SEDE VACANTE 1769

(February 2, 1769—May 19, 1769)



Narration of the Visit of Joseph II and Grand Duke Pietro Leopoldo to the Conclave

Official Note of the Maggiordomo

Rome, March 16, 1769

 

Augustinus Theiner (editor), Clementis XIV pont. Max. Epistolae et Brevia selectiora (Paris: Didot 1852),  no. CCLXXXIX, pp. 340-342:

In nomine Domini.

Ex Conclavi, 16 mart. 1769.

Universis et singulis praesens hoc publicum instrumentum visuris, lecturis pariter, et audituris evidenter pateat, et notum sit, quod die decima sexta mensis martii anni MDCCLXIX Indictione II, noris pomeridianis post absolutum scrutinium, completaque prorsus omnia ad idem pertinentia, cum rite aperta fuerit janua conclavis, ut ingredi possit Eminentissimus et Reverendissimus Hieronymus tituli S. Balbinae, S.R.E. Cardinalis Spinuli, Serenissimi Joseph II electus Romanorum Imperator, et Petrus Leopoldus ejus germanus frater, magnus dux Etruriae, in praedicta porta steterunt, ut Eminentissimum Alexandrum Albani praefati imperatoris apud Sanctam Sedem administrum plenipotentiarium adloquerentur.

Hac occasione Eminentissimi Stuppanius Episcopus Praenestinus, Boschius tituli SS. Johannis et Pauli presbyter, et Veteranus SS. Cosmae et Damiani diaconus, cardinales in ordine Priores, ac caeteri omnes Eminentissimi, biretum prae manibus habentes, retentoque in capite pileolo rubro, ad praedictam januam accesserunt, ut praefatis Regiis Principibus, etsi diversa alia ut assolet, quam vera praecelsae dignitatis speciae almam urbem ingressis, luculenta obsequii testimonia, et communis laetitiae significationes exhiberfent.  Omnes et singulos Imperator ac magnus dux Etruriae capite omnino detecto, humanissime exceperunt, et allocuti sunt.

Post mutuum ac longum sermonem iidem Serenissimi Principes ardens desiderium ostenderunt ingrediendi paulisper conclave, ut ejus structuram conspicerent et legitimum Romanum Pontificem eligendi methodum edocerentur.  Aequo tantorum Principum desiderio obsistere Eminentissimi Patres non putarunt.  Quare ingressi sunt tantummodo praedictus Romanorum electus Imperator, ejusque frater Magnus Dux Etruriae, vetitusque alteri cuicumque etiam nobili et illustri caractere insignitae personae aditus ab Excellentissimo magno Conclavis Mareschalco, exterius eamdem portam, interius vero illam custodiente Eminentissimo et Reverendissimo cardinali Rezzonico, S.R.E. camerario pro suis officiis, et vigilantiae debito.

Directe ad capellam Sixtinam ducti fuere laudati Sereenissimi Principes, universo Eminentissimorum Cardinalium coetu adstante.  Ibi accensis cereis facibus, magnificam sacelli structuram, nobilium pictu rarum ornatum, Eminentissimorum Patrum sedilia, schedulas, eas comburendi modum, ceteraque omnia scrutinio peragendo materialiter tantum inservientia, ac tandem novo pontifici induendo paratas jamdiu vestes inspexerunt.

Ex hac capella ad aliam Paulinam, in qua sanctissimum Sacramentum asservatur, accesserunt, ubi sacratissimam Eucharistiam in tabernaculo clausam humiliter venerati, ad viciniores Eminentissimorum cellulas progressi sunt. In his multa de vivendi ratione, de frugali vescendi modo, ac de domestica veneratione suscitati sunt.

Super magnum Vaticanae Basilicae porticum adducti, de loco, ac forma publicandi novum pontificem inquisiverunt. Tandem ad regiamAulam regressi, multo temporis spatio cum Eminentissimis Patribus humanissime conloquuti sunt.

Hos inter sermones non defuerunt nonnulli ex Eminentissimis Patribus Caesareae Majestati Suae propinquiores, qui et particulari, et communi ac publico S. collegii nomine, fidei, religionis, et viduae Ecclesiae tutelam Principi illius advocato, et de eadem pro avita Majorum suorum pietate semper promerito, impense commendarent; quibus Imperator non minus urbane, quam graviter respondens, multa de pontificia dignitate, de suaque erga Romanam Ecclesiam devotione disseruit.

Tandem singulos Eminentissimos Cardinales perquam humaniter alioquutus, faustaque omnia eisdem adprecatus, una cum praedicto Magno Etruriae Duce e conclavi discessit.  Quare Eminentissimus Carolus tituli S. Clementis cardinalis Rezzonicus S. R. E. Camerarius, januam clausit, ac tribus clavibus de more obfirmavit.  Quae omnia etc.


Conclave per la morte di Clemente XIII. Relazioni delle feste, e regali fatti all' Imperadore, e Gran Duca di Toscana; Biglietti di Mgr. Maggiordomo sopra il trattamento del G. Duca di Toscana del conte d'Almada; Trattimento del Gran Maestro di Malta, e della Repubblica de Lucca, pag. 69, etc.

 

 


 

 

link to documents on  papal  election-1769

 

March 31, 2014 10:40 PM

© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

 

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |