Sede Vacante 1464


The Conclave of August, 1464,
witnessed by Cardinal Giacomo Ammannati

 

Cardinal Jacobus Ammannati-Piccolomini,   Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archipeiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), p. 367-368:

 

IACOBI CARDINALIS PAPEINSIS COMMENTARIORUM LIBER SECUNDUS.

Septimo igitur die postquam Ancona discessum est, reversi in urbem Patres sunt, et cadaver Pii templo divi Petri illatum, sepultumque in Andreae Apostoli cella, quam ille vivens pulcherrime adornatam, ossium suorum et sancti capitis tabernaculum esse voluerat. Convocati postmodum in aedes Ludovici Cardinalis Aquilegiensis sunt, qui Camerariatum Romanae Sedis tunc obtinebant: quo in loco dissidere inter se non mediocriter inceperunt de loco ad conclave eligendo:  contendentibus nonnullis ut intra urbem ad aedem Minervae, plerisque ut in Vaticano iuxta antiquam consuetudinem statueretur.

Dissensionis vero praebuit causam Adriani moles nondum collegio tradita.  Antonius ex sorore Pii filius Vicariis custodibus illam tenebat, aberatque ipse tunc Celani, quae Marsorum est civitas,  sentire vero cum Ursinis proceribus putabatur; quorum factio plerisque patrum erat suspecta.  Illud quoque proponebatur ad metum, ne si Pontifex Ferdinando Aragonensi non gratus eligeretur, prohibiturus esset Molem restitui. Gener quippe eius erat Antonius, fortunaeque omnes suae defuncto avunculo in illum respiciebant.  Qui ergo metuenda haec affirmabant inter medios Romanos eligendum esse aiebant, apud quos tuti ab omni contumelia praestarentur: augentes formidinem de Mole, negantesque vel ad novendiale sacrum , vel ad conclave se ante ituruos, quam redditam Molis custodiam intelligerent.  Transeundum vociferabantur per angustias pontis, et sub turribus communitis, ubi facile esset quemque nostrum sublatis catenis comprehendi: admoneri nos pontificiis legibus liberam electionem oportere esse, nec ulli obnoxiam metui: eam autem totam tolli arce superimminenti non reddita.

Qui vero aliter sentiebant, putantes formidinem confictam esse, magisque ad ambitionem, quam ad commodum pertinere, Vaticanum respondebant, antiquam Pontificum sedem esse: in eo decentius quam alibi de constituendis successoribus agi:  Antonium cum arcis custodiam accepisset, Pio urasse fidem quamdiu viveret: eo defuncto Cardinalium collegio illam servaturum cum requireretur: nondum repetitam esse: nec oportere mentem iuvenis ante damnari, quam cosci:  Incredibile videri, eum qui tam ingratum admittere: Esse hic fratres eius duos germanos, alterum Cardinalem, alterum privatum: ambos vero in Collegii potestate, non usque adeo amentem illum futurum, ut chariotem sibi Adriani molem putet, ad quam non possit accedere, quam fratrum duorum salutem, qui Romae tanquam certa pignora tenerentur:  Ad haec audiri quotidie custodum voces pleno studio Ecclesiam invocantium, quam non invocaretn, si adversam Antonii mentem cognoscerent: Futurum brevi, ut ille nostris acceptis litteris missurus sit, qui molem vel Patribus vel novo Pontifici reddat.

His itaque aliis Cardinalium par maior ad Vaticanum inclinans dissentientes traxit ad se.  Igitur celebratis exequiis: et conclavi iam constituto, sexto calendas Septembris, qui fuit annus a Christiana incarnatione millesimus quadringentesimus sexagesimus quartus, recluserunt se omnes ad novam electionem in anteriores Pontificiae Vaticanae aulas.  Custidiae primae, et quae proxima Patribus fuit, praefuerunt episcopi decem, qui scrutarentur singula, quae vel cibi vel alterius rei causa inferrentur ad eos, differentesque eligere decretis Patrum ad maturandum arctarent.  Secundae Oratores regum principumque, qui Romae inventi tunc sunt.  Tertiam autem, quae ultima erat, praetoriani milites asservabant.  Diem quae secuta ingressum est, totam formandis legibus impendere ad sanam Pontificum administrationem maxime necessariis: quibus Patrum quisque subscribens iureiurando votoque promitteret, obtemperaturum se illis, si ad Pontificatum assumi ipsum contingeret.

His constitutis ad electionem procedi est coeptum, cuius solennitatem servari hanc vidi:  Mane Patres omnes induti palliis a summo deorsum apertis, quas croccias vocant, in cellam beati Nicolai, quae ad dexteram primae aulae est, silentio convenere.  Ibi divina spiritus sancti per Custodem sacrarii Apostolici rite sunt celebrata; quibus absolutis suo loco disposuerunt se per subsellia.  Quisquis quos decreverat eligere in codicillo ante descripserat, huncque suo annulo obsignatat.  Ine tres tantum ex Patribus ad altare ascendentes, primi videlicet inter Episcopos, presbyteros, atque Diaconos, calicem sacrificii, in quo ea die fuerat consecratum, ad medium altare constituentes, custodes ipsi omnium astitere, atque inspectores. Posthaec eodem ordine processerutn reliqui: atque ante altare in genua procidentes codicillum sigillatim in calicem demisere.  Id vero postquam ab omnibus factum est, tres illi, quos diximus, calicem ipsum ad caeteros inferius consedentes sublatum altius retulere.  Consistentesque in subselliorum medio, unde et spectari et audiri a circumstantibus possent, numerarunt mox codicillos: quorum ut convenisse numerus inventus est, singuli ab Episcopo aperti et lecti, proxino Diacono pronunciandi traditi sunt.  Patrum quisque papirum tenens, ac pugillare, quem quisque elegernat suo chorographo annotabat.  Solent cardinalium partes duae veteri decreto pontificem facere.  Qui numerus si ex codicillis non adimpletur, liberum est cuique quem voluerit Patrum non electum a se scripto, voce eligere.  quae electionis ratio verbo nostrae consuetudinis accessus dicitur.  Inauditum vero est praesenti, et maiorum memoria quempiam ex solis codicillis electum esse.  Vocum accessio conficere totum opus est solita.  Igitur omnibus legitime observatis, duodecim Cardinales inventi sunt, qui Petrum tituli sancti Marci ex codicillo eligerent, annos quadraginat et octo natum, Venetum natione, et in Barborum nobili familia ortum.  Duae tantum voces ad complendam electionem videbantur deesse cum subito Patres alii quatuor uno ferme momento ad reliquos accessere, tanta quidem celeritate, ut dubium apud nos fuerit, cuius eset vox prius audita.  Cardinales etsi superare ad perfectam electionem suffragia intelligebant, iamque pro Pontifice habebatur Petrus:  tamen ut unus omnium esset consensus, exquiri sigillatim eligentium sententias voluerunt.  Bessarion itaque Tusculanus Episcopus, primum in collegio locum habens, unumquemque ordine appellans, rogavit num ea placeret electio.  Cum vero ab omnibus prona assensione placere responsum esset, conversus ad Petrum:

Patres (inquit) hi te in Pontificem elegerunt, et ego omnium nominibus rursum te eligo.

Id agens videlicet ut quae sunt ad electionem legitima, viderentur in hanc convenisse.  His dictis salutatus est Pontifex, et gratulabundi omnes ad eius genua procindere.  Ante vero quam quid actum esset pronunciaretur ad populum, oblatae ei iuxta condictum leges sunt, de quibus ante meminimus: quibus ille accepto statim calamo sine cunctatione subscripsit, servaturumque se eas iuravit ac vovit.  Indiderat autem sibi Formosi Pontificis nomen (sicuti mos est quemque electum novam allellationem assumere) secutus credo religionem animi quandam, qua historiam eius legens innocentiam adamarat, miraculo etiam post obitum comprobatam. Verum cum ea res alludere ad eius speciem videretur, quae formosissima erat, suasus a Patribus in Marcum mutavit.  Sed cum id quoque me admonente minus idoneus putaretur, quod Veneti hac invocatione utuntur in proeliis, ipseque Venetus studuisse patriae affectibus nimirum videri poterat, rursum in Paulum convertit, in quo nunc perseverat. Incredibili laetitia a Patribus et populo haec excepta assumptio est.  Populus quidem ad Vaticanum conveniens gaudio exultabat, datum Pontificem credens, qui Romanis amica semper sensisset.  Patres vero illum circumsistentes benedicebant Domino, qui sine ulla contentione rem transigi contigisset:  Idque accidisset suo munere: quod pauci nostris saeculis sunt assecuti.  Non enim electis Pontificibus statim re ipsa sunt gratuliti.  Multos invidia, nonnullos metus, plerosque sui ipsius ambitio coegit tristiciam sumere.....

 

 


 

November 11, 2013 4:40 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |