ibi celebret, non deberet aliquos tunc sibi assistentes seu servientes, nisi solum modo unum ex suis servitoribus presbyterum, maxime si habeat superpelliceum, et dictum Clericum Capellae Papalis. Item ex dictis Missis una semper debet dici de festo, vel de die, prout occurret; alia vero de officio specialiter ordinato, quando Sedes Apostolica vacat, de quo etiam debet fieri commemoratio in alia Missa.

Officium Missae Apostolica Sede vacante, et ejus Introitus, Suscitabo, etc.

Rubrica XXI. De agendis per Dominos Cardinales, postquam ingressi fuerint Conclave. [What Cardinals must do after Conclave begins. Sermon]

Sciendum est, quod die qua Domini Cardinales ingrediuntur conclave, non consueverunt aliquid facere vel tractare communiter vel collegialiter, quod factum electionis tangat seu concernat; sed solum se mutuo vibrant alternatis vicibus in stationibus seu logiis suis, bene tamen possunt super hoc particulariter eet secrete loqui, prout ipsis videbitur et placebit. Item dicti Domini Cardinales in crastinum sui introitus in Coclavi de mane, postquam audiverint Missas suas, debent ibidem considere ordine suo; et tunc Priore Episcoporum, si sit ad hoc dispositus, vel eo ad hoc non disposito alius ipsum sequens debet facere unam collationem assumendo unam propositionem pro themate, eumque demum introducere et prosequi, prout sibi Dominus ministrabit, sitque effectus hujusmodi collationis, quod hortetur, et moveat alios Dominos Cardinales, ut velint Deum ferventer orare quod det eis et sibi gratiam, qua mediante sint unanimes et concordes in eligendo, et quod eligant bonam et sufficientem personam quae sit Deo grata, utilis ecclesiae, et accepta Populo Christiano: Inducat eos insuper, quod in illis quae ad hoc facturi erunt, habeant prae oculis solum Deum, cessentque in ipsis particulariter affectiones et voluntates inordinatae. Non sint etiam inter ipsos divisiones, aut jurgia, sed in pace et quiete inter eos cuncta procedant, et alia dicat quae sibi ad hoc utilia videbitur.

Item, finita hujusmodi collatione Domini debent inter se quaerere et deliberare, per quam viam volunt procedere ad electionem Papae, pro qua facienda sunt in Conclavi reclusi, videlicet utrum per viam compromisi, vel scrutinii; et postquam concordaverint in altera ipsarum, debent ibidem eligere et nominare Compromissarios et Scrutatores, et scrutatores scrutatorum; quibus electis et nominatis non consueverunt ad ulteriora procedere illa die, sed expectabunt usque ad diem sequentem hora simili.

Rubrica XXII. De aliquibus attendendis, considerandis, et specialiter observandis circa electionem Papae.

Sciendum est, quod si forte Domini Cardinales procedere volent ad electionem Papae, reperiantur se esse in plena concordia, vel saltem ipsorum duas partes convenire in aliquem eligendo; tunc absque eo, quod determinent se ad aliquam viam, videlicet compromissi, aut scrutinii, ibidem, et incontinenti poterunt se ad electionem hujusmodi expedire isto modo, videlicet: quod unus ex ipsis ibi dicat in communi ac aliis praesentibus et audientibus:

Domini, videtur mihi quod absque alia expectatione seu dilatione de electione hujusmodi nos possumus expedire; habemus enim inter nos vel extra, talem N., qui est talis etc. tantus etc. de quo, judicio meo, erit valde bene Ecclesiae provisum, et quantum in me est, ego ipsum nomino et eligo in Papam et Romanae Ecclesiae Summum Pontificem et Pastorem.

Et demum quilibet aliorum vel saltem duae partes dicant: Et eog idem dico et facio. Verba tamen nominationis et electionis sicut priumus exprimendo seu specificando tunc vel subsequenter ad hoc ut actus hujusmodi modo debito in omnibus procedere sentiatur. Nec istum modum procedendi ad electionem hujusmodi potest impedire tertia pars etiam expresse petendo, quod eligantur Scrutatores, et demum per votum secretum procedant; et ita quandoque, et saepe alias factum fuit, et diebus nostris extitit practicatum. Ubi tamen per alias duas vias compromissi, vel scrutinii procedere decreverint, serventur per omnia contena in capitulis super hoc specialiter ordinatis, de quibus supra in principio hujus libri cavetur expresse.

item, ad hoc ut Domini Cardinales sint bene cauti et avisati, quando procedent ad electionem Papae, quod ipsam faciant juridicam et canonicam sic, et taliter, quod cum facta fuerit non valeat a quolibet impugnari; et sciendum quod secundum quod ponit et recitat Hostiensis et Joannes Antonius post eum in Novella in cap. Licet de evitanda; de election., licet Summus Pontifex canonice creatus a nullo judice, nisi fiat haereticus, prout dicunt jura super hoc edita, quae nota sunt; usurpans tamen Papatum contra formam dictae Constitutionis excommunicatus est cum suis adhaerentibus, et idem in Electo vel Intronizato per seditionem, vel praesumptionem, vel quodlibet aliud ingenium ut 22. distinctione cap. In nomne Domini; et exponit ille verba illa sic ut seditio ponatur pro violentia et impressione; praesumptio pro ambitioso contractu; promovendi ingenium pro calliditate, vel fraude quorumcumque quaerentium quae sua sunt; et dicit has expositiones probari 79. distinct. cap. 1 & 2. et cap. Si quis ex ipsis, et usque ad finem illius distinctionis, et dicit quod Cardinales omnia illa inter se debent legere et exponere in contractum electionis cap. Sicut olim: de accusationibus.

Item, sciendum est quod licet ex tenore capit. In nomine Domini: De electione Papae, primo pertineret ad Episcopos Cardinales tractare, et demum alios Cardinales non Episcopos ad hoc convocare, tamen ex consuetudine diutius observata, quae pro jure habetur et reputatur in hiis et aliis omnibus et singulis ad electionem hujusmodi pertinentibus, omnes Cardinales tam Episcopi quam Presbyteri et Diaconi aequalem et uniformem habent potestatem; et tantam vim habet haec vox unius, quantam vox alterius; nec in hoc plus operatur majoritas ordinis, aut etiam prioritas promotionis, cum in hoc solummodo attendqatur status Cardinalatus et ad ipsum praecise habeatur aspectus. Et consuetudo hujusmodi per expressum satis approbata et confirmata videtur per dictum cap. Licet, in eo quod de Cardinalibus super facto electionis Papae indeffinite loquendo omnes videtur comprehendere voluisse.

Item, sciendum quod licet dictum capitulum in hoc et in eo quod statuitur, quod duarum partium Cardinalium concordia sit necessaria ad hoc, ut electio valeat, addat sue adjungat ad contenta in dicto cap. In nomine Domini 23. distinct; majus tamen ipsum corroborat et confirmat, nec in aliquo derogat statutis et ordinationibus contentis in eo; et ita expresse ne. ho. m. e. c. super verbo adjungendum dicens; in nullo ergo intendit detrahere formae traditae in cap. In nomine Domini, quia VIcarius ille est, qui non venit solvere legem, sed adimplerei et in §.Si quis autem super verba .... dicens: "Quamvis ergo Summus Pontifex canonice creatus nullo humano omnino jure ligetur" quaes. I. Dilectissimi, quaes. 9. In aliorum, dum tamen non fiat haereticus 4. distin. Si Papa tamen contra formam ipsius Constitutionis Papatum sibi usurpaverit, tam ipse, quam ei adhaerentes sunt excommunicationis vinculo innodati: Sed it si contra forman decreti Nicolai Papae 23. distin. In nomine Domini; quae propterea hic inserere volut, ut ipsorum plenam notitiam habeant, et ad eam diligenter advertant ad electionem talem processuri. Hic deberet poni modus, qui servatur in electione, quae sit per scrutinium, et etiam qualiter fieri debet compromissum et modus procedendi in eo. Item, ea quae servantur, quando electio est facta, et Electus eidem consentit, quae omnia vide in Caeremoniali circa principium.

Rubrica XXIII. De illis quae consueverunt fieri per Papam, postquam est electus ante suam coronationem. [What generally takes place between the Election and the Coronation of the Pope]

Sciendum est, quod Papa postquam est electus, prima, vel secunda die subsequenti, vel alia ad hoc magis opportuna debet ad se vocare Cardinales, et sedens in cathedra, vestibus tamen laneis vestitus, dictis Cardinalibus sibi assistentibus et consedentibus, assumet aliquam auctoritatem pro themate, et faciet aliquam brevem collationem, cujus effectus existed, primo quod recitata electione sua, modoque ipsius perfunctorie tacto, sua verba dirigendo Dominis Cardinalibus dicet quomodo gratiose et liberaliter ad ipsam faciendam se habuerunt cum eorum gratia non plene ponderantes, seu discutientes sua merita, cum sit sufficiens ad statum hujusmodi, aut onus ipsum supportandum, quod bene per eum considerato non ausus fuisset statum ipsum attemptare, nisi quia confisus est in Domino, qui permisit, seu ordinavit dictam electionem de ipso fieri, qui ipsum adjuvabit, suaque gratia illistrabit, qua mediante in bono ipse prosperabitur, ac per eam sui defectus supplebuntur. Sperat insuper in ipsorum Cardinalium bona assistentia, quodque per eorum circumspectionem, providentiam et sufficientiam (quas extollere et commendare poterit, prout sibi videbitur faciendum), ipse dirigetur in agendis et ut ipsi sibi velint assistere diligenter et provide, juste et debite consulere, ipsumque avisare, et incantare super illis quae acturus erit, ipsos roget humiliter et reverenter, dicatque quod eorum consilia libenter audiet, et sequetur, et cum ipsis se regere et gubernare dispponet; et cum ex illis quae in sua promotione sic favorabiliter egerunt (de quibus ipsis affectuose degratientur), ipse eis et eorum singulis muiltimodis teneatur, offerat se pro eis facturum quidquid boni poterit, et quantum sibi possiile fuerit, et honestum extiterit votis, et precibus eorum condescendere, et ipsis et eorum singulis complacere.

Item est etiam de more diutius observato, quod dictis Cardinalibus pro tunc concedat pro munere spirituali Indulgentiam plenariam suorum omnium peccatorum, quae in mortis articulo fieri consuevit, ut scilicet ipsam sibi impartiri, et dari faciant, sua in forma consueta per Confessores suos infra certum tempus per eum tunc praefigendum. Item est etiam de more, quod pro tunc eisdem Cardinalibus pro dono temporali aliquam certam summam sive quantitatem auri inter eos communiter dividendam, seu distribuendam secundum facultates tehsaurariae Romanae Ecclesiae limitandam; quam demum quamprimum poterit mandet eis realiter tradi per Camerarium vel Thesaurarium suum; et licet limitationem quotae seu summae, quam voluerit eorum quemlibet habiturum, ex quadam civilitate seu urbanitate consuevit ponere in ipsorum arbitrio; tamen utplurimum quantitatem quatuor aureorum quota, seu summa hujusmodi particulariter tangens eorum quemlibet transcendere non debet: Hoc tamen totum potius a sui libertate et voluntate, quam necessitate procedet.

Item, quod istis expeditis debet ibidem deliberare cum iisdem Cardinalibus de die Coronationis suae, et praecise ad hoc praefigere, et quantum bono modo poeterit non multum distante. Advertatur tamen, quod si ipse jam erat consecratus ante suam electionem, solummodo procedetur ad suam coronationem absque alia consecratione, cum non debeat iterari.

Si vero non erat consecratus, dicta die penitus consecrabitur et coronabitur subsequenti modo et forma ordinatis, et contentis. Item sciendum, quod si ipse non est Presbyter, debet tunc deliberare de die ordinationis suae, quae omnino debet esse aila ab illa qua consecrabitur et coronabitur; et praecedenter ordinabit etiam de Ordinatore sui, qui illi placuerit. Est tamen consuetum quod hoc faciat Prior Episcoporum vel, eo impedito vel nolente, alius subsequens eum; nisi talis esset Hostiensis; quia cum talis habeat ipsum consecrare, non debet ad hoc onerari.

Item, pro tunc ipse deputare debet aliquos ex Cardinalibus qui in talibus magis experti reputabuntur, qui habebunt disponere et ordinare de illis quae circa haec erunt facienda, vocatis officiariis omnibus, qui idest ratione officiorum suorum habent ad talia intendere et vacare servatis solemnitatibus et caeremoniis in talibus fieri solitis; de quibus supra cavetur expresse in scriptura super eis specialiter ordinata.

Rubrica XXIV. De illis quae consueverunt observari, quando ordinatur electus in Papam ad quoscunque ordines citra Sacerdotium.

Sciendum est, quod in quocunque ordine sit constitutus electus in Papam citra Sacerdotium, in ejus ordinatione ad alios electores ordines in omnibus et per omnia quo ad substantialia proceditur secundum ritum, modum, sue formam, secundum quam proceditur in aliis inferiorum gradus vel status, cum ad tales ordines ordinantur; salvis aliquibus solemnitatibus et caeremoniis quae in ordinatione Papae specialiter observantur, de quibus est hic expressa mentio facienda.

Primo, namque talis electus amictu et alba indutus, et cingulo succintus sine manipulo si non sit Subdiaconus, sedebit in cathedra seu faldistorio suo tenens mantum, seu pluviale non indutum, sed post collum advolutum seu appodiatum, et mitram in capite tempori congruentem. Dum debebit ordinari, Ordinator veniet coram ipso et orationes debitas dicet et alia faciet quae in ordine quem conferre habebit fieri consueverunt, sedendo in faldistorio suo.

Item, sciendum quod cum talis electus est ordinandus, unus Diaconus Cardinalis et Subdiaconus et etiam Prior Presbyterorum Cardinalium sibi debent assistere induti vestibus sacris tempori congruentibus in lavando manus, et induetur, sicut est fieri consuetum, quando Papa est in Pontificali celebraturus. Item eo induto debent etiam sibi assistere alii duo Diaconi Cardinales, induti vestibus sacris tempori congruentibus, quae eadem servantur, ut moris est. Alii autem Cardinales, ultra praedictos quatuor, cujuscunque ordinis sint, non erunt tunc induti vestibus sacris. Item sciendum quod Ordinator habere debebit suos ministros, ut in Subdiaconatus et in Diaconatus ordinibus et aliis ministrent, ut in talibus est fieri consuetum.

Item, quod ante receptionem quorumcunque Ordinum non dicetur illa postulatio dici consueta, videlicet Postulat S. Mater Ecclesia etc. Nam illa petitio non est necessaria, sed inconveniens in Papa, quem scimus per omnia esse dignum; et item pronunciare Auxiliante Domino etc. Item, postquam Electus hujusmodi ordinatus extiterit ad Subdiaconatus ordinem, susceperitque vestimenta illi ordini debita, resumet pluviale ad spatulas, sive retro collum, et mitram ut prius.

Item, si eadem die voluerit demum ad Diaconatus ordinem promoveri, seu ordinari, secundum quod decens et congruum esse videtur, hoc facere poterit; vel si maluerit, poterit ad aliam diem diferre: Sive tamen tunc fiat, sive alia die, nihil in praemissis caeremoniis seu solemnitatibus immutabitur, nisi dumtaxat, quod vestes huic ordini debitas post ipsius susceptionem superaddet.

Item, sciendum quod cantato Evangelio portabitur liber ipsius ad Electum, qui ipsum osculabitur, ut est moris; et demum Ordinator dicet Dominus vobiscum, et Chorus cantabit offerendam; et illa die Ordinator venit coram Electo, et recipied de manu ejus oblationem, videlicet duos magnos panes, et duas magnas fialas vivi et duo intortitia cerae magna eidem Electo manum osculando. Item sciendum, quod dictus Electus susceptis dictis Ordinibus, ut de alter eorumdem, nullumservitium faciet in altari, quia nec leget Epistolam seu cantabit, neque Evangelium. Item, cum venerit hora communicandi, Ordinatus veniet ad Ordinatorem ante altare, qui ipsum communicabit reverenter.

Item, omnibus sic peractis et reverenter Missa completa, ipse Electus dicit: Sit nomen Domini benedictum, et dabit benedictionem, ut moris est; quo facto Ordinator veniet ante ipsum et cantando dicet ter cantando, Multos annos, post quamlibet vicem genuflectendo coram ipso, et qualibet vice vocem exaltando. Postremo dictus Ordinator pronunciat Indulgentiam quam dictus Ordinatus ordinabit: quibu omnibus expeditis dictus ordinatus exuet se absque eo quod dicat: In talibus ordinatos.

Rubrica XXV. De modo ordinandi in Presbyterum Diaconum electum in Papam. [Ordaining a priest a Pope-Elect who is a Deacon]

Sciendum est, quod quando Electus in Papam est jam Diaconus, et est in Presbyterum ordinandus, induetur amictu, alba, cingulo, manipulo in brachio sicut Diaconus, et stola supra laevam, seu super humeros, non tamen habebit tunicellam neque dalmaticam neque calceabitur sandaliis neque haebit pectorale neque favonum; sed habebit mantum seu pluviale non indutum, sed retro collum, seu ad spatulas revolutum, cum mitra tempori conveniente in capite, sedebitque in cathedra seu faldistorio, secundum quod superius de aliis Ordinibus continetur.

Item, induendo et lavando manus sibi assistent unus Diaconus Cardinalis et Subdiaconus, et etiam Prior Presbyterorum Cardinalium cum aliis duobus Diaconis qui omnes induti vestibus sacris sibi servient et assistent, quilibet in ordine suo, in illis quae erunt necessaria et opportuna pro dicti Ordinis susceptione, sicut est fieri consuetum, quando Papa est in Pontificali celebraturus; et dum debebit ordinari, Ordinator, qui habebit suos ministros et servitores tam pro Epistola quam pro Evangelio cantandis, et alios sibi necessarios, veniet coram ipso et orationes debitas et alia faciet, quae in collatione hujusmodi Ordinis fieri consueverunt. Et cantata Litania stando ipsum ordinabit, secundum quod de aliis est fieri consuetum, obmissis postulationibus Postulat etc., et pronunciatione Auxiliante Domino etc., ut supra de aliis Ordinibus est dictum.

Item, cum veniet hora, qua sibi debent manus iungi, dictus Ordinator manus inunget oleo sancto, imponendo post ei manus; et demum omnes Presbyteri Cardinales, qui sibi assistent, facient similia. Item post unctionem et manuum impositionem Ordinator ponet ei casulam deflexo ei primo orario, ut est moris. Item peractis omnibus, ut in ordine Presbyterorum continetur, et casula ei extensa ad dorsum per Ordinatorem, parata aqua a ministro, idem Electus manus suas lavabit cum mica panis, aquam sibi dicto Presbytero Cardinali, qui tunc ei serviet, ministrante, ut est moris, et etiam infundente.

Item post manuum lotionem sedendo in cathedra recipiet ad pedis et oris osculum Ordinatorem, et deinde omnes Episcopos, Presbyteros, Diaconos Cardinales, nec non et omnes Praelatos qui aderunt in ordinatione sua. Item hoc facto cantabitur Evangelium, quo cantato ipse osculetur Librum Evangelii sibi exhibitum per Subdiaconum Ordinatoris, secundum quod est moris. Quo facto, Ordinator dicet, Dominus vobiscum, et demum Chorus cantabit offerendam. Qua finita Ordinator veniet coram eo et recipiet de manu sua oblationem panis, vini et cerae prout in aliis Ordinibus, de quibus supra continuetur, manum ejus osculando.

Item praedictis expeditis Ordinator redibit ad altare; Ordinatus vero ipsum sequetur se appodians ad sinistrum cornu altaris, ibique dictus Presbyter Cardinalis sibi serviet de Libro ipsum docendo, et instruendo in illis, quae per ipsum in Missa et altari fienda erunt. Item postquam Ordinator tempore debito communicaverit, praefatus Electus jam ordinatus de manu ordinatoris communicabit, et tandem omnia rite agentur usque ad finem Missae. Qua finita, dataque benedictione per Dominum Electum, jam ordinatum Ordinator veniet ante ipsum et dicet sibi ter cantando Multos annos, post quamliet vicem genuflectendo coram ipso et qualibet vice vocem exaltando; quo facto, dictus Ordinator pronunciabit Indulgentias secundum ordinationem Ordinati. Postremo dictus ordinatus exuetur reverenter, ut est moris, dicendo Psalmos dicendos, videlicet Benedicite et Laudate, et alios consuetos cum Antiph. Trium Puerorum.

Item sciendum, quod ordines hujusmodi recipi debent in die sabbathi publice omnibus praesentibus, et hoc a quocunque Episcopo Cardinali, vel etiam alio, si ipse Electus hoc voluerit; licet ut superius dictum est, recipi consueverint a primo Episcopo Cardinali, vel illo impedito ab alio ex antiquioribus ipsum subsequentibus. Item sciendum, quod die Dominica subsequenti debebit consecrari et coronari, nisi ex aliqua justa causa hoc ad aliam diem Dominicam diferre velit, quo casu nec publice, nec private Missam cantare debebit, donec advenerit illa dies, qua recipiet consecrationem. Modus autem consecrandi et coronandi Papam, et caerimoniae, quae fiunt, exprimuntur et continentur superius ubi de eis sunt capitula expressa.

Rubrica XXVI. De illis quae electus in Papam non consuevit facere ante suam coronationem, et de modo se tunc nominandi in litteris suis; et forma bullandi et dictandi easdem.

Sciendum est, quod Papa ante suam coronationem non consuevit tenere consistoria, promotiones, aut provisiones facere quascunque, nisi forte propter aliquod impedimentum dictam coronationem ipsum diferre opporteret; aut ex aliquibus causis emergentibus sibi videretur expediens, quod ad praemissa procedere deberet. Item, eo tunc literae suae super talibus non bullantur, nisi cum media bulla, illa videlicet in qha capita Apostolorum Petri et Pauli sunt sculpta: Alia enim in qua suum nomen est describendum, non ponitur, quia ante coronationem non nominat se Papam; sed cum in literis loquitur incipit, Clemens Episcopus servus servorum Dei, et hoc est, quando jam est consecratus; si vero nondum est consecratus, incipit: Clemens electus servus servorum Dei. Item, in fine literarum hujusmodi ante datam adduntur verba sequentia: Nec mireris, quod Bulla exprimens nomen nostram non est appensa praesentibus; nam ii, qui fuerunt hactenus electi in Romanos Pontifices, ante suae consecrationis, et benedictionis solemnia in suis bullandis literis mmodum hujusmodi observare consueverunt. Item, data ponitur isto modo, videlicet: Datum Lugduni; vel Romae etc. Kal. Madii, vel Martii etc. suscepti a nobis Apostolatus officii Anno I. Item, Primarii et ceteri Officiarii Curiae, imo et generaliter quicunque tunc de sua paraesidentia in suis literis, vel instrumentis mentionem facient, ponunt et debent ponere, Datum etc. Anno I. Praesulatus D. Clementis PP. V. in Romanum Pontificem electi.

Rubrica XXVII. De illis quae consueverunt fieri per Electum in Papam post coronationem suam in sui Regiminis principio.

Sciendum quod prima die, quae occurret consistorialis post coronationem Papae, ipse consuevit tenere Consistorium publicum, in quo esse debent Advocati et Procuratores ceterique Curiales. Advocatus autem Fiscalis, vel alius ipsum praecedens in ordine sumet aliquam auctoritatem convenientem ad materiam justitiae, quam deducet et prosequetur, prout sibi Dominus ministrabit, verba sua Papae dirigendo, ipsumque exhortando ac supplicando ut Deum habendo prae oculis velit fovere justitiam et circa eam reddentiam efficaciter intendere, et vacare; et demum in fine verborum suorum sibi humiliter recommendabit officia Advocatorum et Procuratorum et personas singulares circa ea insistentes tanquam utilitatis publicae rei patronas et prosecutores.

Postquam vero ille loqui desierit, Papa respondendo ad composita per eum sumet aliquam auctoritatem etiam materiae justitiae consonantem, quam prosequetur, secundum quod sibi videbitur, et ad petita per Advocatum satisfaciendo dicet se fore dispositum, ac paratum ad reddendam justitiam; offeretque se ad hoc totis viribus velle insistere, et vacare. Demum hortabitur, inducet, movebit et rogavit Advocatos et Procuratores praedictos de quatuor. (l.) quod in causis in quibus patrocinabuntur, aut quas prosequentur, postquam de juribus partium informati fuerint, et eis apparebit, quae justitiam fovent, ipsam manuteneant et defendant: Ubi vero eis videbitur casus hujusmodi non habere fundamentum in justitita, ipsas nullatenus assumant, imo assumptas ex toto dimittant, partes quantum poterit, ipsis de hoc primitus informatis, ut idem faciant inducendo. (II.) quod sint diligentes et intenti circa debitam prosecutionem hujusmodi causarum, sic et taliter, quod propter ipsorum negligentiam aut defectum non perdantur; aut partes ipsae quoquomodo detrimentum patiantur. (III.) quod pro laborius suis contententur salariis justis et rationabilibus, nec plus exigant a partibus aut alias ipsas gravent sumptibus et expensis. (IV.) quod causas Pauperum gratiose, benigne, et absque difficultate assumant, easque gratis, et cum omni diligentia prosequantur, ac eas quovis modo non postponant aliis, de quibus sunt lucra seu praemia recepturi.

Poterit etiam superaddere alia, secundum quod sibi videbitur expedire; et tandem concludet quod si ipsi in praemissis modis praetactis se habuerint, a Deo praemium, a mundo praeconium, et ab ipso favorem et gratiam consequentur; datoque fine his verbis suis procedet ad audiendum aliorum Advocatorum propositiones, de quibus audiet quantum sibi placuerit, alios ad sequens Consistorium dimittendo. Consuevit tamen ea die paucos audire, sed aliis omnibus exclusis, solis Cardinalibus cum eo remanentibus demum procedere ad provisiones aliquarum Ecclesiarum, si quae tunc vacanes existant. Debet tamen conari, quantum poterit, quod illa die potissime eas faciat de notabilibus et sufficientibus personis, ut in suae praesidentiae principio monstret se ad talium promotionem singularem affectionem gerere et habere.

Item debet tunc facere ordinari et scribi literas suas clausas dirigendas singulis Regibus et Principibus, Patriarchis, Primatibus, et Archiepiscopis, et aliis notabilibus Praelatis, ceterisque de quibus sibi videbitur, in forma ad hoc consueta, per eas ipsis ad apicem Summi Apostolatus assumptionem insinuando, quas pro sui parte deferre consueverunt Milites ac notabiles personae et Scutiferi, si quos habet in genere, aut familiaritate sua, vel ad quos honorandos specialiter afficiatur: Hoc enim ante dictam coronationem non est fieri solitum, quia ut supra dictum est, literae suae tunc ab eo procedere non debent, nisi sub media bulla suum nomen non expressura; quae si dirigeerentur super insinuatione dictae Assumptionis, ipsam minus debite praecessisse quodammodo judicare viderentur. Hoc etiam bene exposcit rei hujusmodi insinuandae sublimitas, ut non minutam aut partitam sed integram et perfectam eam intuentibus se demonstret.

Item, quia ut plurimum in creatione novi Papae Curiam Romamam adire solent multi pauperes clerici sub spe aliquam gratiam ab ipso consequendi, est consuetum per ipsum post dictam suam coronationem gratias aperire in favorem eorum duraturas usque ad terminum praefigendum: quo etiam pendente fiunt per eum gratiae in forma speciali tam pro familiaribus Cardinalium, Regum et Principum, Praelatorum et Universitatis Studiorum limitandae et ordinandae, prout sibi videbitur expedire; revocatis tamen ante omnia gratiis similibus factis per Praedecessores suos, ne per receptionem illarum et suarum impetrent Ecclesias; nimirum quod gravari non contingat, quod ipse quantum potest debet specialiter evitare.

Rubrica XXVII. De statu Cardinalium. [The status of Cardinals]

Sciendum est quod status Cardinalium consistit in tribus ordinibus, videlicet Episcoporum, Presbyterorum et Diaconorum, de quorum quolibet est per se videndum. Et (I.) de Episcopis Cardinalibus: Circa hoc est advertendum, quod sunt septem Episcopatus, ad quos soli Cardinales debent promoveri et praefici. Primus est Hostiensis et Veletrensis, cujus Episcopus Papam consecravit, propter quod pallio donatur, licet in Curia eo numquam utatur, nisi solum Papam consecrando. (II.) est Portuensis et in istius Diocesi est Basilica sive Ecclesia B. Petri Principis Apostolorum. (III.) est Albanensis. (IV.) est Sabinensis. (V.) est Penestrinus. (VI.) est Tusculanus. (VII.) est S. Ruffinae. Iste tamen hodie non habet Episcopum proprium, sed est unitus et annexus Episcopatui Portuensi.

Rubrica XXVIII. De agendis per Episcopos Cardinales. [Employment of Cardinal Bishops]

Sciendum est, quod praenominati Episcopu Cardinales antiquitus, Romana Curia exeunte fuerunt deputati, ut tanquam Vicarii Papae in diebus Dominicis et festivis praecipuis et solemnitatibus ministrerent in Ecclesia S. Salvatoris Lateranensis. Item tam in Romana Curia, quam alibi, ubi Curia degit, ordines debent celebrare quater in anno, scilicet Sabbato IV. Temporum post festum B. Luciae, Sabbatho IV. Temporum post Cineres, Sabbato IV. Temporum post festum Exantationis S. Crucis, et hoc alternis vicibus inter se dividendo. Alii vero ordines, qui veniunt celebrandi post medium Quadragesimae et in Vigilia Pentecostes, ubi hoc ipsi facere voluerint, per Camerarium Papae aut Episcopum loci in quo degit Curia, si haec fuerit extra Romam, consueverunt celebrari.

Item, ubi ille ex eis, ad quem hoc facere spectabit, erit impeditus, debet hoc committere alicui alteri non Cardinali, qui vice sua hoc faciat. Non enim consuevit hoc facere alter Episcopus Cardinalis ipsum in ordine praecedens, vel subsequens, cum quilibet ex ipsis habeat tempus suum, in quo hoc per se vel alium faciat. Item, debent facere consecrationes generales Episcoporum et benedictiones Abbatum, illorum scilicet quos in Curia consecrari et benedici antiquitus consueverunt; et tunc consueverunt recipere medietatem oblationum, quae tunc per praedictos tam in pane, vino, et cera, quam iliis offeruntur. Item ordinationes, consecrationes et benedictiones praedictas debent facere vicibus alternatis, sic videlicet quod primus, seu antiquior inter eos primuim faciat, deinde secundus, et sic deinceps, donec deveniatur ad ultimum inclusive, et post illum reveinatur ad primum; quod verum intelligendum est de illis qui erunt in Curia praesentes, quia absentes in hoc non includuntur.

Est tamen sciendum quod hujusmodi immediata regula fallit, quando aliquis est noviter assumptus ad aliquem ex Episcopatibus, quia tunc ille habet celebrare Ordines et Consecrationes ac Benedictiones facere, primitus occurrentes post suam hujusmodi assumptionem; sed alias immediate sequentes faciet ille ad quem alias hoc facere pertinebat. Item sciendum, quod si in consecrationibus generalibus fiendis, ille eas ad quem facere pertinebat impediatur, aut nolit facere, non debet committere alteri non Cardinali; sed tunc hoc debet facere suo jure alter Episcopus Cardinalis in hoc ipsum immediate sequens, cum talia fieri debeant in propria persona, dec deceat ut alteri status inferioris committantur propter solemnitatem eorum. Item, quod cum faciunt consecrationes hujusmodi, quilibet ipsorum debet habere quatuor assistentes Episcopos non Cardinales. Item, debent etiam facere consecrationes Sanctimonialium et Ecclesiarum, si in Curia occurrunt faciendae. Est tamen advertendum, quod ad omnia supradicta procedere debent petita licentia primitus, et habita a Domino Papa; et ejus authoritate et mandato ea facient, prout etiam debent expresse continere litterae suae quas super eis concedunt.

Rubrica XXIX. De Titulis Presbyterorum Cardinalium et eorum numero, et agendis per ipsos. {On the tituli of Cardinals and their duties]

Sciendum est, quod Presbyteri Cardinales sunt 28., qui divisi per numerum septenarium, Curia Romae existente, sub quatuor Ecclesiis principalibus Urbis infra nominatis sunt constituti ad celebrandum et serviendum in eisdem. Et primo sub Ecclesia seu Basilica S. Petri, Cardinalis tituli S. Mariae Transtyberim, S. Chrosogoni (titulus tamen iste hodie non habet Cardinalem, quia est annexus Episcopatui Portuensi), Cardinalis tituli Sanctae Caeciliae; Cardinalis tituli S. Anastasiae, Cardinalis tituli S. Laurentii in Damaso, Cardinalis tituli S. Marci, et Cardinalis tituli S. Martini in Montibus.

Sub Ecclesia S. Pauli sunt constituti et ad celebrandum et ad serviendum deputati in eadem Cardinalis tituli S. Sabinae, Cardinalis tituli S. Priscae, Cardinalis tituli Sanctae Balbinae, Cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Cardinalis tituli S. Sixti, Cardinalis tituli S. Marcelli, et Cardinalis tituli S. Susannae.

Sub Ecclesia S. Mariae Majoris sunt constituti et ad celebrandum et serviendum in eadem deputati Cardinalis Basilicae XII. Apostolorum (et iste non nomine tituli sed Basicilicae XII. Apostolorum se nominat), Cardinalis tituli S. Cyriaci in Thermis, Cardinalis tituli S. Eusebii, Cardinalis tituli S. Potentianae, Cardinalis tituli S. Vitalis, Cardinalis tituli Sanctorum Marcellini et Petri, et Cardinalis tituli S. Clementis.

Sub Ecclesia S. Laurentii extra muros sunt constituti et ad celebrandum et serviendum in eadem deputati Cardinalis tituli S. Praxedis, Cardinalis tituli S. Petri ad Vincula, Cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina, Cardinalis tituli S. Crucis in Hierusalem, Cardinalis tituli S. Stephani in Coelio Monte, Cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, et Cardinalis tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum.

Prior autem, seu antiquior inter omnes dictos Presbyteros tunc praesens servit Papae audienti solemniter Missam vel Vesperas de Pace, et incenso; offert ei etiam Librum Evangeliorum, nisi quando in Pontificalibus celebratur coram ipso; tunc enim non per Cardinalem praedictum, sed per Subdiaconum, qui legerit Epistolam dictus Liber sibi offertur; ultimus vero inter Episcopos, Papa celebrante, in die Purificationis B. Mariae candelas, et die Cinerum cineres, et die Ramis Palmarum ramos benedicit; Papa autem non celebrante, ista debet facere ille qui est Missam celebraturus diebus ipsis coram Papa, si fuerit Cardinalis; si autem alterius status, tunc hoc dictus junior Cardinalis.

Rubrica XXX. De Ecclesiis Diaconorum Cardinalium, et de eorum numero et de agendis per ipsos. [Churches assigned to Cardinal Deacons and their duties]

Est tamen praemittendum quod Diaconi Cardinales non censentur habere titulos, nec sub nomine tituli se nominant; sed solum nomina Ecclesiarum sibi commissarum exprimunt seu designant, utpote Petrus Sanctae Mariae novae Diaconus Cardinalis. Sunt autem Diaconi Cardinales XI., videlicet Sanctae Mariae in Dompnica, et iste est Archidiaconus aliorum; Cardinalis S. Luciae inter pilatii juxta Septisolium; Cardinalis Sanctae Mariae in Schola Graeca, alias in Cosmedin, Cardinalis S. Mariae in Porticu, Cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano, Cardinalis Sancti Georgii Palatii vel ad velum aureum, Cardinalis S. Angeli in Foro Piscium, Cardinalis S. Eustacnii, Cardinalis S. Agathae, Cardinalis S. Luciae in capite Sabinae, et Cardinalis S> Quirici. Isti autem Diaconi Cardinales debent semper specialiter et immediate assister Papae, cum divina celebrat, praedicat aut alios quoscunque acuts speciales in publico pontificaliter et solemniter exercet; ipsumque ducere et redicere, imo et quodammodo sustentare.

Item, semper Papa celebrante in pontificalibus unus ex ipsis cantat evangelium et alia facit quae fienda sunt per Diaconum ministrantem, ex quibus specialis Rubrica habetur supra. Item Prior ipsorum Papam noviter creatum manto Papali induit, seu vestit ejus nomine; et creationem Populo publicat, et ipsum coronat; gestans etiam ferulam in manu tam equitando quam peditando processionem quam personaliter facit Papa, ordinat et disponit.

Item, duo juniores inter eos, vocatos seu citatos vigore generalium processuum, Papa praesidente in Consistorio Generali, in valuis Palatii vocant et requirunt. Item, novissimus autem inter ipsos in Consistoriis et Consiliis papae et aliorum Cardinalium literas legit; portas et fenestras claudit et aperit, et campanellam trahit, quotiens opus existit. Item tam die Jovis sancta, quam alias, quotiescunque fiunt per Papam processus generales, idem novissimus inter eos, processus hujusmodi cum prius per Subdiaconum Papae alta voce lecti fuerint in latino, per eadem verba in vulgari seu romantio divulgat et exponit.

Rubrica XXXI. De aequalitate vocis Cardinalium. [Cardinals each have an equal voice]

Sciendum est, quod Cardinales hanc habent aequalitatem in voce sua, quod tam in electione Papae, quando contingit, quam aliis omnibus actibus in quibus eorum vox necesaria existit, tantam vim seu effiicaciam habet vox unius quam alterius; nec in hoc est quaecunque differentia inter Episcopum, et Presbyterum, aut Diaconum, antiquum et novum, prius vel posterius loquentem. Quod verum est de iis qui jam habent os apertum. Si autem essent aliqui inter eos noviter creati, quibus esset os cuausum per Papam, prout est fieri consuetum, tales nullam in aliquo haberent vocem saltem effectualiter, posito quod loquerentur; nec pro electione Papae celebranda, si tunc occurreret, in conclavi introducerentur; secus tamen esset, seu fieret, si nondum esset eis os clausum, quia quantumcunque essent novi, tunc et ad electionem Papae et alia admitterentur, quia ex quo facti fuerunt Cardinales, eo ipso habere vocem in omnibus censentur, donec per oris clausuram eis interdicatur, et ideo notanter dicitur eis os claudi; praesupponitur enim quod ante apertum ipsum habeant, et ita servatum fuit hactenus etiam diebus nostris.

[There are fifteeen more rubrics in the manuscript, though they do not pertain to a Conclave and are therefore omitted here]

 


"Codex 4736 scriptus fuit ab uno qui sub obedientia Petri Lunensis vivebat [Benedictus XIII, 1394-1423], lite adhuc pendente contendentium Pontificum." (Gattico, p. 231: see Rubrica XLII, p. 258). The document speaks several times of Avignon (Villa, not urbs) [e.g. Rurbrica XIV], and the Church of S. Maria de Domps, the Cathedral of Avignon, is mentioned.

[XXII.] Enrico de' Bartholomei ["Hostiensis"], of Susa in Piedmont, Bishop of Sisteron (1244), Archbishop of Embrun (1250), Cardinal (1262-1271) Bishop of Ostia and Velletri. † November 7, 1271 at Viterbo.

 

 

 

November 12, 2013 4:06 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |