Sede Vacante 1464


Letter of Louis XI of France to Pope Pius II
The Pragmatic Sanction of Bourges

[Tours, November 27, 1461]

J.-D. Mansi (editor), Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio  Tomus Trigesimus secundus  (Venetiis 1792 [Paris 1902] , columns 749-750:

 

Ludovicus Dei gratia Francorum rex tibi sanctissimo ac beatissimo patri nostro Pio papa secundo, obedientiam filialem et plenos devotionis affectus.

Deum solum scientes esse, cujus providentia bene consolitur rebus humanis, meliusque regna et urbes religione cingi atque defendi, quam armis, et moenibus, te vicarium Dei viventis ea veneratione prosequimur, ut sacra praesertim in ecclesiasticis rebus tual monita, veluti vocem pastoris audire, illisque parere prompta mente velimus.  Quapropter, beatissime pater, etsi constitutio quaedam in regno nostro, quam pragmaticam vocant, magno praelatorum conventu, magna tempori deliberatione conclusa fuerit, et jam callum obducens, quietum prope fixerit statum: tu tamen tuis ad nos litteris illam a regno nostro aufaeri, explodi, abrogarique flagitas.  Nobis quoque dilectus et fidelis consiliarius noster Joannes episcopus Atrebatensis, quem cum potestate legati de latere ad hoc nostrum regnum misisti, commemoravit ea, ad quae per ipsum tibi nostro nomine pollicenda, vovenda, expromittenda, nos antequam regnum suscepissemus, religionis instinctus quidam deduxerat.  Nos nostra promissa exequi, accedente moderatrice rerum ecclesiasticarum tua auctoritate, studemus ac volumus, et id quidem tanto volumus animo propensiori; quanto nobis regnum Franciae florens et bello vacuum tuetur Deus et pretegit.  Omnibus itaque victimis potiorem obedientiam intelligentes, assensi sumus his quae tuo nomine nobis aperta sunt, ipsam scilicet pragmaticam sanctione tibi tuaeque sedi esse infensam, utpote quae in seditione et schismatis tempore, atque per seditionem, sectionisque a tua sede figuram, nata sit: et quae, dum tibi, a quo sacrae leges oriuntur et manant, quantamlibet eripit auctoritatem, omne jus et omnem legem dissolvit.  Illud enim exoritur, quod idem consiliarius nomine tuae sanctitatis adstruxit, ut dum per pragmaticam sanctionem ipsam summa in ecclesia tum sanctitatis auctoritas minuitur, dum praelatis in regno nostro quoddam licentiae templum praestruitur, dum congruens unitas ad alia regna conformitasque tolli videatur, abroganda sit ipsa pragmatica, tollendaque a regno nostro, quippe quae adversus tuam sedem, omnium ecclesiarum matrem, ab inferioribus praelatis lata sit, tamquam, ut scriptura loquitur, Quomodo si elevetur virga contra vevantem se, aut baculus, qui utique lignum est  [Isaiah 10:15].

Quae quidem, beatissime pater, licet plerique docti homines confutare niterentur atque diluere, multaque nos dehortarentur abrogare sanctionem ipsam; te tamen principem totius ecclesiae, te antistitem sacrorum, te dominici gregis pastorem profitemur et scimus, teque jubentem sequimur, tibi et beatissimi Petri cathedrae consentimus et jungimur.  Itaque sicut mandasti, pragmaticam ipsam a regno nostro, nostroque Viennensi Delphinatu et omni ditione nostra per praesentes pellimus, dejicimus, stirpitusque abrogamus, et quam, qualemve ante pragmaticae ipsius editionem, circa ecclesiarum, beneficiorum, aliarumque rerum spiritualium dispositionem, censuram, moderationem in regno nostro omnique ditione nostra, tui praedecessores Martinus quintus et Eugenius quartus Romani pontifices habebant et exercebant, talem eamdemque nostro adjutori beatissimo Petro tibique ipsius successori reddimus, praestamus et restituimus, cum summo imperio, cum judicio libero, cum potestate non coarctata.  Tu enim, cum scias quid auctoritate divinitus tibi tradita possis, quas pro regni nostri et ecclesiarum in eo tranquillitate postulabimus, non negliges res necessarias, poterisque semper quod optimum fuerit judicare.   Utere igitur deinceps in regno nostro potestate tua, ut voles, atque illam exerce.  Nam ut nominum membra nulla contentione, capite uno atque una mente ducuntur, sic tuis sacris decretis ecclesiae praelati in regno nostro et Delphinatu consonantiam et obedientiam plenam refundent.  Quod si forte obnitentur alique, aut reclamabunt, nos in verbo regio pollicemur tuae beatitudini, atque promittimus exequi facere tua mandata, omni appellationis aut oppositionis obstaculo prorsus excluso, eosque qui tibi contumaces fuerint, pro tuo jussu comprimemus et refrenabimus.

Datae Turonis sub magno sigillo nostro, die vigesimaseptima mensis Novembris, anno domini 1461, et regni nostri primo.

 


Pragmatic Sanction of Bourges (July 7, 1438):  Isambert, Jourdan & Decrusy (editors),  Recueil des anciennes lois françaises  Cinquième livraison, 1438-1483  (Paris 1825), no. 110, pp. 3-47.    Noel Valois, Histoire de la Pragmatic Sanction de Bourges sous Charles VII (Paris: Picard 1906). 

Joannes Gaufridi (Jean Jouffroy), Bishop of Arras, 1453-1463, was created Cardinal Priest in the title of S. Sylvestri et Martini in Montibus on December 18, 1461, less than a month after this letter was written.   He had been Professor of Canon Law at Pavia (1435-1438)   [Lorenzo Cardella, Memorie storiche de' cardinali della Santa Romana Chiesa  III (Roma 1793) 150-151].  He travelled to Rome in the winter of 1462 as a member of an embassy from the King of France, arriving in the city on March 13, 1462 [C. Eubel,  Hierarchia catholica editio secunda (Munster 1912), p. 33 no. 218];  on March 16, he was formally received by Pope Pius II, given his red hat and assigned his title, and on March 29 given his place in Consistory.  Thereafter he had several audiences with the Pope, and spoke in favor of the claims of the House of Anjou on the Kingdom of Naples. He let it be known that the repeal of the Pragmatic Sanction was contingent upon the surrender of the Kingdom of Naples/Sicily to the House of Anjou. Louis XI had signed the revocation, but he had not registered it with the Parliament of Paris. Jouffroy was transferred to the Bishopric of Albi on December 10, 1462 [Eubel, p. 84].  He returned to France on October 23,  1463 [Eubel, p. 33, no. 231]. He died in France on December 11, 1473 [Eubel, p. 84], or November 24 [Catholic Encyclopedia].



Aeneas Silvius Piccolomini,   Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archipeiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum  (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), pp. 186-187:

Inter haec Ludovici Franciae regis litterae afferuntur, quibus iam damnata ac sublata penitus pragmatica sanctio nunciatur.  quas cum Pontifex [Pius II] m comsistorio recitasset. non potuit lacrymas prae gaudio continere; cum se tandem sedente, perniciosum virus ab Ecclesia remotum cerneret, et suo tempori datum Gallicae nationis boedientiam ex integro ad Romanam Ecclesiam redire. Rediit et Antonius Noxetanus, et novas attulit litteras, quibus idem confirmabatur, petebaturque; magnopere Atrebatensem [Johannem Gaufridi] creati cardinalem.  Pontifex creatum rescripsit, et cum eo similiter Lebretum [Louis d' Albret], ut integrum esset regi gaudium, qui pro sua religione duos cardinales meruisset obtinere.  Remisit et Antonium, qui ensem sacra Nativitatis Dominicae nocte sacratum dono Regi afferret, vagina inclusus ornata gemmis et auri, atque his verbis inscriptum:
                                      Exerat in Turcas tua me Ludovice furentes
                                         Dextera: Graeorum sanguinis ultur ero.
                                      Corruet imperium Maumethis, et inclyta rursus
                                         Gallorum virtus te petet astra duce.

Pius interea accersito consistorio.... Creatis ut relatum est cardinalibus, Atrebatensis postquam se navigare in portu cognovit, nec sibi de quaesita nimium dignitate ambigendum, quae prius tacuerat de Ludovici animo ad res Siculas, scribere coepit, filiam regis parvulam Ioannis Andegavensis filio Rhenati nepoti fere coaetaneo desponsatam esse: genero regnum optarit facturum omnia Ludovicum, ut Ferdinandum e solio pellat.  Pontifici non ex usu fore Francorum familiae adversari; auxilia quae Ferdinando missa fuissent, revocanda: sic regis animum placari posse, et pragmaticam sanctionem certissime sublatum iri.  Afferebantur et Interamnensis episcopi [Francisci de Coppiniis] frequentes litterae, qui postquam ex Anglia discesserat ad novum regem in Franciam se contulerat. Is locutum se semotis arbitris cum Ludovico scribebat, cuius ea sententia esset:  ita demum pragmaticae sanctioni finem imponere, si de regno Siciliae ei mos gereretur cuper genero regnum:  Ferdinando, quae princeps Tarentinus possideret, relinqui posse, et ne regni titulum amitteret, Sardiniam adiici;  Antonio Pontificis nepoti Calabriae partem donari; Ecclesiae Romanae sua iure servari, sic regem pacis causa statuisse.  Hortari ergo episcopos, ut ea ficrent, quae magno regi placerent, sic pragmaticam morituram fore, et Romanam curiam ad pristinum splendorem redituram.  Alioquin regem cum Venetis foedera initurum, cui necesse fuerit exercitus e regno revocare.  Remansurum cum Ferdinando solum in bello, Pium sub tanto pondere periturum: et quae Pontifici scripsit, eadem Francisco Mediolanensi crebris litteris inculcavit.  Timuit et Franciscus, et misso Prospero Camulio viro docto, et qui dudum in Gallia versatus esset, cum Pio de summa rerum consultavit.  Pius contemnenda Interamnensis Episcopi scripta censuit: qui se ultro ingessisset ad res sibi non comissas: de regno Siciliae, quae significasset sua non regis esse inventa: expectandos Ludovici oratores, qui propediem venturi essent: hos certam eius mentem allaturos; tum consilium captandum, neque fugiendum hoste non viso.  Placuit Francisco deliberatio.

Ludovicus paulo post legatos ad Pontificem ire iussit Riccardum {Oliverii de Longueil] Constantiensem [Coutances], et Ioannem [Gaufridi: Jean Jouffroy]  Atrebatensem cardinales, quos secuti sunt Andegavensis, et Sanctonensis episcopi, et abbates aliquot, et proceres nobilissimi, quorum princeps fuit Petrus comes Calvimontis moribus et aetate gravis: fuerunt et doctores et secretarii nonnulli regis inter oratores adnumerati.  Praeclara legatio, et digna rege, quae magno equitum numero, et longo famulorum ordine, cum dies multos in itinere absumpsisset, tandem tertio idus Martii [March 13, 1462] ingressa est, coourrente cardinalium collegio propter cardinales, qui missi a rege venerunt. 

Consistorium deinde publicum habitum in Palatio Apostolico: legati solemni pompa ad palatium ducti: Pontifex in maiestate sedit in alto solio: cardinales solita tenuerunt scamna: episcoporum et notariorum ordo ad scabellum Pontificis pro more locatus: cetera multitudo, quae aderat frequentissima, aut stetit aut in terra sedit; id spatium occupans, quod cardinales inter et Pontificis tribunal fuit.  Legati regis postquam Pontificis pedes exosculati sunt, et regias litteras reddiderunt, a tergo cardinalium e regione Pontificis sortiti locum, atque ibi stantes iussi quae dicere vellent.  ibi Atrebatensis de Francorum nobilitate, de regni gloria, atque amplitudine, de Gallorum viribus, de Ludovici praestanti virtute, de pragmatica sanctione, quo pacto regnum Franciae invasisset, et quomodo illam Ludovicus eliminasset, longam orationem habuit;  ac publica documenta exhibuit, quibus constabat Ludovicum regem ex o0mni regno, ac ditione sua pragmaticam sanctionem eiecisse, illamque protinus extirpasse, et ad nihilum redegisse, obedientiamque Romanae, primaeque sedi, ac Pio Pontifici tanquam Iesu Christi vicario veram et integram restituisse, denuoque restituere: esset enim Ludovici animus Pontificis filium gerere, atque ab eius voluntate, nutuque nonquam discedere.  Fecit et de Turcis mentionem, quorum gladius non sine magno catholicae fidei periculo Christianis cervicibus immineret.  Cogitare Ludovicum de religionis tutela, si regnum Siciliae Andegavensi familiae pateat, et Genua Gallicum subeat iugum, ut par esset, missurum in Graeciam contra Turcas equitum quadraginta millia peditum, qui arcubus utantur, millia triginta, qua manu facile possit Maumethes ab Europa deturbari; et iterum Syriam cum sacrosancto Christi sepulchro recuperari, multaque circa haec magnifice locutus est, ampullosa miscens verba, et aperta mendacia pro veris affirmans.  Pontifex postquam Atrebatensis expectatum et diu desideratum finem fecit, legationem regis, et pium animum multis verbis collaudavit; regni Franciae originem exposuit, et regum gloriosa gesta.  Multa de Ludovici virtute, multa de pragmatici sanctione locutus; quae et ipsa inter orationes eius scripta est: qua finita, Pius Atrebatensem ad se iussit accedere, atque in eodem consistorio, rubrum pileum capiti eius imposuit, et inter cardinales sedere mandavit.  Indixit et triduo lustitium et supplicationes per omnia templa fieri, et pompas sacrorum per urbem duci.  Dimisso consistorio universa curia et urbis populus exultavit: ad noctem lucere ignes, canere tubae, campanae resonare omnes, saltare iuvenes, choro ducere, cantare viri, ac senes inter sese gloriari, qui priusquam morerentur, sublatam pragmaticam vidissent: laudare Pontificem, cuius tempore id donum datum esset: regem extollere, cuius mentem tanta incessisset pietas, tanto res videri dignior atque admirabilior, quanto minus sperata fuisset.  Neque enim quisquam erat, qui post quattuor et viginti annos inveteratum pragmaticae morbum sub Pio Pontifice auferri posse confideret: satis consultum iri Apostolicae sedi existimabant omnes, si malum non ingravesceret.

His ita peractis accedentes Pontificem legati regii de regno Siciliae longam faciunt querelam: id olim a Romanis Praesulibus propter obsequia, quae accepissent, domui Franciae datum; multo sanguine quaesitum: Aragonenses violenter intrasse: Apostolicam sedem, non tam Hispanis quam Gallis obnoxiam, indigne agere si illos praeferat: Misisse Pium auxilia Ferdinando adversus Rhenatum, iniuste actum; deinceps revocanda fore: id Ludovicum petere non indignum audiri, qui pragmaticam abstulerit, et adversus Turcas tam validum exercitum obtulerit.  Pontifex de meritis Francorum erga Romanam Ecclesiam, deque gentis gloria nihil se demere ait, nec de regni iure velle differere, cuius esset certissimus iudex, et quod saepe Francis obtulisset in principio sui Apostolatus:  Ferdinandum integrum regnum possedisse concessione Apostolica, a possessore patre heredem institutum petivisse regni proceres atque omnem Italiam coronam possessori tradi: fuisse traditam ex decreto senatus, cum Mantuae conventus ageretur tuendae religionis causa: Andegavensem inconsulto Pontifice naves, quas Cardinalis Avinionnensis [Alain de Taillebourg de Coëtivy]  ex pecunia Ecclesiae comparavit adversus hostes fidei mittendas, invasisse, atque ex his classem instruxisse, qua in Campaniam missa, regni pacem perturbaverit, Ferdinandumque magna ex parte sui regni eiecerit: decuisse Pium suppetias ei mittere contra violentiam, ne rex a se constitutus incognita cuasa destitueretur.  Non se Francis Aragonenses, sed aequitatem praeferre. Subtracturum haud rogatum auxilia de regno, si cessantibus armis res ad iudicium redigatur. Sed cum tantopere parva praesulis auxilia de regno avocari petantur, si armatorum septuaginta millia facile regi est, ut Atrebatensis asseruit, per Italiam contra Turcas in Graeciam atque Asiam mittere?  omstriamtir jae copiae, atque alpes transire incipiant, et omnes cedimus ei.  Tum Genua regi patebit, et nulla de regni adeptione mora fiet.  Multa in hunc modum utrinque iactata sunt.  Postremo cum nihil ex Pontifice, nisi honestum extorqueri posset, super induciis faciendis hoc modo conventum est.  Ait Pontifex placere sibi inter contendentes de regno, inducias modis convenientibus fieri, in eum finem, ut illis durantibus, aut amicabili tractatu, aut iudicio lis sopiretur.  Atque in hunc sensum pluribus verbis scripta cedula ad regem missa est, ut si vellet de tempore et de modis, convenire posset.  Inter oratores regis, Andegavensis [Johannes de Bellavalle] et Sanctonensis [Louis de Rochechouart] episcopi cum se conversos ad Apostolicae sedis reverentiam, cuius antea persecutores fuerant verborum artificio, et frontis impudentia simulassent, erratorum veniam petivisset, lacrymas emisissent, ingentes Deo gratias reddidissent, qui se tandem a tenebris abstraxisset pragmaticae sanctionis, et ad candidam lucem Apostolicae veritatis perduxisset, quaecunque voluerunt impetravere, atque onusti gratiosis indultis in patriam reverterunt.

 

 

November 11, 2013 5:27 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |