Sede Vacante 1130



Arnulph of Séez (Sagiensis), later Bishop of Lisieux (Lexoviensis)
Tractatus de schismate orto post Honorii II. Papae Decessum

(1134/1135)

:

Ludovico Antonio Muratori (editor), Rerum Italicarum Scriptores Tomus III, pars 1 (Milan 1723), 423-430. MGH I SS 6 Libelli 03 (Hannover 1897), pp. 81-108. Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862) pages 258-275 (excerpts):

Venerabili Dei gratia Carnotensi [Chartres] episcopo Gaufrido Romanae ecclesiae legato, Arnulphus archidiaconus Sagiensis eius humilis et devotus salutem.

Ad expedienda legationis vestrae negotia non negarem fidele ministerium, si adessem, pro viribus exhibere. Invitaret enim me cum laborantis ecclesiae causa communis, tum beneficiis vestris obstricta devotio, tum Romani Pontificis (Innocenti II) gratia, qua me fateor arctius obligatum. Sed quia me in Italiam desiderata diu Romanorum legum studia deduxerunt, loci quidem distantia corporale subduxit obsequium, sed spiritualem non suppressit affectum. Novitenim intimus secretae conscientiae testis, quam fidelis ecclesiae patienti compatiar, quam affectuose in adversis praesuli Romano condoleam quamque obnoxie vestrum me tota mente iudico debitorem. Unde nimirum sublata impendendi corporaliter officii facultate, stilum saltem continere non potui, sed in Girardum Engolismensem, quod solum impendere poterat affectus absentis, invectus, originem nativitatis eius, conversationis qualitatem, praelationis causam, quid agat vel egerit ab initio tempestatis huius, servata quantum potui brevitate perstrinxi. Ad confutationem quoque eius, stilo circa Petrum Leonis liberius evagato, subiunxi de persona domini Papae, de ordine electionis eius, de favore principum, de populourm consensu, quidve super hoc irrefragabilis omnium religiosorum probet auctoritas.

Opus autem ipsum praesumo maiestati vestrae fortassis impudenter offerre, cum nullatenus orationis ieiunae macies mereatur in sapientiae vestrae venire conspectum. Scio tamen, quia saepius apud vos benignitas indulgentiam parit, quam severitas exactissima poenam. Qui enim leviori culpae veniam negat, causam quandoque gravioris importat. Si quid tamen in iudicium libeat devocare, non de qualitate operis, sed de opificii cognoscatis affectu. Huius examinationis periculo me securus expono, nec cognitionem formidans nec latam ex cognitione sententiam. Quia licet rhetoricum colorem formet scientia, non affectus, si non hanc (haec?) peritiae laudem, saltem bonae voluntatis gratiam consequentur. Sed et hoc ad vos potissimum destinari ratio postulabat, cum in eam causam cuncta specialium allegentur, quae vobis agenda commissa est, quippe cum ad resistendum Petro Leonis in Italia praesul Romanus indefessus adsistat, ad resistendum Girardo vos reliquit in Gallia, ut sit capiti caput oppositum et dextera dexterae conseratur; sicut enim Petrus schismatis huius princeps et auctor est, sic Girardus eius inter omnia principalius est instrumentum. In quo quid de fide et prudentia vestra sentiendum sit, manifeste probatum est, cum nullum vobis praetulerit is, qui nec probaret ignotum neque notum supra merita propriae virtutis efferret. Arbitratus est virum, quem charitas animaret, quem suscitaret obedientia, quem scientia regeret, cut pararet fortitudo victoriam. Probavit in vobis in fide constantiam, humilitatem in obsequendo, in exequendo prudentiam, in difficultate perseverantiam. Quis vos hac eius existimatione neget esse felicem? Quis beatum tanta eius dignatione non dicat? Sed profecto dignus mittente nuntius, dignum suscipiente mandatum, spes utriusque pulcherrima, quae tam celebrem victoriam certo spectat eventu. Vincet enim in vobis ipse, sed et vos vincetis in ipso; dum ipse vobis auctoritatem, vos auctoritate praestatis bosequium. Vincetis, inquam, et captivatum hostem sedata Aquitania reducetis, ut per vos ei, qui vos misit, oblatus, ob novum crimen novo poenae genere puniatur. Indurati enim cordis impoenitentia veniam non meretur; hoc autem praemium a vobis bonae saltem voluntatis exposco, ut mihi nunc inter eos, qui modo quasi sub ducatu vestro militant, sequi currum liceat triumphantis et laudes vestras, immo vincentis in vobis ecclesiae, praeconia decantare. Valete.


Caput Primum.

Anixie te jamdudum Girarde sustinui dum ad nos quotidie flagitiorum tuorum foetor adicendit, et aures nostras gravior sonus nequitiae savientis exasperat. Silui tamen hactenus, dum poenitentiam tuam credulus expectator adtendo, aut Divinae manus non credo differendam diutius ultionem. Sed nobis circa te divinae longanimitatis et patientiae proponenda exempla, tuque semper eo vehementior in Ecclesia Dei singulis diebus indefessus persecutor insurgis. Quousque igitur abutare patientia Dei? Quousque mentem tuam inaestimabilis ista certabit ambitio, et a veritate pecuniae sitis haec inextincta praevertet? Numquid miseram senectutem tuam, et instantem decrepiti corporis naturali necessitate defectum, et hiantis Sepulchri claustra non vides? Non vides superexcrescens circa se divinae longanimitatis augmentum aeternae tibi damnationis supplicia cumulare, ut nulla jam excusatio divinam minuere valeat ultionem? Totus execrandi corporis tui labor et otium, tota reprobatae mentis astutia, totum in hoc detestabilis vitae tempus, impensum est; ut militate pro Ecclesia videreris, et contra Ecclesiam dimicares. Nunc autem manifestavit Deus consilia cordis tui, tenebrarum tuarum abscondita revelavit; ne dubia existimatione de te diutius hominum judicia fallerentur. Patet te proditorem Ecclesiae fuisse, cujus te simula veras esse patronum. Patet te venatorem tantum fuisse pecuniae, qui venator constitutus fueras animarum. Sed quoniam animalis es hono carnosus, proinde et carnalis, quae Dei erant percipere non potuisti, et invisibilia ipsius conspicere contemsisti. Ne vero adversum te hunc animi temeritate potius, quam ratione videar suscepisse sermonem, placet operum tuorum mihi seriem explicare, quibus possis hominibus contemtibilis, Angelis execrabilis, Deo condemnabilis inveniri.

Qualis igitur a primo Pontificatus tui rtempore, fueris, quid in principio orientis in Ecclesia tempestatis egeris, quibus eam postea operibus infestare non cessas, ordine transigetur. Praetereundus est igitur ortus degener, paternaeque domus familiaris inopia, quae te totius natalis Normaniae finibus abegerunt, ut ad ignotae gentis limina peregrinus et mendicus adstares. Taceo ignobiles pueritiae questus, ignominio sam adolescentiae famam, juventutis avara commercia, ne aures eorum ad quos haec scripta ventura sunt, tuae sordibus incontinentiae, simulet avaritiae polluantur. Venio ad virilis aetatis tempora, sub quibus te in Episcopum non vita probabilis, non praecedens deliberatio, sed casus adduxit, et coecatum ex praecedente discordia mentium, motus impellens. Dum enim adversum se eligentium multitudo divisa consurgeret, diversasque personas alternus postularet assensus, in te voces omnium fortuna convertit; non quia in te satis commode provisum Ecclesiae crederetur, sed ut exitum qualemcumque tumultus offenderet. Maluit te scienter in dignum pars utraque excipere, quam praevaluisse pars alter videri. Redit in mentem mihi miserabile illud nefandissimumque spectaculum, dum te percurrentem multitudo reliqua sequeretur; et tu Clerum quadam celeritate praeires ad cathedram, ne revocata ratione stolida mutaretur impulsio, cum alii quidem trahi soleant, et plerumque compellantur inviti. Ea die de Engolismensi Ecclesia [Angoulême] veritas et misericordia recessit, dolus impietasque successit, rerum status in deteriora mutatus est, nitorem suum singula perdiderunt. Imminutus est enim decor et cultus Ecclesiae, periit Ecclesiastici ordinis venerabilis illa religio. Principum reverenda severitas populique laudabilis honestas interiit. Ecclesiam quidem Episcopalem de mortuis aedificasti lapidibus, non ut domum Domini decorares, sed ut inde conquirendi pecuniam duceretur occasia, et adversus male suspicantem populum mendax excusatio non deesset dum quaesita reconditur: dicebatur ad oopus Ecclesiae postulari quidquid ad tuam cupiens avaritiam exigebas, et dum unum de pluribus, de maximis minimum impendisses, volebas ut erogasse pariter omnia credereris.

Ubi igitur tali in Episcopatum sorte provectus es, insolentia quam ante paupertas regresserat, efferri coepisti, petulantia quam privatus exercere non poteras, bonos quos licuit insectari, ralpinis et exactionibus exinanire provinciam: judicia sola munerum comparatione formare, commutare rerum omnium status, nobilium labefactare fortunas, nepotibus tuis, quos natalis soli finibus eadem, quae te causa depulerat, rerum tradere summam, et dignitatibus Ecclesiae sublimare, quasi Platonem Scientia, Catonem moribus, Scipionem genere superareat. Quos illiteratos quidem et ad res illicitas impudentius effluentes obscuro loco natura produxit. De quibus, ne nova extra ordinem, sumatur oratio, dixisse sufficiat avunculo dignos esse nepotes, quos tibi cum natura consanguinitatis tum educatio, tum quod a te sumebatur exemplum vitae similitudine conformavit ut a natura principium, ab educatione promotio, ab exemplo ambitionis avaritiae libidinisque duceretur auctoritas. Reliquis autem Eccleisae dignitatibus et beneficiis, quae in unum coacervare non poteras, eisdemque conferre, qui pecuniosior, is dignior habebatur; non adtendebatur honestas, sed manus onustas potius expectabas. Basilicarum dedicationes, benedictiones altarium, Sacerdotum, constitutiones eodem, quo caetera, more tractasti, ut plane nihil faciendum putares quod non alicujus emolumenti auspicatio praeveniret. Nullam virtutibus gratiam rependisti, nullum quoque suplicium vitiis irrogasti, neminem ad vitae innocentiam informasti.

Si quis de incoestu quolibet sonus emersit, si quis adversus immunditiam exarsit castitatis amor in silentium, te cohibere, redactus est. Engolisnensem Abbatissam quidam tuus Archdiaconus gravidam pravo fecit accessu. Porro facinus ingravescentis uteri, tumor excedens et naturalis effectus apparuit. Quod dum propter insolentiam criminis divinitatisque contemtum civibus incredibile videtur, parturientis Abbatissae gemitus et novi partus crepundia fidem fecerunt. Universa igitur civitas admiratione perculsa est: qua cogitatum impatientia, qua temeritate conceptum, qua denique impudentia posset esse completum, quod homo animarum custos, Episcopalis oculus, Ecclesiae columna, Sponsa Domini, Virginum ejus matrem atque costodem non compellasset verbo tantum sed opere polluisset, et cubile patris animo fornicantis intrasset, eamque Deo, quae homini quoque tam contumeliosa, quam opprobriosa est, irrogasset injuriam. Suscitat ad vindictam Comes, cui eandem germanus sanguis conjunxerat Abbatissam, et cum in caput adulteri ferro prius animadvertere decrevisset, ad te, ut canonice dictaretur sententia, accedssit. Rem igitur patefacturus ter vocem in media narratione continuit vir illustris, qui mentem suam contemplatione sceleris, linguam relatione fieri sordidam indicabat. Explicuit tandem remota quadam circumlocutione quod coeperat, ut qui serpentem prunasque reconditas diutius latere non sustinet, manu tamen nuda recusat utrumque contingere, ne vel uratur altero, vel altero pllluatur. Quis digna satis laude asserre valeat quanta principis fuerit in prima sceleris animadversione severitas; quanta in ultionis executione discretio: qualis in referendo modestia successit? Quis igitur hoc saltem exemplo magnum in Praesule rigorem justitiae non expectet? Stat in memoria Pontificis digna relatione responsio. Replicabat Comes rem non absque divino contemtu naturae contrariam seculoque mirabilem contigisse, quam divinae etiam religionis ignara gentilitas supremo puniendam suplicio decrevisset. Tu vero praeter aetatis tuae debitum, praeter ordinis et Episcopalis officii dignitatem, singula verba lasciviore prosequente cachinno, te sane simplicitatem principis non satis admirari, posse dixisti, quod naturae contrarium diceret, saeculoque mirabile quod de viro foemina concepisset; sed in opposito stare miraculum si de foemina virum contingeret impraegnari. O stupenda mentis obstinatio! O detestabilis impudentia linguae! O digna depositione responsio! Expectabatur ut adversum facinus exardesceret Episcopalis indignatio, sed ei quasi gratulanter lascivia senilis arrisit, et quod gravitate censoria punire sentientia debuisset, nova Proteus auctoritate firmavit. Non potes excusare quia populo dederis certam similia faciendi licentiam, cum singulis ex ore tuo pendentibus, novum facinus et ignotum, nec verbo, nec opere condemnasti, sed quasi licitum arridenti facie praesignasti.

Quia igitur animi compos es hoc reliquas tuae mentis et vitae partes manifesto non teneat? Numquid enim si quis in majoribus intemperans et petulantissimus invenitur a minori crimine temperabit? Quid ita? Quoniam qui ab incoestu, sacrilegioque non abstinet, is ubi luxuriae flamma, vel avaritiae sisit, incensa est, fornicatione simplici, vel rapina nec corpus inquinare nec manus implere cunctatur. Quid ad hoc? Quia qui alicui criminis non offenditur spurcitia sed exultat, id in propria voluntate non damnabit expertus. Quid igitur? Numquid si in Sponsam Domini zelare, si ipsius divinitatis injuriam vindicare sprevisti, circa tuendas hominum nuptias negligenter egisse convinceris et ipsorum injurias non curasse? Extat ipsius testimonium veritatis in simili. Non differetur quin fiat in arido, quod in ligno viridi fieri festtinatur.

Caput II.

Ad haec autem, ut his etiam operibus exercendis diffusa materies, libera facultas inconcussa fiducia non deesset, quaesita, et impetrassa est Ecclesiae Romanae legatio. Angebat te hinc laesae conscientiae reatus exuberans, hinc Comprovincialium Episcoporum nota severitas, hinc Burdegalensis Archiepiscopi suspectae praelatio, quem loco confinem tua non semper opera fefellissent. Ambitio quoque tua quasi quibusdam sibi coarctata videbatur angustiis, dum fauces tuas unius Episcopatus spolia non implerent. Ac si ergo omnia in Episcopatu tuo compesitio plena firmasset, nihilque novi operis casus afferret, effecisti ut quinque Archiepiscopatibus singulari potestate plraesses, et in ipsis vices Romani Pontificis exerceres. In quo, quod Romanae Ecclesiae surreptum, et non credo mirabile si in tanta negotiorum multitudine, in tanto pondere rerum animus huimanus aliquando fatiscat, cum non sit spirituum semper certa discretio, per quam fallacium votorum compellatur indignitas, et rectis debitus comodetur assensus. Nec inconsiderate tamen quantum humana potuit ratione perpendi commissa tibi est quaesita legatio. Aestimabatur quippe quod in Episcopum non sortis eventu, sed ratione promotus fuisses. Nec verisimile videbatur, quod in electione tua Clerum, Principem, populum, in examinatione tua Coepiscopos, Archiepiscopum ejusdem coecitas implicuisset erroris. De operibus quoque tuis nihil adhuc quisquam Romanus audierat: quae finitimis et remotis his quidem astuta dissimulatio, illis vero locorum distantia nullatenus esse nota sinebat. Ad summam, ne veritati derogetur in aliquo, inerat tibi cirac gerendas res nota descretio, quam plurima sane litterarum scientia confirmaret, et utriusque facundia sermonis ornaret, quae quidem quotiens si non zelo charitatis Divina gratia largitur ingrato, in testimonium justae damnationis adjuncta creduntur. Dum igitur Romanus Pontifex solicitudinis suae pondus adtenderet, te in oneris sui participationem gratulanter excoepit, quem ministrum fidelem fore credidit, et prudentem.

Ab inde igitur inconcussae praerogativa potestatis armatus, libera in Ecclesiam Dei facultate grassatus es, singulorum vel depopulando quidem, vel augendo substantias infimis summa, summis infima commotando, ut plane quasi fortunarum auctor existeres, quem de status sui qualitate, vel laudare possent omnis, vel causari. Abinde tua diffusioribus spatiis effosa cupiditas copiosam rapacitati suae materiam non defuisse gavisa est: Quid erog manifestas exactiones? Quid familiaris ob periculum justitiae suscepta dispendia dicam? Quid Generales Synodos? Quid fatigaris venerabiles ex remota regione personas edisseram, ut Concilio praesidens generali amplitudinem tuae potestatis gloriabundus inspiceres, et ambitioni satisfaceret contemplatio subiectorum? In quo opere, quam perversa fuerint omnia, promptum est intueri. Ad hoc enim concilia celebrari sanctorum patrum sanxit auctoritas, ut inde virtutum doctrina malorumque correctio proveniret, et velut exercitus, sui facultate conspecta, ipsam se plenius ecclesia mater agnosceret, ut, adversum vitia severius insurgendo, instantium bellorum triumphos posset confidentius auspicari. Te vero ad hoc ea convocasse, quis dubitat, ut cupido animo tuo et libidini dominandi morem gereres, et cum satietatem discrete singularum causarum lucra non prestant, ipsam plurium multitudo congregata constaret, proh dolor! et miserabile cadentis ecclesiae detrimentum? Videre mihi videor, te quasi taurum pinguem in sublimi synodalem cathedram insedisse, dispositosque inferius catholicos ex ordine patres, quicquid in causis conscia veritatis pretendat oratio, pari desperatione languentes sub incerto ruentis sententiae fluctuare; malos vero, quanto impudentius quidem, tanto animosius insistentes, efferri, quos polliciti vel collati muneris confidentia suscitat et inducit. Quod non sine quodam indignationis motu mihi mente reformo, dum intemperantiae tuae recordor impensum, quod ad decorem ecclesiae noscitur institutum. Pervulgatus est conciliorum honos et dignitas abrogata, quibus te presedisse constat et nova gentibus Romano more decreta formasse. Super quo graviter indignatus, festive simul et honeste senex Venetensis [Morvannus, Bishop of Vannes 1018-1128] illusit. Is cum ad quoddam concilium tuum inter coepiscopos vocatus adesset, pastoralem virgam rudem et incompositam pretulit, indumento veteri, quod multa iam scissura rupisset, amictus. Interrogatur igitur, cur in tam vili et irrisorio habitu processisset. Libertate conscientiae munitus: 'Tale,' inquit 'concilium talis decet ornatus.'

Qualis ab initio pontificatus tui extiteris, minus pleno, sed veraci sermone digestum est. Nunc vero, quid egeris, dum adversus ecclesiam procella tempestatis insurgeret, consequenter annectendum est.

Caput III. Pietro Leonis Pierleone

Cum sublatus e medio bonae memoriae papa Honorius [1124-1130] terrae corpus, celo spiritum, sua singulis debita resignasset, eique successione dignum canonica surrogasset electio, ecclesiam Dei Petrus ille Petri Leonis invasit. Placet hoc loco mihi utriusque personae describere qualitatem, ut de duobus similem similis elegisse proberis et cupidum cupidus adorasse. Parcendum tamen est obscenitati verborum, dum Petri vita narratur, et rerum veritas sermonum pallianda decore, ut honos habitus honestati legentium videatur. Libet igitur preterire antiqum nativitatis eius originem et ignobilem similem prosapiam, nec Iudaicum nomen arbitror opponendum, de quibus ipse non solum materiam carnis, sed etiam quasdam primitias ingeniti contraxit erroris. Ipse enim sufficiens est et copiosa materia, neque quicquam domui eius ipso turpius vel esse vel fuisse coniecto. Cuius avus, cum inestimabilem pecuniam multiplici corrogasset usura, susceptam corcumsicionem baptismatis unda dampnavit. Pudebat eum impotentiae suae potius quam erroris, ne genus eius infidelitatis opprobrio confusum perpetua dampnaret obscuritas. Susceptis itaque fidei sacramentis, urbi novus civis insitus est factus dignitate Romanus. Cumque ipsi numerosam progeniem series successionis afferret, dum genus et formam reginae pecunia donat, alternis matrimoniis omnes sibi nobiles civitatis ascivit, machinante iam humani generis hoste, ut quasi quodam veteri fermento tota Romanae sinceritatis conspersio corrumperetur. Ex hac itaque diversorum generum mixtura, Gerarde, Petrus iste tuus exortus est, qui et Iudaicam facie representet imaginem et perfidiam voto referat et affectu.

Porro ipsum a cunabulis, ab ipsius nutricis uberibus apostolatui presaga parentum destinavit ambitio atque post prima litterarum rudimenta docendum delegavit in Galliam, ut illius regni benevolentiam ipsi morum linguaeque conformatio vendicaret. Totis igitur annis pueritiae suae, ut honestius inhonesta dicantur, ad omne se, quod alteri collibuisset, exposuit, metuque Romani nominis importunus exactor alienis adolescere non refugit expensis. Et tamen haec aliquantulum modestius exacta sunt, dum ipsum disciplina scolaris inhibet et cotidianae prepedit instantia lectionis, et quedam crimina naturalis impotentia removet ab etate. At vero postquam adolescentia et peccandi facultatem et licentiam fecit liberius evagandi, si qua superbia, si qua petulantia est, tum vere ipse superbus et petulans omni intemperantiae sese satis impudenter addixit. Profecto cum in his operibus nec Deum dignatur revereri nec hominem, tantam sibi suscitavit infamiam, ut, eius ortu, ambitione vitaque precognitis, ipsum esse antichristum universitas gentium passim crederet et publice testaretur. Augebat fidem, quod ex Iudeis ortus, quod totius mundi dominium Romanae sedis auspicabatur obtentu, quod vitiis deditus infamiam nulla virtute redimeret et quod infinitam patris et avi pecuniam deinceps possessurus esset. Ipse autem adeo huius nominis gloriabatur opporbrio, ut etiam ruina orbis non erubesceret appellari. Testis est Vizeliacensis ecclesia, apud quam, dum veteres ad innovandum, ipso audiente, diruerent officinas, ad contemplandas parietum ruinas sese duic propensius exigebat. Percunctatusque, cur id videre tam sedulus exoraret: 'Quoniam magnarum me,' inquit, 'rerum ruina delectat, eo quod orbis ruina futurus esse predicar.' Post haec habitum quoque monachatus excepit, ut vitia mentis ovino velaret amictu, opprobria vitae preteritae Cluniacense nomen obnuberet, et virtutis existimationem bonorum societas quesita referret. In quo etiam ad haec, que in futuro sibi mens presaga spondebat, Cluniacensis ecclesiae venabatur auxilium, eo quod inter ecclesias Gallicanas nulla sit nomine religionis illustrior, nulla consilii discretione prudentior, nulla promptior ad obsequia caritatis, nullius in gerendis rebus auxilium vel promptius vel efficacius esse potest. Reversus denique Romam, illi venerabilium seniorum sacrosancto conventui, annitente patre fratribusque, coniunctus est et cardinalis factus [1116], honoratus nomine tituloque [Cardinal Priest of S. Callisto] ditatus est. Nullus quippe fortassis ad aures summi pontificis infamiae Petri fumus ascenderat, eoque tanti viri sublimitatem singulari reverentes, sanctis auribus personare turpia reformidant. Sub hac igitur ignorantia, dum in ipso monachalis habitus, dum sacerdotii sacramentum, dum parentum vis attenditur, exceptus est sub patrum silentio, non assensu, quibusdam patriae potestatis timore vel amore silentibus, quibusdam vero sperantibus meliora de reliquo, quoniam habita inter obnos conversatio quosdam quidem corrigit et emendat, alii penam ex transgressione timentes, necessitatis abstinentiam convertunt in sincerum voluntatis affectum.

Deinde ad diversas partes functus legationis officio [1121, England; 1123, France] cupiditati suae potius quam iustitiae satisfacere studuit, adeo ut illi ea tantum bonos exitus habuisse negotia viderentur, quae merces adiecta et marsupii plenitudo subsecuta probaret. ubi ergo, nullis intervenientibus causis, nulla rapinae prestabatur occasio, tunc exactio blanditiis vel comminatione plena non deerat. Bina singulis diebus sumptu plurimo convivia parabantur, tantusque ciborum luxus et superfluitas erat, ut ad exquisitas ferculorum varietates sollicitari plerumque figulos oporteret et ignotae compositionis nova vasa formare. Docebatur etenim figulus amphoras figmento plasmare mirabili, quibus ad similitudinem solii per transversum medium discrimen inesset, statusque cancellatis arcubus undique perforata prunas clauderet, quibus turis copiam tamdiu sollicitus minister infunderet, donec coctis cibis odorem ipsum transferret cocus artifex in saporem. Quae profecto gulositas naturam prorsus humanitatis excessit. Humanorum quippe sensuum perceptiones naturalis ratio certa lege discrevit, singulis singulas rerum qualitates assignans, nihilque confuse alicui commune cum alio dereliquit. Hic vero, dum thuris odor transfertur in epulas, quod odoratus est, gustui vendicatur, fitque in rerum qualitatibus ignota confusio et in sensuum perceptionibus communicatio non naturae. Quod divino etiam non potuit carere contemptu, dum in hoc ardenti gulae peregrinus sapor exquiritur, quod sacris adoletur altaribus, quod ad signum deitatis in Christo presaga trium magorum devotio presentavit, quod solum utrius legit tempore de terrenis rebus gratum Deo esse et fuisse creditur holocaustum. Taceo, quod haec effusio non apud divites tantum, sed apud inopes fiebat ecclesias, quibus postea id luere multis ieiuniis et algoribus oporteret. Cumque pauperes episcopos vel abbates profusioribus, quam domi didicerat, vexasset expensis, in ipsa ecclesiarum ornamenta satis impudenti sacrilegio grassabatur, ut plane sponsam Domini spoliare suisque privare monilibus ausu temerario videretur.

Profusa vero convivia tanta libidinum spurcitia sequebatur, ut ab ipso passim, quicquid occurret, adiretur. Sororem Tropeam—sed nec dici fas est—bestiali polluisse narratur incestu et ex ea abominabili prodigio eosdem sustulisse filios, quos nepotes, nepotum pater, filiorum factus avunculus, sic naturae iura confudit, ut eosdem sibi invicem fratres faceret et cognatos. Iam nec Iudeus quidem, sed etiam Iudeo deterior! Nulla sexuum, nulla loci vel temporis, nulla professionum ... sed haec silere decentius, ne si haec ipsum indifferenter excepisse protulero, honestius potuisset silentio preteriri. Sic actum domi, nec ab eisdem legationum tempore temperatum. Ut enim turpiora preteream, circumducebatur puella, cui in fraudem videntium adolescentis speciem vestis et tonsura conferret, quae singulos estus toleraret, singulos solaretur affectus, eo gratior et quasi quodam novitatis affectata miraculo, quod dum virum facie, reliquis mulierem partibus exhibet, uterque sexus ipsi in eodem corpore videbatur exponi. Testis est Montispesulani populus et circumiecta provincia se vidisse. At ne satietatem praestaret identitas, querebantur et aliae, quarum ipse nocturnis fungeretur amplexibus, quibus ipse se papam futurum in ipsa turpi conmixtione iactaret. Multae in Galliis sunt et Aquitania civitates, quae id apud se dictum certa fide testantur. 'Gratulare,' inquit, 'in tanti te viri devenisse complexus, quem papam futurum totus orbis expectat.' Numquid apostolaltus gradum, Petre, tibi talis conversatio promittebat? Numquid dispensatores domus suae Christus, ecclesiae sponsus et defensor, hoc verbo docuit vel monstravit exemplo? Estote, inquit sancti, quoniam ego sanctus sum. Qui igitur successurus est Christo, oportet eum sicut ille ambulavit, et ipsum ambulare. Si quis autem post ipsum iturus est, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur ipsum. Crucem vero non tollit, nisi qui, castigans corpus suum et in servitutem redigens, in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis legem Dei nequaquam dissolutus excedit. Ipsum non sequitur, nisi qui, divinis intentus operibus, ascensiones in corde suo disponit, donec de virtute in virtutem videatur Deus. Tu vero, Petre, cum de vitiis casu continuo devolvaris in vitia et signatum super te lumen divini vultus obtenebres, deformata iam divinitatis imagine et ipsius similitudine flagitiis obfuscata, qua temeritate Christi successor esse presumis, cuius prius similitudinem non assumis? Nulla enim conventio Christi ad Belial, nulla lucis ad tenebras communicatio.

Caput IV. Gregorio Papareschi

Hic est ille, Girarde, his est ille tuus papa, quem recipis quem universtati fidelium solum decens caput assignas, qui sponsus ecclesiae, qui Christi vicarius, qui Petri sucessor, vitae forma fidelibus, gregem verbo predicationis instruat et istius scilicet opoerationis exemplo. At vero, quis sit iste, quem reprobas, consequenter attende. Si genus eius, recensita nativitate, disquiritur, fidelis natus ex fidelibus advertetur'; si parentum in ipsius edicatione vel doctrina consilium, ut habitaret in domo Domini omnibus diebus vitae suae et videret voluntatem Domini; si personae qualitas, ut prius habitudo corporea describatur, vir staturae mediocris, quae nec abiectum brevitas nec immanem reddat immensae quantitatis excessus. Apparet in oculis eius et vultu robusta simplicitas, et quae castitatem animi probet, verecundia faciei. Quae profecto facies tanta dignitate resplendet, ut et ipsi quandam reverentiam ingerat intuenti. Ei quoque hanc inter cetera munificentiae suae dona specialem gratiam vis divina largita est, ut omnes se videntes mansueta sibi benignitate conciliet et dilectionem solo nanciscatur aspectu. Ipsius etenim oculis divinum quiddam superna bonitas inspiravit, quod plenum gratiae, quod reverentia dignum, quod honori congruum generaliter arbitretur. Vox blanda, sed non in nimiam tamen resoluta molliciem, ut et suavitatis favor et magnitudinis non desit auctoritas. Continua vultus alacritas, risus in sermonis excursu sepissimus, tanta tamen habitus honestate, ut verborum vultusque possit augere, non minuere dignitatem. Quod quidem eo magis allicit intuentes, quoniam id in ipso quoddam illius eternae iocunditatis videtur initium, cuius eum in ipso quoddam illius eternae iocunditatis videtur initium, cuius eum in ipso corpore quasdam existimo primitias accepisse.

At si vitae consideretur integritas, et a primis annis sub examen omnia redigantur, nihil deformatum crimine, nihil infamia condempnatum; in eo enim nil illiberale pueritia, nil adolescentia fluxum, nil iuvenis infame, nil virilis etas edidit indecorum.Inconcussa fides operationi bonae fundamenta prestruxit. Consilio providus, benignus alloquio, facundia celebris, quam nec verborum fastus elatam, nec multitudo faciat effluentem. Tantumque apud omnes bonae existimationis servabatur et gratiae, ut quod alias perrarum est, esset ei ante electionis eius tempora nullus hostis. Cibi potusque tanta sobrietas, ut illis non fastidium sed abstinentiae modus terminator assistat. Vestitus autem apostolatus tempori sane conveniens, quem nec professio clericalis excluderet, cardinalatus dignitas non horreret. Quibus enim impresentiarum vestibus induatur, iam non ex ipsius pendet arbitrio, sed sanctorum patrum antiqua constitutione decretum est. Praedicta vero cardinalatus dignitas ab ipso non impetrata quidem, sed ob vitae mundioris et scientiae plenioris meritum ultro data. Cuius muneris sic gessit officia, ut suis ipsum laudibus ampliaret. Fiebat honos titulis sui [Cardinal Deacon of S. Angelo in Pescheria] possessoris illustrior, nec tantum propria, quantum administratoris sui golria prefulgebat. Adeoque ceteros egregiae prerogativa bonitatis excesserat, ut nec restare locus invidiae videretur, eoque plane quisque suos ad equalitatem ipsius aspirare non posse conatus adverteret, neque quicquam cuiuslibet laudibus ipsius prelatio derogaret.

Postremo, si non ille humani generis perfidus adversator in Petro Leonis ecclesiae Dei prestruxisset insidias, nulla iam post papam Honorium de successione questio superesset, cum vir unicus unicae dignitati divina iam videretur providentia preformatus. Ipsum enim hoc Divinitatis consilio talem constat esse lplasmatum, ut, dum adversus ecclesiam vis huius persecutionis insurgeret, esset, qui se tempestati sui securus opponeret et inter fluctus periclitanti naviculae subveniret. Cumque ipsum ad hoc onus omnium pene conscientia destinaret, ipse sibi iam adeptae dignitatis locum nequaquam videbatur explere. De se enim citra suam credere facultatem iudicium sapientis esse. Quod ipse de se satis evidenter edocuit, dum ipsum eligentiam corona clauderet, et ad apostolatus fastigia vocaretur. Instabant precibus et reclamantem lacrimis obsecrantes iniecto pluviali renitentem manibus etiam comprimebant. Cumque ipse iniectam sibi vestem secundo, ut aiunt, totis viribus obsistendo rupisset, illique nihilominus instandum crederent, si quid sanctis electoribus creditur, timuerunt, ne inter manus eorum tanta reluctatione et compressione fatigatus oibret et suffocatam singultibus animam protinus expiaret. Manibus igitur, donec modicum respiraret, inhibitis, dum tertium ex longinquo pluviale requiritur, inter rorantes adhuc lacriumas et erumpentes usquequaque singultus, sic affatur adstantes,

'Expediret; instans negotium, exclusa animorum affectione, tractari, ne caritatem zelus alteruter impediret, et generale commodum odio familiari vel gratia in oppositum verteretur. Sepius enim preoccupatas mentes fallit affectio, ut et dignos odia reprobent, et indigni, suggerente gratia, preferantur. Quam quidem gratiam in hoc vires sibi video vendicasse precipuas, ubi sola obtinere debuerat expensa pari lance ratio meritorum. Nam ubi me pari voto contenditis tantae preficere dignitati, profecto non obtinet examinatio meritorum, palamque prevalet indulgentior gratia, quae me vobis nunc et hactenus in imperfectis operibus acceptabilem prestat. Per quam etiam olim huic sancto me voluistis inesse consortio, quem deiectum inferius longe morum qualitas amovisset. Quem tamen locum etsi vir nullius virtutis tenuisque scientie non impleret, vestra infirmitatem meam salpientia supportabat, quos eiusdem sollicitudinis idem Dominus in eadem paritate fecit esse ministros. Verum oportet nunc ex meritis, non ex gratia iudicare nec gratiosum tantum, sed et dignum constituere sacerdotem. Hic enim nullum capietur ex paritate solatium, ubi consortem muneris prerogativa singularis excludit. Excludatur ergo benivolentia, et persona comparetur officio ad quod vocatur. Vita probabilem, scientia preditum, celebratum fama tantus honor exposcit, ut ipsi divinum favorem probabilis vita conciliet, gerendorum facultatem scientia conferat, et nominis celebritate clara comparetur auctoritas. Quales ex hoc ipso numero promptum est inveniri. Quis enim eog sum, qui preponar episcopis? Quis ego sum, sub cuius arbitrio rerum summa versetur? Quis, inquam, ego sum, quem papam Roma salutet, qui non iner primos dumtaxat, sed etiam primorum primus assigner? Indignum qui preficit, afficit iniuria dignitatem.'

Talia dicentem et adhuc dicturum plurima, si liceret, hoc sermone cetus assistentium desperatus excepit:

'Excusationum dispendia periculum imminens et articullus necessitatis excludit. Stat enim in insidiis leo paratus ad praedam, occasionem, sicut et ipse nosti, prestolatus a puero, cuius si non preveniatur assultus, si non impetus obtundatur, nulla iam libertatis spes, nulla prorsus honestatis disciplina relinquitur. Antiqua ecclesiae Romanae dignitas occidit, ipsius gloria commutatur opporbrio, et formidata extremis hominum potestas vertitur in comtemptum. Si enim est ille, sicut equidem est, vita contemptibilis et pollutus infamia, restat, ut contemptum potestas ipsa contrahat ex persona. Quis enim bonus subesse non recuset infami? Quis ad honestatem coartari inhonestioris arbitrio non refutet? Si autem honor iste rite deferendus est digniori, profecto aupd omnes infinitorum criminum Petri prelatio nos Condempnat. Arguemur nimirum de nobis turpiora confessi, quam de ipso fama vulgavaerit, si vobis ipse quasi dignior antefertur. Estimabitur etiam non displicere nobis, quod nec in altero non dampnamus, sed et sustinentes crimen consensus incurrere et rei veritate et existimatione publica convincemur. Fuit, fuit hactenus hec Romana ecclesia caput orbis, penes quam constantissima fides, suprema potestas, honestas incomparabilis, inconcussa severitas, gerendorum summa discretio et nota toti mundo pietas viguisset, fuit, inquam, fuit hec olim terror improbis, bonis in tranquillitate presidium, in necessitate refugium singulare, a cuius integritate minores ecclesiae vires sumerent et velut ab illeso capite membra saucia suae sortirentur initia sanitatis. Nunc autem instat et a fide discessio et antiquae desolatio potestatis, et omnium bonorum eius casus manifestus apparet, dum homo peccati, perditionis filius revelatur, ut adversetur et extollat se supra onme, quod dicitur Deus, qut quod colitur, ut in templo Dei sedeat ostendens se, quasi ipse sit Deus (II Thessalonians ii.3-4). Apostolo itaque manifeste dicente, cognoscimus, quoniam vel ipse antichristus est, vel in ipso nobis antichristi tempora preparantur, cuius idem preambulus et minister emergit. Ecce enim, iam iam intrusionis suae comparat adiutores, et conspirata in ecclesia Dei factio convocatur, quam illi genus, potentia, largitio, promissiones et scelerata dudum coniuratio federavit. Destitutus pastore lupus oves aggreditur et vacuam sedem primus properat usurpare, quod, subrogato pastore, presumere forsitan non auderet. Non enim, nisi cum abest Moyses, vitulus conflatur a populo. Ad quod tamen si ipsum postea temeritas ambitiosa compelleret, saltem, quem sequeretur, fidelis populus inveniet, super quo supremum sibi in te constituit ecclesia sancta consilium, ut tua regatur providentia, tuo annitente studio, liberetur. Aluit haec te, et cum in aliquo tui non egeret, excepit, ut in summa tranquillitate suis educaret uberibus et proprio foveret amplexu. Nunc multum postulat et suorum repetit premia meritorum, ut scilicet in necessitate subvenias et oppressae prestare subsidia non recuses. Numquid matrem clamantem non audies? Numquid non solaberis desolatam? Numquid non exaudies exorantem? Numquid postulatam manum labenti coram te non porrigens sustinebis?

At vero pretendis ex indignitate tua subterfugii causam, quasi nos prudentiam tuam et singularum partium vitae tuae merita nesciremus. Profecto, si te dignum crederes, hac ipsa estimatione videreris indignus. Dicis quoque nullum sperari hic ex paritate solatium, quasi ab inferioribus consilia et obsequentibus auxilia nequeant exhiberi. Numquid illud precipue nobis onus incumbit, cum velut in humano corpore, is qui presidet, capitis formam, membrorum reliqui similitudinem gerant, ut qui preest, nutum adhibeat, difficultates exlpediat obsequentium labor? Reveris etiam pudore laudabili subire tantae fastigia dignitatis, in quam suprema regni et sacerdotii prerogativa mirabili federe copulata conveniunt. At nos, non ad honorem te, sed ad periculum potius invitamus. Nec enim sumus ignari, quid adversum nos ille adversarius machinetur. Iam stringit gladios, iam sagittas acuit; nec viam sibi ad apostolatum patere nisi nostri sanguinis effusione confidit. Quantumcumque tamen discrimen nobis mortis immineat, maluimus sanguinis nostri mercedem de manu divina requirere, quam de manu nostra sanguis ecclesiae requiratur. Huius te mortis socium querimus, immo volumus etiam precursorem. Exponatur iugulus tuus sicut noster ad victimam, neque enim fas est, ei, qui dedit, negare spiritum, cum reposcit. Si quid igitur te matris desolatae calamitas, si quid inundans assistentium fletus, si quid ullus honestatis amor, si quid virtus obedientiae movet, acquiesce. Si acquiescis, exhibemus obsequia. Si recusas, exigimus de inobedientia penam. Eadem enim, quae papae superstitis est, ipso decedente, penes nos praecipiendi et ulciscendi quoque consistit auctoritas, donec alius inducatur.'

His dictis, parabant excommuinicationis promulgare sententiam, allatum interim ex longinquo pluviale prae manibus offerentes. Quid faceret?Temptaret ex fuga subsidium? At illud continua seniorum corona claudebat. Postularet inducias? Sed, quominus impetraretur, dilationem rei instantia Petri machinamenta negabant. Negaret semper? At illi gladio spiritus imminebant, anathematis penam protinus intemptantes. Dum ergo sibi videtur inter geminae mortis conclusus angustias, alterique eorum lege necessitatis obnoxius, discrimen periculi corporalis excepit, quia, dum respuit anathematis experiri sententiam, insidiis, immo potentiae sese Petri Leonis obiecit. In eo autem, quo ordine sequenti die Petri processisset intrusio, non diutius immorabor, quam ut dixerim, virum turpem, sedatum infamia, publica existimatione dampnatum, posterius a [conspiratoribus] et parentibus esse promotum. Ad te potissimum, Girarde, revertar, uit, quid egeris, orta tempestate, cognoscas, et aures tuae eorum, quae male gessisti, contundantur auditu.

Caput V.

Nuntiato in Galliis scismate, dum pro partibus vario favore multi multa loquuntur, fidelisque populus ancipiti raptatur errore, primus regum, catholicus princeps, rex Francorum Ludovicus [VI, "the Fat", 1108-1137] occurrit. Is, vocatis episcopis et omnibus, qui probatae religionis in Galliis habebantur, convocato etiam clero regnique maioribus, concilium statuit generale [Stampis, April 1130] Cumque se Petro Leonis ob sua et patris obsequia fateretur obnoxium, nihil tamen super hoc celsitudini regiae voluit arrogare. Episcopis et patribus, qui ex monastica religione convenerant, omni tradita potestate, ut eis et in eos omnis diffinitio conferretur, eo quod penes sanctos episcopos ecclesiae dispensatio tota consistit, et abbates, quos divinitatis contemplatio recreat, divina latere consilia non creditur. Cui concilio quoniam interesse, Girardo, non poteras, cum litteris tuae deforitatis imagine consignatis nuntium destinasti. Utramque te novisse personam et electionis ordinem plenius exquisisse: procul dubio cum Innocentio papa stare iustitiam, eo quod plane vir esset honestatis egregiae, et ipsius electio prima tempore et a precipuis Romanae ecclesiae fuerat celebrata personis. Porro Petrum per opulentam manum cathedram posterius usurpasse, virum adeo vita reprobatum et nimine, ut si ipsum etiam quelibet electionis forma defenderet, promoveri tamen vitae qualitas et infamia minime sustineret. Id tibi et tuae legationi subiectis ratum fore, idque cum Lugdunensem, tum Viennensem ecclesiam, tum totam fere Italiam ab ipsius urbis moenibus excepisse. Aderant autem ibidem venerabiles, que Romae fuerant sub eadem tempestate personae, quae rerum seriem plane cognoverant, presertim quae oculata fide singula percepissent. habebantur quoque super hoc ipso et aliarum, quae non aderant, ultro delegata testimonia simul et persuasiones personarum, quas spiritum Dei habere certa fides essent, cum tot hominum sensus in ceandem forte confluerent voluntatem. Sicut enim una bonorum fides est, sic et spiritus unus. Malorum vero spiritus multiplex et voluntas ambigua.

Tandem ergo, favore Divinitatis multis lacrimis implorato, dum utriusque personae merita, et prosequentia partes studia conferuntur, inventus est Petrus indignior adeo ut ex ipsius comparatione alteri personae irrogari gravis iniuria videretur. Studia vero partium tanta dividebat imparitas, ut Petro nondum extra urbis moenia quisquam favor, alterum infra urbem quidem pars potior elegisset, et extra urbem usque ad fines terrae tota iam fere patrem profiteretur ecclesia. Sumpta igitur ex magni Leonis lpapae decreto sententia, ubi se partium vota diviserant; visus est illis iure canonico preferendus is, qui maioribus studiis iuvabatur et meritis. Qua nimirum ratione, cum in papam Innocentium, inspirante Domino, convenissent, ipsi statim de obedientia tua et debita subiectione scripsisti, postulasti tamen ipsius honorari rescripto et munus legationis habitae confirmari. Visum est simoniacum, favorem tuum redimere legationis officio; et cum cum ipse partes illas visitare sub eodem tempore decrevisset, nullus locus poterat sub ipsius presentia restare legato. Neque enim legatus presentis personae, sed absentis explet obsequium iamque tantus ad Romanas aures malae amministrationis tuae clamor ascenderat, ut esset de eo, quod olim impetraveras, penitentia maior, quam, ut modo restituereris, affectus. Tulisti repulsam graviter et mutilata potentiae tuae cornua doluisti. Atque inferioribus antea modo factus inferior et velut in senectute reputatus inutilis, consueti beneficii finem rapinae ratus iniuriam, temerariae succensus es ultionis affectu. Quoniam, dum repulsa ministrat iracundiae causas et innata dedignationem parit elatio, addidit ambitio cecitatem, quae quidem res, cum otia nesciant et a suis effectibus vacare non possint, contemptum iam susceptae partis dedignatio fecit, indiscretionem cecitas operata est, temerarios ausus iracundia preformavit. Spreto igitur eo, quod recte susceperas, et indiscrete conversus ad aliud, temerarie prioribus contraria concepisti, factum est, quod in rebus sepe contingit humanis, ut corca rem propensius affectatam spem precipitem desideria concepta firmarent. Misisti legatum Roman, qui eidem, quem iam devoveras, Petro favorem tuum venalem pro munere legationis offerret et similem sibi ministrum domino sederaret. Expletum est sine difficultate commercium, et dum te cecitas indiscreta conducit, ministrum te scismatis addixisti, ut inutili privilegio donareris. Formata est tibi, sed inanis, nova legatio, et quicquid ab Alpibus usque ad fines Occidentis interiacet, tuae ditioni, sed inefficaci, donatione subiectum est. Et ne excedenti ambitioni tuae fortassis angustior predictorum finium prescriptio videretur, adiectum est, ut ubicumque calcaret pes tuus, ibi esset legatio tua. Invenisti, Girarde, hominem de alieno munificum, sed si rei fructum diligenter attendas, dum tibi rescribuntur maxima, minima recepisti. Nihil enim tibi Petrus impendit, nisi quod nec ab ipso, nec ipsius potest nomine possideri. Implevit tamen aures tuas spatiositas circumscripta terrarum, et cupiditatem tuam rei qualitas estimata solo statim gaudio satiavit. Sed ambitionem tuam dignissimus excepit eventus, dum munus inutile prima statim rerum experientia deprehendisti. Emissis igitur ex omni parte cursoribus, cepisti principes sollicitare finitimos, eos scilicet, qui, rei nondum cognita veritate, neutrius adhuc partis nomine nitebantur.

Caput VI.

De circumveniendo autem rege Anglorum Henrico precipue laborabas, et quia cauteriatam conscientiam habens principi catholico et sapienti de suscipiendo Petro Leonis manifeste suggerere non audebas, ut neutrum susciperet mirabili sollertia suggerebas, ita tamen, ut in Petrum tua aliquanto proclivior oratio videretur. Rem stare sub dubio, multos utriusque partis esse fautores, festinasse quosdam, qui iam multa penitentia ducerentur; Petri Leonis in civitate inexpugnabilem esse potentiam, presertim qui munitionibus maximis, qui pecunia plurima, qui denique parentum multitudine maxima fulciretur; asseverare multos ipsum non iustitia, sed potius invidia reprobatum, eo quod perspicax eius ingenium et amplitudinem animi et irregragabilem potentiam reliqui vererentur; neminem tamen esse, qui posset eum urbis privare dominio, penes quam caput ecclesiae semper fuisse, sed et denique reversurum fore nullus ambigeret; ipsum et eos, qui cum ipso erant, sufficientes ex proprio et omnes ad apostolatum pertinentes civiles redditus obtinere; non oportere ipsum ad alienas inspicere facultates, nec ad invertendum quidlibet rei familiaris inopia compellendum; si susciperet alterum, onerosum sibi et suo regno fore, et quod regi est etiam dampno deterius, dedecus adsuturum, si pars altera praevaleret. Nihil esse importabilius indigente Romano, sub cujus sis arbitrio constitutus. dissimularet igitur et rerum exitus potius expectaret, quam sera precipitem sententiam penitentia subsequatur; utilius enim esse sine dispendio declinare pericula, quam cum gravi dispendio ipsis ultro periculis obviare.

Agnovit rex sapiens latentem in sermone serpentis astutiam et venenum sub melle reconditum, quia scilicet ista non bona fide consulentis animo mandaveras, sed fallentis, ut, domno papa prius qualibet arte fraudulenter excluso, ad loquendum pro Petro tibi commodior aditus, appareret. Facilius enim ad favendum parti nostrae vacuos vendicamus affectus, quam favore iam partis alterius occupatos. Ille vero non dissimulandum, sed, laborantis ecclesiae necessitatibus adiutor ultroneus, credidit occurrendum, ne persuasione tual probaretur acephalus et ab uberibus matris suae fieret alienus rex amximus, cuius ad iustitiam omnes fere principes invitantur exemplo, cuius in pauperes munificentiam, liberalitatem in omnes cuncti reges mirari possunt potius, quam velint aut valeant imitari; cuius sapientiam regnum ipsius et ducatus, etsi lato spatiosa, non continent, sed ad circumectas refunditur undique potestates.

Cum autem, Girarde, regibus Hispanorum Britannorumque principibus [Alfonso, Alfonso and Henry II] eadem suggerendo mandasses, et speratos fructus concinnata tibi mendacia non referrent, cepisti dementiore vesania infra domesticos parietes debacchari, Pictaviensem comitem [Guillaume IX] nactus erroris socium et scismatis adiutorem, quem etiam Pictaviensis episcopi [Guillaume], catholici senis, negata depositio et contra sacratissimos canones non exaudita petitio indignatum pariter a catholica repulit unitate.

Haec sunt, Girarde, quae pro ecclesia et adversus ecclesiam sub initio tempestatis egisti; quae licet rudi forsitan et inculto sermone narraverim, solam saltem sequi potui veritatem. Nihil enim scripsi, quod non vel ipse cognoverim vel auctore probabili non haberem, vel quod saltem fama publica non affirmet, ut proinde non minus aliis probabile videatur, cum ipsi tot testimonia suffragentur ad fidem. Iam vero, si recte propositae partitionis membra recolligo, sola mihi propositi mei superest pars extrema, in qua, quibus ecclesiam Dei molestiis vexare quidem et persequi non desistis, ex parte dicendum est. Si quis enim vellet cuncta narrare, nec ad dicendum lingua sufficeret nec calamus ad scribendum.

Caput VII.

Suscepta igitur Petri Leonis epistola, cepisti per fines Aquitaniae discurrendo pristinae predicationi tuae predicare contraria: Petrum scilicet Leonis Anacleti nomine (sed verius antichristi!) papam esse, cuius quidem apostolatum sedes principalis exciperet et totius civitatis obedientia confirmaret. Alterum civitate pulsum cum paucis fautoribus sine certa sede vagantem, avertentem populos et ab ecclesia separantem, quem nec cathedra Lateranensis agnosceret, nec ei obsequium Romana civitas exhiberet. Quem papam credere similis amentia videbatur, ut si quis carentem regno regem dicere, destitutum principatu principem appellare voluerit. Quasi modo, Girarde, iustitiae loca preiudicent, et ius dignitatis perimat illius civitatis egressus, et velut solius populi Romani favor omnibus fere populis debeat anteferri! Numquid enim ipse Laterani residens in illa beati Iohannis ecclesia principali christiannissimum principem Lotharium consecravit in regem? Numquid ipsum et imperii nomine et imperiali diademate renitentem sollempnitate debita decoravit? Numquid ipsum pars magna nobilium et totius populi conscientia comitatur? Numquid eidem urbis habitatio et ingressus pro arbitrio patens est et egressus? Quibus profecto si careret omnino, nullo tamen eorum posset iustitiae derogari. Sed dum te latens odium stimulat ad vindictam, linguam mendacio non negabas, ut verba veneno mendacii toxicata infidelitatis vulnere simplicium pectora sauciarent. Circa quod, dum unicum tibi propositum, unicus urguendi labor, unicas laboris perseverantia constat, torrentes impetus tuos prevertit modicum vis divina, primumque de inefficacia speratae potestatis argumentum accessit in ligationem versa legatio. Captus es et mensibus aliquot reclusus in carcere, donec, quod gratia predestinaverat, plena veritatis agnitio confirmasset, et qui prius de rescripta tibi legatione speraverant, de ligatione postea desperarent. Reserato autem carcere, processisti quasi pardus e cavea, cuius rabie carcere diutius et catenis inhibita, si forte liber evaserit, insurgit audacior, nec eum ulla potest snaguinis effusio satiare. Estimabas adhuc auctoritate tua totum posse preverti, quod ecclesia sancta dictaverat, et penes te rerum pondera et momenta constare. In quo nescio tuamne magis cecitatem vel arrogantiam mirer. Quia quae arrogantia maior, quam hominem pene solum adversus illud insurgere, quod divina providentia confirmavit, quod omnis religio confirmavit, quod omnium regnorum favor confirmavit, quod et ipse, quantum sua interest, confirmavit?Quae maior caecitas, quam ubi nullum Dei precedit, exile hominis succedit auxilium, contra universitatem sperare victoriam? Non potes negare, quin falsi crimen et inconstantiae simul incurreris, levissime transfuga, modo harum, modo illarum partium malefidus assertor, cuius in singulis operibus duplices vias duplex signat intuitus, et affectus mentis ancipites ambiguus manifestat aspectus. Sicut enim corporales oculos tuos innaturalis quedam distorist enormitas, ut ad idem contuendum mirabili nequeant discordia convenire, sic et mentis oculi dissident, ratio scilicet et affectus.

Pictaviensis ac Lemovicensis ecclesiae, comitis viribus abutendo, catholicos ejecisti pontifices, alios extraordinarie superponens. Quorum alterum minus vita probabilem et nullarum hominem litterarum et in vulgari etiam sermone fere prorsus elinguem, Romana ecclesia, ab eiusdem Pictaviensis ecclesiae regimine reprobatum, olim canonica decisione removerat. Ille tamen nunc auctoritate sua iura patris superstitis usurpare non renuit, quamvis ipsi obligatus filialis obedientiae vinculo teneretur et licet sese totum manibus eius, fide etiam corporaliter prestita, dedicasset. Alter vero, nec seculari preditus nec scientia litterarum, famosus apud omnes adulter, singilis fere noctibus a demonio rapitur, primumque de strato provolutus in terram, horrendum clamans per totam diem, domum dormiens etiam dicitur evagari. Neve sit circa eorum qualitatem diutius immorandum, primis ordinibus, nedum sacerdotio, nedum etiam episcopali officio, convincuntur indigni. Sed neque tu nisi tibi consimiles poteras estimare condignos nec dissimilia tibi capitique tuo Petro membra formare. Semper enim proprium quelibet opera confitentur aftificem, et in eis voluntatis eorum vel scientiae velut imago quedam reperitur expressa. Quid autem celeberrima monasteria sanctis abbatibus expulsis, desolata commemorem et subrogatos ad eiusdem sollicitudinis onera precio vel gratia iuniores? Quibus administrantibus, tanto iam cepere monasteria laborare defectu, ut in hiis quae singulari nuper religione pollebant, nulla iam fere virtutis aut regulae vestigia restent. Illis enim, quorum eatenus ardentes monasticus ordo frenabat affectus, traditae dispensationis occasio licentiam comparat effluendi. Nihilque ad periculum religionis efficacius est, quam irreligiosum sustinere pastorem.

Hic autem te, Girarde, convenio et, veteri de apostolatu paulisper seposita questione, quasi tibi Petri munere ius legationis accedere potuisset, in his operibus ordinem require canonicum. Spoliatos rebus, sedibus suis violenter expulsos, inconventos, incommonitos, absentes quoque, nullo tecum epsicopo residente, dampnasti. Sed ut haec etiam ponamus ordine processisse canonico, in aliorum superpositionibus regularem disciplinam formamque rationis exposco. In illorum enim qualibuscumque promotionibus nec iustitiam nec umbram iustitiae dinosceris attendisse.

Blanditur elatis auribus tuis fortasse tantae rememoratio potestatis, quia haec pro tua potuisti prevertere voluntate. In quo, ne nimiam capias voluptatem, quantum tibi partique tuae profueris, consequenter attende. Tertia pars Pictaviensis episcopatus, quem posuisti, non agnoscit episcopum, eique tutus fere nobilium numerus respuit obedire. Adeoque omni conscientia reprobatus abicitur, ut et frater eius naturalis excommunicatum ex hoc ipso iudicet nec ulla ei communione iungatur. Catholicus vero usque ad portas civitatis plena potestate dominatur episcopus, et cum maiores personae pontificalis ecclesiae comitantur, ad formam beati Petri, relictis omnibus, exulem prosecuti. Alii fornices civitatis inhabitant, qui super ollas carnium recumbentes gentis et loci potius quam animae perditione terrentur. At Lemovicensis, ab urbe sua, stadio uno vix interiacente, remotus, castrum sancti Martialis pro foribus urbis inhabitat, unde is, qui sedem sibi cathedrae pontificalis usurpat, singulis diebus audire possit campanas in sua excommunicatione sonantes. Te quoque, pastorem suum, Engolismensis patria minime profitetur ubique, sed et ibi multi catholicae partis nomine gloriantur.

Distuli circa extremitates orationis huius de usurpatione Burdegalensis archiepiscopatus apponere, ut ex hoc illa effrenis ambitio tua irrefragabili liqueat argumento. Engolismensi ecclesiae copulatus spiritali connubio tenebaris, impudens tamen dominandi libido contemplatione prenominatae dignitatis incanduit, et dum descendentium iam rerum tuarum detrimenta non sustines, ad compensationem frustratae legationis in amplexum quasi ditioris adulterae prorupisti. Filiae sponsus incestu matrem nefario polluere non abhorres et monstrum biceps, infaustum seculo prodigium non renuis apparere. Non expetitio populi, non cleri precessit electio, sed etiam nunc excommunicatum reputans universitas tibi vel pars saltem maxima refragatur, in partem catholicam multo desiderio suspirantes.

Caput VIII.

Age ergo, ut quasi ab initio summa omnium brevi complexione claudatur, quia ab eo quod exceperas, recessisti, temeritatis vel inconstantiae te condempnat. Aut enim huic parti temerarie consensus adiunctus est aut certe nimis inconstanter ademptus. Quod autem favorem tuum ab hac parte prima tulit negatio, nullum cecae ambitionis est firmius argumentum. At vero idipsum palliari fortassis aliquo conquisitae falsitatis velamine potuisset, sed facta in alteram partem, non nisi eadem legatione impetrara favoris translatio, omnem tibi copiam defensionis ademit. Ad summam iam te non illicite solum, sed et impudenter ooperari convincit archiepiscopi et episcopi in eandem personam facta confusio.

His itaque de te toti mundo patentibus, qua saltem imagine iustitiae tibi nomen usurpas, dum publice suadere putas, te, etsi non ex scientia, zelo tamen taliter operari? Numquid haec opera te non imprudenter ex simplicitate delinquere, sed impudenter ex arrogantia contempnere manifestant? Impius enim, cum venerit in profundum, contempnit. Saltem deficientia naturae lege membra considera, quia tempus est finem dare nequitiae et inutiles mundo reliquias expectanti Deo gratum munus offerre. Declines ad infima, vultus adtolle, et enermes oculi tui ad partem dirigantur oppositam, ut videas quam bonum et iucundum est in unum habitare. Sed quoniam nocturnus bubo lucem diurnam non sustines intueri, caecus aures arrige, nisi et easdem insurdaverit obstinatio codis. Audi ergo, cum quibus habites, et quorum consortia respuas. Infidelis universitas illa, quam sequeris, familia Petri Leonis est, nondum fermento Iudaicae corruptionis penitus expiata. Et tyrannus ille, quem altrix tyrannorum, Sicilia, sustinet, Dionysii successor, aulae ipsius heres et ominis, emptus inani regis nomine, dux quidem antea, nunc vero nec dux ipse nec aliud, quia nomen alienum, quod contra iustitiam tyrannus usurpat, in ipso nullatenus obtinere certo iure firmatur. Huic numero solus Pictaviensis comes adicitur, voluptatum vir, animalis homo, arcana spiritalium non attingens, ob repulsam petitionis illicitae mancipatus errori. Sub qua paucitate si quis sanctam dixerit ecclesiam contineri, certe non derogata solum Christi videtur hereditas, sed penitus abrogata. ubi ergo, David sancte, ubi tual vetus illa promissio? Ubi Pauli, ubi sanctarum testimonia scripturarum? Ille enim rex sanctus ex persona patris ad filium: Postula, inquit, a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Et alibi: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Et Paulus: Deus, inquit, exaltavit eum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur. Dices fortassis, iam impleta, quae dicunt, nec obstare haec, quominus potestatis huius immineat defectus. Sed regni eius non erit finis: regit enim in virga ferrea. Partem vero nostram, si tamen haec tantilla cogat exceptio, ut nomine partis universitas fere tota vocetur, omnis imperator, omnis rex, omnis princeps, omnis homo denique profitetur, quicumque christiani nominis insignitur honore. Sed ego, si qua fides est, favorem principum populique, quos adhuc secularis tenet affectio compeditos, in tam divino negotio negligenter attendo. Horum in hoc mihi consensus precipuus est, horum me movet, motum trahit, tractum tenet auctoritas, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, quorum in celis esse iam ex parte conversatio perhibetur. Quales revera sunt, qui Carthisiae perpetuas nives inhabitant, et qui a Cisterciensi vel Cluniacensi monasterio profluentes lucis suae radios undique diffuderunt! Hi enim a manibus suis et animo saniore consilio terrea removentes, aspera veste, cibo cum raro tum arido, vigiliis multisque laboribus corpus macerant, ad eam tantum retributionem totis animi viribus anhelantes, quam diligentibus se gratiam repromisit. Horum sancta conversatio, sermo sapiens, in divinis discretio perspicax, quam denique nulla nubes terrenae densitatis obfuscat. Patitur quidem eos Deus molestiis affici, ut tamquam aurum in formace probentur, sed ultra eorum non excrescit temptatio facultatem. Licet igitur eos adhuc ex lparte remoretur in terris, ut promissas augeant desideria protracta coronas, a divinis tamen consiliis non creduntur exclusi: Angeli, enim, eorum semper vident faciem patris et eos familiari sancti Spiritus visitatione faciunt illustrari. Neque inim etiam in presenti sua deserit retributio sustinentes iuxta illud: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae letificaverunt animam meam. Vado, enim, inquit, et venio ad eos, et gaudebit cor vestrum.Quid igitur? fraudabitur operis sui fructu pars electa, quam dico, et promissionem suam Divinitas immutabit? Absit. Iuravit enim Dominus et non penitebit eum. Horum ergo mentes promissus Spiritus sanctus inhabitat, quas congrua sibi templa paravit, et eas necessario plena cognitione veritatis illustrat. Quoniam si spiritus Deus est, Deus autem veritas, profecto sub presentia Spiritus non restat ignorantia veritatis. Quid plura? Iam ne sermo noster metas debitae brevitatis excedat, pauca de pluribus, minora de maximis dixisse sufficiat. Explicit.


 

No scholar should quote from this work until s/he has read the entire text, and marvelled at the lack of Christian spirit in the attack of one archdeacon on two bishops. One should also digest the rhetorical learning in Arnulf, depending as much as it does, on his reading in Cicero (in Catilinam and Philippicae) and Horace. Finally, one should note the almost complete lack of facts in his text. There is much imagination and innuendo (the nun who is raped, the tonsured hermaphrodite, incest), but no indication that the author has ever met Anacletus II or spoken with anyone who actually knew him personally. His reportage of the election of Innocent (Chapter IV, paragraph 4), in which both the Elect and some spokesman for his supporters exchange marvellous pieces of rhetoric, seems to presume that Anacletus has already been elected: et vacuam sedem primus properat usurpare—which was not the case. Pope Honorius had been hastily buried in the cloister of S. Gregorio Magno, after sunset on February 13, so that the election of Gregory of S. Angelo could 'canonically' take place after the pope's burial. It was the middle of the night when Innocent was 'elected', and it was around 8:00 a.m. when he was enthroned at the Lateran (not at St. Peter's, as was the custom). Anacletus was not elected until after 11:00 a.m. There is no mention of the Frangipane factio, which carried out this 'election'. Arnulph's world is a rhetorical one, not a historical one.

In Chapter V, paragraph 2, Arnulph assigns the governing canon law to a remark made by Pope Leo I (440-461 A.D.) to the Bishop of Thessalonica (Ep. 14, 5): visus est illis iure canonico preferendus is, qui maioribus studiis iuvabatur et meritis. Leo's statement, however, is not a remark about a papal election, but about an episcopal election. Moreover, the rules of papal elections were governed by other more recent consititutions, notably those of Nicholas II. And it should be remarked that Innocent's party did not have the greater number, either of cardinals or of nobles or of laity. Additionally, Arnuolph appears not to know or chooses not to mention that there was an Electoral Compact, invoking the Way of Compromise and assigning the election to a committee of eight cardinals. Leo I's remark, therefore, does not apply. The proceedings that led to the election of by the Cardinal Bishops and supporters of Gregory was protested against by Cardinal Peter, Bishop of Porto, the senior Cardinal Bishop, as uncanonical. The actions of the supporters of the Frangipane (Aymeric the Chancellor and Cardinal Gregory of S. Angelo) were protested, even as they were taking place, by Cardinal Petrus Pisanus (in a letter from the Clergy of Rome to the Church at Compostela: Watterich II, 187-190): "Sicque non cooperto corpore, contempto ipsorum eorundem iuramento et anathemate, Aymerici, quondam cancellarii, dolis et astutiis ebriati cum nimia festinantia, sicut inter se condixerant, fraudulenter conveniunt, non convocatis neque interrogatis fratribus, contradicente cardinali sanctae Susannae Petro Pisano, qui tunc aderat, seorsum, sicut scriptum est, colligentes se ad altare aliud in tenebris, et maledictionis titulum erigere volentes, diaconum sancti Angeli sibi in simulacrum et in idolum zeli ausu temerario fabricaverunt, et, quod nimirum a saeculo non est auditum et omnibus est horribile, quorundam laicorum paucitas subito de sepulcro abstractum mortuun Papam ante plasmatum idolum, a saepe nominato monasterio sancti Gregorii diffugiens, Lateranum deduxit"

His purpose, as he himself stated, is to provide something for the Papal Legate, to whom he is bound by beneficia, as he is bound to Innocent II. One may hope that his promotion to the See of Lisieux was the workman's sufficient reward for a job well done. Praetereo quod iste est antisemiticus.

It is evident from this treatise that this French cleric has no idea why he is supporting Innocent II.

Abbe Maratù, "Girard, évêque d' Angoulême, légat du saint siège," Bulletin de la société archéologique et historique de la Charente (1864), 1-394. G. de Puybaudet, "Une list épiscopale d' Angoulême," Mélanges d' archéologie et d' histoire 17 (1897) 279-284, at p. 283 and p. 284 n. 15: "Girardus episcopus ac cancte Romane Aecclesiae legatus qui sedit in episcopatu annos XXX.III anno ab Incarnatione Domini MoCoXXXVo Obiit autem kal. martii. [March 1, 1136] "

Archbishop Gerard is mentioned by the Bishop of Liège, Reimbald, in his cautionary remarks on judging the schismatics (Baronius-Theiner, Annales Ecclesiastici 18, no. 38, p. 427): Caeterum interim de invidia taceamus, ignorantia hic in causa est: quae quidem quodammodo tolerabilis esset, nisi temeritati commixta, ante tempus ad judicium prorueret. Haec est, quae Cluniacenses ipsos, tam sacrum aliquando, tam solemnem, tam undique oculatum conventum non praeteriit, sed ti per seipsos non modo Occidentalem Ecclesiam infecit, verum etiam Orientalem jamjamque inficit: et ut de fortuna legitur quae caeca depingitur, non solum ipsa caeca est, sed et caecos reddit quos amplectitur. Audi quomodo Engolismensis Gerardus cardinalis Romanus, et ut audivimus, legatus in Aquitaniam, Northmanniam, Britanniam, Hispaniam et usque in ultimam Celtiberiam, tantae auctoritatis, tantae, tu opinantur, sanctitatis vir hoc in rotulo (qua ratione, qua competentia, ipse viderit) ordinem promotionis, et ordinationis horum duorum Apostolicorum diligenter, ut aiunt, digessit, et quia lper seipsum manifeste non potuit, hoc saltem involucro, quid in Romana actum sit Ecclesia, circumquaque notum fieri voluit: nescio quid senserint quid intenderint Cluniacenses.

The usual charges of degeneracy in the classical topos are: luxuria, avaritia, profligatio.

 

November 12, 2013 2:15 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |