Sede Vacante 1378



Remarks of Rodrigo Bernardi,
Ambassador of the King of Castile,
about Joannes de Lignano

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693), columns 1401-1403:

Praeterea Dominus Ioahnnes de Liñano, qui tunc [end of 1380] erat in urbe, venit una die ad socium meum et ad me, qui eramus collocati in quodam hospitio apud plateam Sancti Petri, et dixit nobis quod juxta casum sibi traditum alias ipse fecerat unum tractatum super materia scismatis, set forte, si melius informaretur de veritate gestorum, quod ipse emendaret se. Hic proposuit nobis secrete ut posset scire a nobis quid sentiebamus de ista materia. Ad hoc respondimus sibi quod praesumebamus quod ad tentandum nos veniret. Attamen, quia erat notabilis persona, quod credebamus quod nollet decipere nos, et si juraret quod teneret secrete quod diceremus sibi, item quod si diceret nobis veritatem in ista materia quid sentiebat de jure, quod diceremus sibi illa quae inveniebamus, licet adhuc sperabamus melius informari. Ipse juravit omnia quae petebamus.

Et statim diximus sibi qualiter examinaveramus Dominos Cardinales ultramontanos, saltem majorem partem ipsorum: qui sub juramento testati sunt quod ante ingressum conclavis nullus ipsorum gerebat in mente eligere in Papam B(artholomeum) Archiepiscopum Barensem nec aliquem alium de extra collegium Cardinalium nec postquam intraverunt conclave usque ad horam et tempus quo invaluit clamor populi Romani et fuerunt tractae campanae ad martellu, et fuit significatum eis quod erant in periculo mortis nisi eligerent Romanum vel Italicum et cito se expedirent, et quod tunc timore mortis, alias non facturi, nominaverunt dictum Barensem. Et primus qui eum nominavit fuit Dominus Cardinalis Lemovicensis [Jean de Cros], et omnes alii secuti fuerunt eum ut vitarent periculum mortis. Attamen Cardinales tres vel quatuor noluerunt eum nominare, videntes impressionem manifestam, quorum unus fuit Dominus de Ursinis, qui est Romanus.

Et post egressum conclavis, praedicto mortis metu durante, coronaverunt eum, non audentes mentes suas declarare quandiu fuerunt Romae, timentes pericula personarum et suorum. Sed captata opportunitate citius quod potuerunt iverunt ad Anagniam, et exinde habuerunt favores aliquorum Italicorum nobilium et gentes armorum pro defensione sua, et tunc declaraverunt se, et processerunt ad electionem secundi electi, canonice et juste, sicut ipsi asserunt.

Tunc respondit dictus Dominus Iohannes quod secundum casum per nos positum, unus juvenis qui audiret jura per quinque annos posset decidere istud dubium. Nam secundum veritatem juris talis electio erat impressiva et invalida, sed secundum casum sibi traditum aliter se res habuit. Nam dicebat quod Domini Cardinales ante ingressum conclavis gerebant in mentibus suis eligere dictum B. et semper habuerunt mentes inclinatas ad eligendum ipsum, quem notum habebant, et reputabant hominem bonae famae, conversationis et vitae, et post ingressum conclavis fuerunt in eodem proposito, et licet rumor aliquis sequeretur, non erat electio impressiva nec invalida, maxime reeligendo iterum ipsum, rumore sedato, dicendo quilibet, "Ego dico idem quod hodie." Et post egressum conclavis, ipsis Cardinalibus existentibus in locis tutissimis, redierunt ad inthronizandum et coronandum ipsum electum, et exhibuerunt reverentiam et obedientiam ut vero Papae. Et dicebat idem Dominus Iohannes quod in istis fundavit tractatum suum si bene advertatur.

Ad ista dicebam ego quod posito quod Cardinales ante ingressum conclavis haberent meentes inclinatas ad eligendum ipsum B. in Papam, attamen si post ipsis Dominis Cardinalibus existentibus sub conclave supervenit metus tempore electionis qui potuit cadere in constantes viros, electio esset impressiva. arg. l.1.Cod. Si quis aliquem tes(tator) prohi. ubi dicitur, Institutio heredis non valet, si testator metu instituat quos voluerit, et faciebat cap. Principatus 1.q.1. Ipse autem Dominus Iohannes respondit quod erat ibi duplex litera secundum glo. et quod super ista materia alias haberemus collationem, nam ipse intendebat ire nobiscum in galea usque ad portum Pisarum quando iret ad Bononiam, ubi est habitatio sua.


Ioannes de Lignano died in Bologna in February 1383 (Baluzius I, 1404).

 

November 12, 2013 3:28 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |