Cardinal Adam Eston



Adam Eston (Easton)
Cardinal Priest in the title of S. Cecilia

 

Georg Erler (editor), Theoderici de Nyem de scismate libri tres (Lipsiae 1890) Liber I, cap. XLII, pp. 77-79:

XLII. Hinc est quod hiis sic stantibus dictus cardinalis Reatinus [Bartholomaeus Mezzavacca] tunc etiam existens in Neapoli cum aliquibus aliis cardinalibus, qui tunc erant cum eodem Urbano in ipso castro Luceriae, necnon quondam Bartholomeo de Placentia, procuratore antiquo in Romana curia satis audace et ingenioso, qui solitus erat plerumque defendere malas causas, ut quomodolibet lucraretur exinde, cepit habere scrutinea et aliquas questiunculas facere, quas postea perlegi, continentes in effectu quod si papa esset mente captus aut nimis negliens vel inutilis ad regendum vel adeo inniteretur suo sensui, quod per eius factum periclitaretur universalis ecclesia, vel esset effrenis, ita quod absque consilio cardinalium pro libito voluntatis omnia facere vellet, nunquid liceret ipsis cardinalibus super hoc universali ecclesiae providere sibique deputare idoneum curatorem vel aliquos idoneos curatores ad eorundem cardinalium eleccionem, iuxta cuius seu quorum consilia seu racionis dictamen ipse papa expedire singula ecclesiae [78] maiora negocia teneretur, et aliquas alias questiones XII tumtaxat numero edidit et pro parte affirmativa, quod fieri sic posset, multas raciones adduxit. Necnon quaestiones et raciones huiusmodi per aliquos excellentes magistros in sacra theologia et per nonnullos egregios in utroque iure doctores dictus cardinalis Reatinus procuraverat recenseri, quae tamen sub diversis et contrariis opinionibus et forte minus sufficienter determinate aut enucleate remanentes ad manus meas postea pervenerunt.

Italque cum haec agerentur, quondam cardinalis de Manupello eciam de domo Ursinensi {Thomas Orsini), qui tunc prope [79] burgum dicti castri Luceriae morabatur, accedens secrete ad ipsum Urbanum sibi haec omnia revelavit, affirmans quod multi cardinales huiusmodi vidissent articulos et raciones illisque inhererent, quosque dicto Urbano in specie nominavit. Unde statim papa furore succensus, cum eadem septimana tercia die cardinales ipsi ad prefatum castrum accessissent atque cum eo consistorium, ut moris est, tenuissent, ipse statim finito consistorio dicto sex de ipsis cardinalibus magis ceteris literatos in eodem castro retinuit abire ad hospicia reliquos permittendo, et statim illorum bona sibi confiscando, quae de hospiciis eorum recipi necnon ad dictum castrum fecit adduci. [January 11, 1385] Ipsi autem cardinales retenti fuerunt, videlicet Adam Cardinalis Angliae Sancti Benedicti [Adam Eston, OSB], Cardinales Veneciarum [Ludovico Donati, ] et Cardinalis Januensis [Bartholomaeus de Cucurno] minorum ordinum professores in sacra theologia magistri, Corphiensis [Joannes de Amelia] in legibus et supradicti [Gentilis] de Sangro atque Marinus [de Judice] Tarentinus cardinalis in iure canonico doctores et viri egregii reputati, quos a multis annis ante bene cognovi. Et statim factum est silencium inter omnes curiales ac vehemens stupor et tremor cecidit super eos, dum haec fierent, ut praefertur.

 

Georg Erler (editor), Theoderici de Nyem de scismate libri tres (Lipsiae 1890) Liber I, cap. LVII, pp. 102-104:

LVII. Adveientibus itaque dictis galeis ascendit in ipsas predictus Urbanus cum suis curialibus et valedicto equitibus et peditibus, qui eum de dicto castro Luceriae liberaverunt, versus dictum regnum Trinacriae quod in sua pro tunc erat obediencia transfretavit et usque ad civitatem Panormitanam perveniens ibi tam diu remansit, donec ipsi curiales victualibus necessariis se sufficienter pro itinere munierunt, de quibus habuerunt prius non modicam penuriam per aliqua tempora. Et deinde per mare navigando ulterius tandem ad eandem civitatem Januensem pervenit [Genoa, September 23, 1385], semper secum ducendo tunc eciam dictos cardinales captivos, quorum tamen unum, scilicet prefatum dominum Adam tituli sancte Cecilie, sub privato et ut pauperem monachum et solivagum ad supplicacionem eiusdem Richardi [III] regis Angliae postea dimisit, non tamen omnino liberum, sed sibi quendam clericum Camerae Apostolicae Gallicum, qui ipsius curam ac custodiam gereret, deputando. Hunc autem dominum Adam Bonifacius IX. papa, de quo dicetur inferius, paulo postquam assumptus erat in papam, in statum pristinum duxerat reponendum. Reliquos autem quinque cardinales ipse Urbanus in proprio eius hospicio in quo tunc habitabat in burgo Januensi in domo fratrum hospitalis sancti Johannis Jherosolimitani prope dicte domus ecclesiam, quamdiu ibi remansit, captivos miserrime detinebat, et si quem forsan conspexisset horis insolitis ad dictam ecclesiam accedere, putabat quod, ut dictos captivos ab huiusmodi captivitate liberaret, illuc pervenisset, necnon ex tali aliquali suspicione aliquos de suis curialibus capi, incarcerari et torqueri fecit. Et quantumque per eundem ducem et cives Januenses rogaretur, ut ipsos captivos dimitteret agendo misericorditer cum eis, hoc tamen in aliquo non advertit.


The six cardinals who were imprisoned were:

  1. Joannes de Amelia, Cardinal Priest of Santa Sabina (Corfiensis)
  2. Gentilis de Sangro, Cardinal Deacon of S. Adriano
  3. Adam de Eston, OSB, Cardinal Priest of Santa Cecilia
  4. Ludovicus Donati, OFM, Cardinal Priest of San Marco (Venetus)
  5. Bartholomaeus de Cucuno, Cardinal Priest of S. Lorenzo in Damaso (Januensis)
  6. Martinus de Judice, Cardinal Priest of Santa Pudenziana (Tarentinus).

Adam, Cardinal of S. Cecilia, was admitted to the dignity of Dean of the Cathedral Chapter of York (England) by papal provision on March 7, 1381/82. He was deprived of the dignity by Urban VI on June 5, 1385 (John Le Neve, Fasti Ecclesiae Anglicanae III (Oxford 1854), p. 123  [Reg. Ebor. in. Bibl. Cott.]

 

 

November 12, 2013 11:03 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |