Sede Vacante 1378



'Casus' of Johannes de Lignano,
with adnotations by Cardinal Pedro de Luna

 

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 26-40:

Casus per Johannem D. de Lignano, utriusque juris doctorem compositus, vel ut communiter asseritur per Bartholomeum intrusum sibi missus, et per articulos distinctus et responsiones Cardinalis de Luna ad contenta in eo quas fecit ad requesta illustrissimi Principis Regis Aragoniae [Petri VI].

Protestor ante omnia quod quo ad dependentiam et verba narrative seu incidenter posita, scilicet, quae sint responsiones intelligantur ut reperietur responsum in principalibus a quibus talia dependent vel in quibus depositive seu principaliter ponuntur seu etiam additiones facte erunt et ad illa et secundum ea quo ad hujusmodi dependentes, etc., referantur responsiones et non alias.

portrait Giovanni da Legnano

1. Cum sancte memorie D. Gregorius papa XI die XXVII Martis obiisset, Officiales urbis diversa consilia tenuerunt ( ymo etiam eo vivente ceperunt aliqua concilia tenere ) aliqua secreta aliqua non secreta ( et aliqua majora et aliqua generalia ) prout inter eos moris est in expeditione magnorum negotiorum, in quibus tractatum fuit, quis modus teneri deberet per eos in electione pape. Et prout per plures romanos relatum fuit ( pluries ) DD. cardinalibus, quorum civium aliqui predictis consiliis interfuerant, ( aliqui dicebant se audivisse ab illis qui interfuerant ) quod semper in illis conciliis concluserunt quod omnino expediebat eis habere papam italicum vel romanum, et quod de hoc pulcherrimo modo supplicarent Dominis quantum possent, et quod si precibus obtinere non possent quod ad hoc omnino cogerent DD. cardinales, et de hoc erat communis sermo in Roma inter omnes et in omnibus locis publicis ( et fiebat comminationes per romanos ultramontanis et etiam DD. cardinalibus per vias incedentibus ). Dicebant enim se aliter non posse esse securos ut curia in Italia remaneret. ( Et in uno ex istiis conciliis fuit iste D. Bartholomeus tunc archiepiscopus Barensis lprout ipse publice confessus est, licet asserat modo quod ipse impressionem fieri dissuasit, qui etiam [28] B. postea, ut asserunt fide digni, multum se recommendavit Bandarensibus in ecclesia B. Marie Nove antequam conclave intraretur. Item licet in hiis et similibus, sede vacante, Camerarius pape gerere debuerit vices ejus, prefati Officiales statim post mortem D. Gregorii voluerunt habere custodiam omnium portarum et pontium Urbis et etiam que prius per gentes ejusdem D. Gregorii et suo nomine custodiebantur, easque de die et de nocte custodiri fecerunt diligenter, ea ut verisimiliter et communiter creditur causa ut DD. cardinales ante celebratam electionem Urbem egredi non valerent pro libera electione alibi celebranda. Credo, et addo ut in marginationibus. )

2. Mortuo Domino Gregorio prestiterunt senator et aliis Officiales Urbis debitum juramentum de observando constitutionem "Ubi Periculum". ( Credo. )

3. Item, predicti Officiales Urbis decem diebus pendentibus qui effluxerunt inter mortem D. Gregorii et introitum conclavis ( simul adunati ) una cum alio ( magno ) numero cum omnibus DD. Cardinalibus adunatis pluries supplicaverunt et eos requisiverunt ut eligerent papam romanum vel italicum, addentes ut ante ingressum conclavis, vellent eos super hoc declarare ad consolationem populi est [et ?] aliquibus vicibus subjunxerant quod aliter dubitabant de maximis et irreparabilibus periculis ( et scandalis ) cum viderent et cognoscerent corda civium nimium sublevata. ( Credo, et adda prout in marginationibus. )

4. Et ulterius certos viros miserunt ad domos DD. Cardinalium ex parte officialium et populi, qui similes requisitiones fecerunt DD. cardinalibus in particulari. ( Credo. ) [30]

8. Adertendum est autem quod dictis X diebus pendentibus mandatum fuit omnibus nobilibus ( Urbis per quos furor populi reprimi poterat ) ut sub gravissimis poenis exirent Urbem. Et tunc DD. cardinales requisiverunt Officiales ut nobiles stare permitterent pro eorum securitate, quod penitus negaverunt sub colore quod timebant de aliquo rumore infra civitatem. ( Credo et addo ut in marginalibus. )

9. Et finaliter DD. Cardinales rogaverunt Officiales ut saltem duos ex dictis nobilibus stare permitterent ( scilicet Comites Nolanum et Fundi ) qui erant officiales ecclesie quod etiam expresse negatum fuit. ( Ac etiam requisiti per DD. cardinales ut saltem comitem Nolanum et D. Agapitum de Columpna episcopum Ulixbonensem magnos cives et notabiles in Urbi deputarent pro custodia conclavis hoc facere denegarunt, nolentes quod aliquis qui dubitaretur offendi a populo haberet se intromittere quoquomodo. ) ( Credo, et addo ut in marginationibus. ) [29]

5. Propterea quod DD. dubitantes ( de eo quod post modum accedit ) miserunt pro officialibus et exposuerunt eis ( cum magna fide ) errores qui poterant sequi ex modis quos tenebant circa ipsos, ( expresse et iam eis dicendo quod si propter premissa, que minas et impressionem eos velle facere sapiebant, aliquis in papam eligeretur, non esset verus papa ) et quomodo ipsi credentes quod curia circa eos remaneret essent causa perdendi eam. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

6. Et requisierunt eos de duobus: Primo, quod expellerentur rustici qui erant in magna quantitate in Roma ( quos ipsi in magna multitudine et cum armis fecerant venire de comitatu ad Urbem ) prout reportabatur DD. cardinalibus ( et ibi pro notorio habebatur ), et taliter ordinaretur populus quod non posset esset scandalum, et quod abstinerent ab illis conciliis quae videbantur esse causa inflammandi populum. Secundo, quod ordinarent unum bonum capitaneum ad custodiam burgi S. Petri cum certo numero gentium et quod gentes essent bene confidate DD. cardinalibus ( offerentes se cardinales prefati se solvere stipendia dicte gentis quamdiu essent in conclavi ), et quod facerent bene custodiri pontes, vel ipsos tenendo clausos, vel saltem de bona gente in bono numero munitos, taliter quod populus ad palatium transire non posset. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

7. Que omnia verba concesserunt et unum bandarensem fecerunt capitaneum, et ille fecit X ( ymo quatuor ) conestabiles, et isti ultra juramentum quod prius officiales prestiterunt juxta forman cap. "Ubi periculum", juraverunt bene et solempniter DD. cardinales tenere securos ab omni violentia et impressione et alia multa prout ab eis petita fuerunt, sed finaliter nichil servaverunt. [30] ( Cum emendatione data, credo, sumendo illud verbum nichil civiliter ? )

10. Adveniente autem hora introitus conclavis ( quamvis prius contrarium fuisset Dominis promissum et juratum ) tota platea S. Petri fuit impleta populo pro majore parte armata ( adeo quod vix Domini potuerunt intrare palatium et populus vociferabat et clamabat: "Romano lo volemo o italiano". ) et intrantibus Cardinalibus in palatium, magna pars populi cum eis intravit, et infra palatium per totam noctem et usque ad exitum conclavis steterunt ( et portas palatii apertas tenuerunt nec ipsas claudi permiserunt. ). Et ruperunt diversas portas diversarum domorum in palatio, et ipsum palatium ab omni parte circumdederunt armatis hominibus ita ut nullus posset intrare sive exire sine eorum voluntate. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

11. Item, suqsequenter postquam omnes, ut moris est, exive[31]rant conclave excepto senatore et quibusdam aliis paucis, qui cum aliquantibus ex Dominis loquebantur, et porta conclavis custodieretur ita ut sine licentia intrare posset, supervenerunt capita regionum Urbis cum aliquibus civibus in bono numero volentes intrare conclave. Et licet eis saepe fuerit dictum quod non erat de more, quod post clausam portam, maxime ita tarda hora, aliquis intraret. Nichilominus intrare voluerunt, et DD> cardinalibus cum displicentia congregatis in capella similes requisitiones fecerunt, petentes etiam vicibus iteratis quod antequam exirent conclave de hoc declararentur, expresse subjungentes et pluries repentes ita videbant populum dispositum quod istud non poterat aliter quod transire sine periculo personarum. ( Credo. )

12. Item, sciendum quod ante introitum conclavis fuerat per multos ( bonos cives ) reportatum DD. cardinalibus quod erant aliqui prelati in Roman, quorum aliqui erant romani et aliqui italici qui ad hoc ut impressio fieret totis viribus populum inflammabant ut qui multa Officialibus ( Urbis ) promittebant, causa quo quilibet eorum eligeretur in papam. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

13. Et licet iste tunc Barensis a principio non fuerit nominatus, tamen ex post relatum est quibusdam ex DD. cardinalibus, licet non clare constet, et credam non esse verum ( Ego tamen a fide dignis audivi. ), quod fuerat unus ex sollicitatoribus antedictis. ( Salvis illis verbis "credam non esse verum," credo alia, et ad illa verba respondeo ut in marginatione supra eis facta. )

14. Item, advertendum quod mortuo D. Gregorio prefato, remanserent in curia XVI tantummodo DD. cardinales ad quos solos expectabat jus eligendi romanum pontificem quorum XII erant ultramontani et IV italici. ( Credo. ) [32]

15. Item, omnes cardinales ultramontani ( facientes ultra duas partes collegii post vacationem ) antequam intrarent conclave et in introitu et post usque ad tempus impressionis ( de qua infra dicetur ) continue prout asserunt ( et verum credo ) fuerunt in deliberatione et proposito et voluntate ( etiam ex causis tangentibus ecclesiam sanctam Dei ) eligendi de collegio et non de extra, et ultramontanum et non citramontanum. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

16. Etiam DD. cardinales italici erant in proposito ( et deliberatione ) eligendi de collegio et non de extra, licet tenderent ubi bono modo posset fieri quod unus ex italicis eligeretur de collegio, tamen vel de extra collegium, dummodo debite eligeretur; pretulissent tamen illos de collegio. Et in ista voluntate permanserunt etiam continue postquam intraverunt conclave usque ad crastinum post Missam, non obstante, ( et postquam intraverunt conclave, Romani nunquam permiserunt quod porta conclavis muraretur et [ut ?] moris est ) quod romani occuparent palatium ( et specialiter partem illam que de directo erat subtus conclave, solarium dicti conclavis tota nocte ictibus et percussionibus commoventes ) et tota nocte exeuntes armati ut plurimum ( quasi ) sine intermissione clamarent, "Romano voi italiano lo volemo" ( et aliqui se asserunt audivisse aliquos clamantes, "Moriantur". ) Et ita cum sonitu tubarum et campanarum etc. continuaverunt per totam noctem adeo quod aliqui ex DD. cardinalibus modicum dormierunt. Et dictos rumores ita continuaverunt usque ad rupturam conclavis per eos factam. ( Ymo etiam dum dicti Domini audirent Missas suas clamores consuetos reassumpserunt et validiores quam prius sic quod vix Missas audire et intelligere poterant. ) ( Salvis cancellatis cum additione verbi "quasi" sumpti civiliter Credo et addo ut in marginationibus. )

17. Demum, auditis Missis, dum DD. Cardinales se disponerent ut de electione tractarent, campane capitolii et S. Petri, que [33] ecclesia est juxta palatium, inceperent ad sturnum ( id est ad martellum ) pulsari pro congregatione populi ( ad rumorem ) et populus fortius cepit ( cum magno furore ) clamare: "Roomano lo volemo o almanco italiano.) ( et in tantum invaluerunt clamores, quod D. Florentiniensis [Pietro Corsini] qui secundum morem debebat facere collationem super electione celebranda, habuit collationem dimittere. ) ( Credo et addo ut in marginationibus. )

18. Fuerunt etiam DD. cardinales advisati per illos qui ab extra custodiebant conclave, quorum aliqui erant romani per Dominos cardinales electi ( de hoc dubito ) et aliqui ultramontani, quod nisi statim sine aliqua mora eligerent romanum vel italicum, quod omnes DD. cardinales erant in periculo quod inciderentur per frustra. ( Credo salvis verbis cancellatis, et ad illa respondeo ut in marginatione super eis facta. )

19. Propter quod DD. Cardinales ultramontani propter vitandum mortis periculum ( aliter non facturi ) prout tunc major pars dixit , et nunc omnes cum sacramento affirmant, quod nisi propter mortis periculum aliter non facturi condescenderunt quod italicus eligeretur. Et quia aliqui ex cardinalibus italicis dixerunt quod nullatenus acceptarent si tali modo eligerentur, cum viderent ( notorie ) impressionem que fiebat, omnes ( volentes evitare mortis periculum cui procul dubio subjacebant, aliter non facturi ) quasi ex arrupto sine alia discussione persone nominaverunt Bartholomeum tunc archiepiscopum Barensem, et eum tanquam illum quem credebant eis magis notum in factis curie expertum ( licet sequens experientia contrarium ostendit manifeste ) eligerunt in papam ( et tunc aliqui eorum dixerunt quod eligebant eum ) animo et proposito, prout tunc dixerunt, quod ipse esset verus papa, timore tamen predicto ( mortis in eorum animis continuo perdurante et ad hoc eos, aliter non facturos, compellente ) durante, ut nunc asserunt. ( et etiam tunc ut credo verum esse ) exceptis duobus uno ultra[34]montano qui ( nominando ipsum protestatus fuit quod nulla propter impressionem poterat fieri electio, sed ipsum nominabat timore mortis ) dixit quod consentiebat taliter qualiter tanquam compulsus et credebat quod electio esset nulla; et uno cardinali romano qui dixit quod propter notoriam impressionem quam videbat nec nec alteri daret vocem suam nisi ( primo ) cessaret impressio et esset in sua libertate, ( et uno ultramontano qui primo nominavit unum de cardinalibus italicis, licet postea timore mortis adhesit Barensi predicto; et uno ultramontano [Bertrando Atgerio] qui priusquam hec fierent fuit protestatus coram notario publico quod ei contingeret ipsum consentire in aliquem italicum, hoc faceret dumtaxat timore mortis aliter non facturus. ). ( Salvis cancellatis dico quod veritas istius capituli stat secundum addita per me, et non credo aliter nec ultra quatenus meis additis obviarent. )

21. Demum DD. cardinales cum jam pluries super expeditionem fuissent per custodes conclavis sollicitati, ad populum clamantem et tumultuantem et jam dispositum ad superstitiosa miserunt tres ex DD. cardinalibus, et quia non audebant eis in illa furore existentibus publicare electionem per eos factam ( ut praemittitur cum tunc populus existeret indomitus et comotus et propter partialitates et singularia odia esset non immerito timendum, attentis presertim supradictis et permissis et aliis justis [35] causis quas tunc non fuisset eis tutum proparlare ac etiam cum dubitarent depredari bonis que habebant in conclavi sed ) fecerunt ( timentes non immerito populum ) eis promitti et promiserunt quod eos infra diem crestinum consolarentur ante vesperos ( ymo ante horam tertiarum ) de papa romano vel italico, et fecerunt populum rogari quod recederet ( quod diu facere renuerunt non permittentes intrare cibaria Dominorum eis portata pro prandio cujus hora jam instabat ); qui tandem cum magna difficultate recessit de aula, non autem exivit palatium ( nec arma deposuit ) vel circuitus ejus sed aliquantulum rumor cessavit. ( Salvis cancellatis, cum correctione facta et additis, credo. )

22. Et interim DD. Cardinales miserunt pro multis prelatis inter quos fuit ipse tunc Barensis, et per dictum modum jam electus qui venit ( non tamen conclave intravit nec DD. cardialbus se exhibuit ) et vidit populum furentem et totam violentiam et impressionem factam ( et per totam diem et ab ingressu conclavis ) et ante viderat et audiverat clamores populi furentis et scivit et scire debuit quidquid per populum actum est tanquam rem notoriam. ( Credo et addo ut marginationibus. )

23. Et tunc populo aliqualiter a clamoribus cessante, eo tamen juxta et infra palatium ( armato ut prius ) existente, DD. cardinales aliquantulum comederunt et interim prelati pro quibus missum fuerat venerunt. ( Credo et addo ut in marginatione. )

24. Et post comestionem cardinales venerunt ad capellam in eodem loco ubi electio facta fuerat, exceptis tribus qui non interfuerunt, et tunc unus ex dominis ( ytalicis ) dixit: "Modo cessat illa violentia et illi clamores qui erant de mane; ideo iterato reeligamus eum." Tunc sibi fuit dictum per quemdam cardinalem alium quod non cessabat violentia nec rumor qui fuerant per prius ( ymo Domini erant in majori periculo quam ante ), et quidquid fieret [36] non valeret, nam semper armati et clamantes erant in palatio licet non ita fortiter nec in tanto numero ( de hoc hic cancellatum dubito. Et finaliter illis tribus absentis non requisitis, ymo penitus insciis, aliqui ex presentibus com nondum essent in libertate sua tali quod sine primo periculo aut majori potuissent resilire aut alium prout ante impressionem deliberaverant eligere. Dixerunt, "Ego dico idem quod hodie," Romanus tamen qui primus contradixerat, etiam in primo dicto suo persistente. Sed antequam omnis finivissent loqui populus, multis Officialibus ad hoc instigantibus ipsum populum, cum magno furore et clamoribus irruerunt in conclave, et ipsum per quatuor partes fregerunt, et intraverunt Officiales et populus armatus fere quantum potuit recipere conclave. ). ( Salvis cancellatis, credo et addo ut in marginationibus continetur, et cancellatis respondeo ut in marginatione supra eis facta. )

25. Hiis tamen excelptis illis tribus et etiam excepto illo romano qui dixit ut prius, reelegerunt eum. ( Hoc capitulum cum sequenti cancello et credo circa materiam eorum ut in additione facta per me ad finem supra proximi capituli continetur et non aliter. )

26. Et adhuc durantibus verbis, cum perpendissent romani ex aliquibus signis quod non esset electus romanus, cum maximo furore inceperunt frangere conclave, et ipsum per tres partes fregerunt, et intraverunt Officiales et populus armatus quantum fere recipi potuit. ( Responsum est in precedenti. )

27. Propter quod Domini plus solito mortis timore timentes in capella secreta se pro majori parte recluserunt, cujus porta statim fuit cum securibus fracta, et intravit populus armatus adhuc clamans ut supra, et omnes Dominos cardinales hinc inde circumdedit ( nondum tamen presentatio seu publicatio electionis [37] seu nominationis supradicte facta fuerat nec predictus Barensis intraverat conclave nec ad presentiam DD. cardinalium venerat nec etiam venit de tota illa die. ) ( Credo et addo ut in marginationi. )

28. Et nisi quod unus Dominus volens suum et aliorum periculum evitare, dixit eis quod D. S. Petri [Francesco Todeschini] erat electus sed nolebat consentire, et quod ipsi inducerent eum ad consentiendum, creditur quod omnes fuissent interfecti, maxime ultramontani. ( Credo. )

29. Sed audito illo verbo, irruerunt in predictum D. S. Petri, et precise invitum et recusantem posuerunt eum in una cathedra, et dum accederent ad faciendum sibi reverentiam quilibet ex DD. cardinalibus, ut melius potuit exivit palatium ( ut plurimum sine capis et capellis et aliqui peditando recesserunt, et demum advesperascente ). Aliqui exiverunt Romam ( nec tamen districtum romanorum, et isti non erant ni quatuor ) de nocte sub habitu dissimulato, et aliqui etiam sub dissimulatis vestibus se retraxerunt ad castrum S. Angeli. Aliqui tamen pauciores in suis domibus remanserunt. ( Credo et addo ut in eis marginationibus. )

30. In crastinum autem conquietato populo, iste tunc B. qui remanserat in palatio ( et in cameris papalibus ) nullo modo, p;uries per aliquos ex DD. cardinalibus requisitus, exire voluit. ( Credo et addo ut in marginationibus. )

31. Ymo misit ( et etiam per Officiales et populum adhuc existentem in motu suo furioso miti fecit ) ad DD. qui erant in castro ( et ad illos qui in eorum domibus remanserant ) iteratis ( et fere continuatis ) vicibus ( ipsos requirendo et requiri faciendo ut pro majoris scandali evitatione ) ut venirent ad ipsum, et quia ( adhuc venire nolebant illi qui erant in castro, cum alii qui in eorum domibus remanserant requisiti ab eo et Officialibus et coacti venissent ) cito non venerunt fecit eos requiri per Bandarenses et [38] alios Officiales Urbis pro parte populi ut Domini asserunt ( et verum credo ) quod pro majori scandali evitatione omnino exirent castrum et venirent ad palatium. ( Salvis cancellatis, credo et addo ut in marginationibus )

32. Ipsi vero, ut affirmant, ( et veridice ut credo ) dubitantes de majori scandalo, maxime cum tam ipsorum quam aliorum DD. cardinalium familia erat dispersa per Urbem, ymo scripserunt manibus propriis quod erant contenti quod DD. cardinales qui erant extra castrum infra Urbem intronizarent eum et ad hoc faciendum eos procuratores constituerunt. ( Qui de hoc non contentus, quia non obediebant, fecit eos iterum et iterum requiri ut pro majori scandali evitatione omnino exirent castrum et venirent ad palatium. ) ( Credo et addo ut in marginationibus. )

33. Demum qui fuerunt modo premisso requisiti ( dubitantes de majori periculo, maxime quia sex ex dictis cardinalibus erant cum eo, ut premissum est, et quia castrum non erat de victualibus sufficenter munitum, et quia non habebant locum ad quem tute postquam sciebatur qui intraverant castrum possent recedere, et quia romani circa castrum staticum sive palentum facere tentaverant et aliis causis predictis ) exiverunt castrum et venerunt ad palatium, et ( etiam causa impressionis et metus procul dubio perdurante ) ipsum intronizaverunt more consueto. ( Cum additionibus credo et non aliter. )

34. Et cum hoc sciverunt qui ab Urbe recesserant, ( licet cum magna cordis amaritudine, timentes quod, si non venissent, romani suspicantes quod volebant impugnare electionem istos alios DD. cardinales et eorum familiam trucidassent operumque bona dirupissent ) redierunt ad Urbem et ipsum postea coronaverunt. ( Cum additione credo et non aliter. )

35. Et ab illo tempore, DD. cardinales in reverentiis et aliis tractaverunt ipsum ut papam. Tamen, ut asserunt ( et verum credo ) [39] nunquam intentionem habuerunt ut per hoc ( vel aliud de premissis vel sequentibus ) aliud jus tribuerunt quam quod esset in electione quesitum ( seu quod prius facta erant in aliquo ratificarent ) ( Addo, et cum additionibus credo. )

36. Ipse autem in consistoriis et aliis usus est ut papa. ( Cum hiis que continentur in capitulis precedenti et sequenti priximis et additionibus, credo et non aliter. )

37. Hec tamen omnia facta sunt in Urbe ubi DD. cardinales saltem ultramontani, ut dicunt ( et verum credo ) nunquam se reputaverunt securos, ymo verisimiliter credunt ( et communiter creditur ) quod si in Urbe suam electionem revocassent in dubium ( vel eam impugnassent ) quod fuissent in magno periculo ( et interfecti fuissent, cum causa impressionis continue perduraret, propter que existentes in Roma etiam inter se nunquam de ista materia ex proposito saltem conferre fuerunt ausi. ). ( Credo et addo ut in marginationibus. )

38. Ipseque licet requisitus pluries noluit exire Urbem ( cum DD. cardinalibus, nec eos ponere in loco securo. Quin ymo postquam DD. Cardinales ultramontani, cautius quo potuerunt paulative venerunt Anagniam, volentes sub premissis deliberare et pericula eis imminentia ex eorum mora inter romanos posse tenus evitare, ipse quasi solus saltem sine societate alicujus DD. cardinalis ) nisi postquam omnes cardinales ultramontani erant in Anagnia et tunc venit ad civitatem Tiburtinam populo romano subjectam ( et quae distringitur per romanos ad quam eos saepius evocavit, quasi volens eos prioribus vel aequis periculis implicare, qui suae vocationis rationabiliter obtemperare recusarunt. ) ( Salvis cancellatis, credo et addo ut in marginationibus. )

De hiis autem quae facta sunt extra Urbem, quia factum istud non prosequitur, non intendo aliud addere seu pertractare ad presens, sed cum D. Nostro Regi placuerit loco et tempore opportunis illa poterunt aliter explicari.

Et ego Petrus [de Luna] S. Marie in Cosmedin ac S. R. E. cardinalis, predictis manu propria me subscribo.

 


Johannes de Lignano: Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) columns 1400-1405.

 

November 12, 2013 4:01 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |