Sede Vacante 1447


Electoral Manifesto of Nicholas V
(March 21, 1447)


Lucas d' Achery, Veterum aliquot scriptorum spicilegium  Tomus Quartus (Parisiis 1661),  pp. 334-336:

 

Nicolaus servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Carolo Regi Franciae Illustri, salutem et apostolicam benedictionem.

Immensa summi Dei bonitas et ineffabilis providentia volens mundum primi parentis praevaricatione damnatum per suam immensam  caritatem ab aeterna morte redimere, Filium suum unigenitum nostrae mortalitatis carnem suspicere voluit, ut per eius sacratissimam passionem depulsa priorum caligine delictorum, nos ad coelestia regna evocaret.  Qui cum esset in terris praedicans regnum Dei, Apostolos sibi elegit, ut suorum imitatores operum Ecclesiam sanctam suam post eius ad coelos gloriosissimam ascensionem regerent, et acceptam ab eo gratiam inter homines diffundentes, illam multiplicato fructu redderent ampliorem.  Inter ipsos autem Petrum Apostolorum Principem et Caput Ecclesiae constituit, data sibi et suis successoribus solvendi et ligandi plenaria potestate.  Necesse enim fuit, cum sit unicuique finis huius vitae constitutus, ut Petri auctoritas, dignitas et potestas transfunderetur ad eius in Romana Ecclesia successores, ut esset usque ad consummationem saeculi qui Christum representans, esset caput Ecclesiae suae, et solvendi et ligandi potestatem vicariam obtineret.

Cum igitur per hanc ab ipso Petro continuatam Romanorum Pontificum successionem foelicis recordationis Eugenius Papa IV. praedecessor noster, qui Summus Romanae Ecclesiae Pontifex, et verus Iesu Christi Vicarius in sede Petri hactenus praefuit, in hac alma Urbe diem suum claudens extremum, animam Deo reddiderit: ipsius funeris in Basilica Principis Apostolorum exequiarum celebratione solemni de more et juxta observatam consuetudinem subsecuta; Nos una cum Venerabilibus Fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, Romae in Conventu B. Mariae de Minerva, loco ad id ex rationabilibus causis per ipsos Fratres concorditer electo, modo et tempore congruis Conclave ingressi sumus pro futuri Pontificis electione;  ubi tertia die, quae fuit sexta praesentis mensis, Missa in honorem Sancti Spiritus de more celebrata, post diligentem tractatum (prout tantae rei dignitas poscebat) habitum, praedicti Fratres eius qui invocatus fuerat gratia eorum cordibus infusa, nos tunc Tituli sanctae Susannae Presbyterum Cardinalem in Summum Pontificem elegerunt, grave onus et nostris viribus impar nostris humeris imponendo.

Nos igitur licet numilitatem nostram, et imbecillitatem ad tanti ponderis sarcinam deferendam cognosceremus, tamen confisi quod is, qui elegit humiles ut fortia confunderet, vota nostra adjuvando prosequetur, nec deseret sperantes in se, suscepimus onus impositum nobis, ea etiam spe nos hortante, quod tuae et aliorum Christi Fidelium pro nobis ad Altissimum porrectae orationes et preces, nobis auxilium ad regendum suam Ecclesiam apud Salvatorem nostrum uberius impetrabunt, et fortiorem reddent ad tantum regimen infirmitatem nostram.  Idcirco exhortamur in Domino tuam Serenitatem, ut indicere velis, ut solemnes processiones cum celebratione Missae sancti Spiritus fiant in Regno tuo, et simul precibus omnium Fidelium Altissimo supplicetur, ut nobis gratia sua assistat, et dirigat actus nostros, ut possimus condigne regere Ecclesiam sanctam suam, et ea agere quae spectent ad salutem animarum Fidelium, extirpatinem haeresis, pacem populi Christiani, et infidelium oppressionem.  Nos quidem inter caetera intendimus in relevamen Ecclesiarum omnium, cum nostrae curae commissae sint, reducere Cameram Apostolicam ad antiquos et aludabiles mores: dispositi quoque sumus omnia agere, quantum permittet Deus, quae spectant ad homorem et statum tuum et Regni, et complacentiam votorum tuorum.

Datum Romae apud sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, duodecimo Kalendas Aprilis.  Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

 

 


 

 

 

August 21, 2014 5:47 PM

©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |