Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Gobelinus Person, Cosmidromius


Gobelinus: Cosmidromius Gobelini Person   ed. Max Jansen (Munster i. W.: Aschendorff 1900), p. 186:

Anno Domini 1410 mensis Maii die tercia Alexander, nuper in papam electus, in civitate Bononiensi, ad quam se cum curia sua transtulerat, decessit, et post eius obitum dominus Baltasar de Coxa natione Neapolitanus, cardinalis Bononiensis vulgariter nuncupatus, electus in papam VIII. Kal. Iunii coronatus Iohannes XXIII. est appellatus, in cuius electione multi scandalizati sunt, quia ut tyrannus rexisse Bononiam et vitae mundanae deditus dicebatur. Ipse confirmavit seu confirmari mandavit historiam seu cantum quam vel quem ego anno precedente de festo visitacionis beate Marie virginis feceram, qui cantus incipit: 'Tecum principium'. Et hoc fecit post coronacionem suam infra sex septimanas me in presencia eius personaliter constituto. Et opst coronacionem eius statim dominus res Rupertus defunctus est [July 15, 1410]

 

Gobelinus: Cosmidromius Gobelini Person   ed. Max Jansen (Munster i. W.: Aschendorff 1900), p. 190:

nonnulli partis adversae Errorium [Gregorium XII} mallebant appellare, sub protectione Karoli de Malatesta Riminium se contulit, et Benedictus, a quibusdam execrantibus eum Maledictus appellatus, ad regnum Arragonie se recepit. Deinde Iohannes papa cum rege Sicilie post gravissima dampna sub certis pactis, non parvis dispendiis onerosis, concordatus, ad urbem Romanum se conferens Bononienses sibi sensit esse rebelles. Gregorius autem ad protectionem regis predicti confugiens ad civitatem Gaietanam, quasi per centum miliaria Romana ab Urbe distantem, se contulit et plus anno residens in eadem tandem Ariminum est reversus. Interea Iohannes papa concilium generale in Urbe celebrare decrevit, quod Alexander predecessor eius in tercio anno post concilium Pisanum supradictum decreverat celebrandum. Sed prelatis non venientibus in copia, quam rerum poscebat gravitas, illud concilium non sorciebatur effectum. Cumque istis temporibus nonnunquam litterae apostolicae, in quibus de Urbano, Bonifacio, Innocencio, Gregorio, Clemente vel Benedicto per tempora scismatis praeterita super papatu contendentibus supradictis fuerat mencio facienda, statutum fuit, ut nullus eorum in dictis litteris papa simpliciter, sed cum hac determinacione 'in sua obediencia' nominaretur. Anno domini 1413 Iohannes papa et rex Sicilie Laodislaus guerris iteratis mutuo se conturbant, et rex magno conflato exercitu versus Urbem se dirigit, et nocte quadam mensis Junii [June 8, 1413] muro diruto Urbem potenter intrabat, quod papa persenciens cum nonnullis curtizanis fugit ab Urbe et multi de curtizanis rebus suis spoliati sunt, quidam eciam interfecti; et papa veniens Florenciam ibidem reverenter receptus est. Et tunc in mense Decembri concilium in Kalendis Novembris deinde proxime venturis indixit, locum tamen concilii non determinavit. Quapropter duos cardinales [Chalant and Zabarella] ad regem Romanorum, tunc in partibus Italiae moram trahentem, ad concordandum de loco destinavit, qui sumul in civitatem Constanciensem consenserunt. Et post hoc papa et rex in Laudensi [Lodi] civitate convenientes locum eundem pro concilio generali celebrando approbarunt.


 

 

 

November 11, 2013 12:12 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |