Sede Vacante 1409

June 5—June 26, 1409

A Report on the Sessions of the Council of Pisa
by a French informant
(June, 1409)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1103-1104:

[from a ms. at S. Laurence in Liège]

SESSIO XVI.

Lunae X. mensis Junii [Monday, June 10, 1409] fuit xvi. sessio, et ante eamdem locutum fuit cum dominis cardinalibus super materia dictae schedulae, de qua in die praecedenti: unde de illa nulla facta fuit mentio in hac sessione, sed statim missa et aliis divinis officiis celebratis more solito, advocatus concilii ascendit pulpitum, et proposuit quod cum sententia diffinitiva fuisset lata contra duos olim contendentes de papatu, quia parum esset ipsius sententiae prolatio, nisi demandaretur executioni, ideo petiit quod, si placerent concilio, domini cardinales deputarent aliquos ad compilandum processus et sententiam deferrent, et exsequerentur per universum orbem. Item, quod Errorius accedebat ad patriarchatum Aquilegiensem, et ibi intendebat tenere sedem suae pestilentiae, propter quod dominus patriarcha dicti loci, qui semper catholice et sincere obediverat ecclesiae, et in facto unionis multum laboraverat, optabat litteras destinari ex parte concilii ad dominos et communitates ipsius patriarchatus, ad ipsum Errorium impendiendum. Quare petebat quod, si placeret concilio, domini cardinales litteras ibidem juxta intentionem et materiam opportunas mitterent. Et ista ut petita sunt placuerunt concilio et concessa sunt.

Item, quia dominus cardinalis de Chalanco recesserat et diu post convocationem concilii moratus fuerat cum Petro de Luna olim vocatum Benedictum XIII. propter quod vocatus fuerat, et suspectum se reddiderat de fautoria ipsius Petri schismatici et haeretici, maxime quia vocatus fuerat ad concilium, et in ipso concilio fuerat ipsius cardinalis accusata contumacia, ut patet in quarta sessione: ideo ad purgandum praemissa, dominus cardinalis Albanensis excusavit coram concilio dictum dominum cardinalem de Chalanco, dicens in effectu, quod dominus cardinalis de Chalanco cum dicto Petro de Luna remanserat, non ut sibi in sua malitia faveret, sed potius ut laboraret ad eum inducendum ad unionem ecclesiae effectualiter prosequendam, et quia reducere non potuit, recessit ab eodem Petro de Luna, etc. Cujus excusatio praesente dicto Cardinali de Chalanco saltem tacite admissa fuit per concilium, et adjunctus fuit et receptus in suo loco cum aliis cardinalibus.

Dicta die in vesperis fuerunt multi praelati et alii de natione Franciae congregati in domo Carmelitarum super modo futurae electionis, et ibi venerunt nuncii universitatis Parisiensis, nitentes omnino inducere illam congregationem ad consentiendum quod penitus staretur ordinationi cardinalium super futura electione, hoc addito, quod si umquam opus esset, hoc fieret auctoritate concilii. Dicebant etiam quod nisi sic fieret, periculum divisionis et impedimenti totius negotii possemus incurrere, maxime quia aliae nationes jam dicebant quod Gallici modis omnibus quaerebant et procurabant habere papam Gallicum. Verum est tamen quod dicebatur communiter inter Gallicos, alias nationes ad haec dicenda fuisse inductas per aliquos Gallicos, ut sic, indirecte sequerentur cedulam patriarchae alias factam super hujusmodi materiam electionis. His tamen non obstantibus, major pars et quasi omnes de dicta congregatione fuerunt opinionis, quod dictae cedulae non staretur; sed in crastino singulae provinciae super hoc deliberarent, ac referrent post prandium suas deliberationes. Deliberatum fuit etiam quod deputarentur aliqui, qui adirent alias nationes extraneas ad pacificandum eas, et proponendum motiva Gallicorum petentium electionem fiere auctoritate concilii, et ad minus per duas partes utriusque collegiii, vel per compromissum, alias electio non videbatur esse de jura pacificativa conscientiarum, etc. ad certificandum eos quod non quaerimus papam Gallicum, sed pacem et unionem et sententionem universalis ecclesiae et conscientiarum fidelium, et securitatem electionis, sic quod nihil posset contra eam impingi, vel alio modo impugnari, seu etiam calumniari, etc.

SESSIO XVII.

Jovis XIII. dicti mensis [Thursday, June 13, 1409], celebrata fuit XVII sessio concilii, in qua post Missam et alia divina officia, advocatus concilii ascendit pulpitum ecclesiae modo solito, et tunc proposuit quod cum juxta constitutionem Ubi majus periculam, potestas sive dominus temporalis, in cujus districtu electio summi pontificis est facienda, teneatur praestare juramentum, prout in dicta constitutione cavetur: idcirco Capitaneus et Potestas civitatis Pisanae, quod nobili communi Florentinorum, in cujus dominio est ipsa civitas Pisana, illuc praesentialiter advenerant, praefatum juramentum praestituri. Item, dixit dictus advocatus, quod ibidem erant legendae quaedam cedulae per Patriarcham Alexandrinum [Simon de Cramaud] Tertio, cum instante electione summi pontificis fundendae sunt preces ad Dominum, etc. si placeret concilio, in crastino fieret generalis processio et solemnis in ecclesia sancti Martini ad majorem ecclesiam, in qua interessent omnes cardinales, patriarchae, archiepiscopi et alii praelati revestiti et induti cum mitris et pluvialibus suis, et similiter omnes alii, si habere possent. Et hoc ultimum bene placuit concilio. His dictis, receptum fuit juramentum praedictorum Capitanei et Potestatis. Postmodum tres Patriarchae superius nominati, scilicet Alexandrinus [Simon de Cramaud], Antiochenus [Wenceslaus], et Hierosolymitanus [Hugo Roberti] ascenderunt pulpitum, quourm primus legit suam cedulam, forman quae sequitur continentem:

Quia hujus pestiferi schismatis tempore, domini cardinales in hoc sacro concilio existentes, quidam fuerunt a diversis olim contendentibus de papatu creati, et nunc, Deo dirigente, procedendum est ad electionem unici et indubitati papae, hoc sacrum concilium universalem ecclesiam repraesentans, vult, consentit, disponit, et ordinat quod ipsi sic a diversis creati, ad electionem praedictam procedant, si et umquam opus est, hac vice auctoritate concilii, nec per hoc potestati dominorum cardinalium circa electionem Romani pontificis intendit in aliquo derogare, vel aliquod innovare. Hortatur tamen praedictos cardinales, quod ipsi cum caritate ad electionem unius pastoris procedant sic unanimiter, quod de quacumque discordiae scintilla notari non debeant.

Et ista est cedula, quam ipse Patriarcha fecerat, cui miltipliciter alias fuerat contradictum et sic transivit contra deliberationem omnium provinciarum regni Franciae, etiam non scrutatis votis in concilio, secundum quod erat in aliis consuetum fieri. Verum est tamen quod aliqui dicebant dominos cardinales, praesentibus quibusdam praelatis, dum Missa celebraretur, in ists sessione existentes, retro altare jurasse se electuros unum indubitatum papam, in quem omnes consentirent, aut saltem duae partes utriusque collegii. Nihilominus tamen hoc non placuit pluribus in concilio existentibus, sed fuerunt plures scandalizati, Item, postea legit idem Patriarcha unam aliam cedulam super annullatione processuum et sententiarum, etc. per olim contendentes factorum, latorum, et in praejudicium unionis ecclesiae, et ipsam prosequentium. Item, legit unam aliam cedulam super annullatione bullarum per dictos olim contendentes concessarum, quae non essent sufficienter exhibitae, etc., quarum cedularum tenor primae sequitur:

Omnes et singulos processus, sententias excommunicationis, suspensionis, interdicti, et maledictionis, seu alterius cujuscumque censurae, seu poenae, constitutiones papales, inhabilitationes, privationes ordinum, dignitatum, beneficiorum, officiorum, ac graduum quorumcumque tam ecclesiasticorum quam saecularium contra prosequentes unionem sanctae matris ecclesiae, videlicet tam contra principes, patriarchas, archiepiscopos, episcopos et alios viros ecclesiaasticos, cujuscumque ordinis vel status existant, quam contra saeculares personas cujuscumque conditionis, etiamsi imperiali, regali, vel alia praeeminenti potestate, nec non relaxationes et absolutiones juramentorum fidelitatis, confoederationum et homagiorum, ac etiam contra civitates, universitates studiorum, collegia ecclesiastica vel saecularia, communitates villarum, castrorum, terrarum, seu districtuum, atque singulares personas per Petrum de Luna quandocumque, et per Angelum Corrario a die tertio Maii anni Domini MCCCCVIII de papatu olim damnabiliter contendentes, immo verius colludentes, factos seu factas vel latas, vel de ipsorum seu alterius eorum mandato, haec sancta synodus decernit ac declarat nullos seu nullas fuisse et esse, et quatenus de facto processerunt cassat et annullat, voltuqe esse nullius roboris vel momenti, et pro infectis haberi.

Sequitur tenor secundae bullae:

Item, si aliquae bullae seu litterae sub eorum aut alterius eorum titulis seu nominibus expeditae reperiantur seu exhibeantur a dictis diebus, videlicet per Petrum de Luna a quocumque tempore, et per Angelum Corrario a die tertio Maii, vel ante contra prosequentes unionem supradictam, si illae non sunt ante dictos dies praesentatae vel exhibitae sub testimonio sufficienti, capitulis vel ecclesiis, seu praelatis vel aliis, quibuscumque diriguntur seu scribuntur, consimili modo sint nullae et nullius roboris vel momenti, et pro infectis habeantur.

His peractis, ambassiatores regis Aragonum petierunt audientiam, quae fuit eis concessa. Et tunc Cancellarius dicti regis, licet incoepisset loqui, de sua sede ejectus, tum ad instigationem et clamorem multorum de concilio ascendit pulpitum ecclesiae, et tunc coepit proponere, quod die praecedente petierat a dictis dominis cardinalibus audientiam publicam, ad hoc quod omnibus ibidem praesentibus et etiam toti mundo, si fieri posset, nota fieret intentio serenissimi domini sui regis Aragonum. Et quia domini cardinales responderant, quod hodie super hoc deliberarant cum concilio, petiit dictam audientiam sibi dari, si concilio placeret. Quibus dictis, responsum est in multitudine, Placet. Denique cum ad ulteriora procederet, petitum fuit eorum mandatum: qui responderunt illud secum non habere, sed esse in eorum hospitio, unde pro mittendo illud quaesitum, exierunt ecclesiam, ne tum propter moram nimiam generarent fastidium expectantibus. Dictus cancellarius petiit audiri, et interim afferretur mandatum praedictum, quod statim ipso habito exhiberent. Et tunc cum difficultate concessa fuit ei audientia. Et sic iterum ascendit pulpitum, ubi alta et intelligibili voce proposuit eorum ambassatam: Primo, praemittendo excusationem, eo quod harenga nulla uteretur; tum propter tempus, quod non bene patiebatur, quia jame tarde erat; tum quia noviter venerant et vexati erant, etc. Tum etiam quia in materia de qua loqui habebant, non verbis hominum, sed potius Dei et veritatis utendum erat. Item, subjunxit quod non reciperunt pro molesto, si aliquibus forsitan uteretur modis aut verbis non convenientibus his, quae agitata fuerant per reverendissimas paternitates dominorum ibidem existentium; quoniam attenta obedientia, quam dominus rex Aragonum et multi alii principes exhibuerant domino Benedicto papae, nec adhuc erat informatus de his quae acta erant, oportebat quod urerentur verbis conformibus intentioni dicti regis, quousque alias essent ipsi ambassiatores informati. His igitur praemissis, exposuit primo, quod rex Aragonum Christianissimus fuerat semper et est multum affectatus ad bonum unionis ecclesiae universalis, et quod pluries laboraverat et laborare paratus est ad eam, tamquam verus Catholicus et fidelis ecclesiae filius. Obtulitque pro parte dicti regis, ipsum facturum quidquid posset ad bonum dictae unionis, et taliter, quod omnes deberent quietari. Dixit etiam, quod si reperiretur modus per quem isti contendentes desisterent, etc. videbatur et credebat hoc esse utile et bonum pro ipsa unione et pacificavium totius christianitatis. Secundo, petiit, requisivit et obsecravit, quod de agitatis in praesenti congregatione per reverendissimas paternitates dominorum praelatorum ibidem existentium, instrueretur, ut dictum regem posset debite et ad plenum informare. Tertio, requisivit, quod cum ambassiatores domini Benedicti venissent Pisas in honesta et nobili comitiva, qui exponere volebant aliqua, quae possent ecclesiae universali proficere, vellent ipsi domini praelati audientiam publicam eisdem concedere. Finaliter protestatus est, attento quod non erat informatus de his, quae gesta fuerant per ipsos reverendos patres, quod per sui praesentiam non intendebat eisdem consentire, nec aliquo modo approbare. Finito proposito dicti cancellarii regis Aragonum, habitaque incontinenti deliberatione super responsione eisdem ambassiatoribus facienda per advocatum fiscalem, de mandato dominorum cardinalium et consensu concilii facta fuit responsio talis in effecta, videlicet quod primo concilium sacrum regratiabatur domino regi Aragonum de bono affectu et intentione, etc. Secundo ad primum petitum, scilicet quod informarentur de actitatis et gestis, etc. Et respondit, quod libenter ex parte concilii depurarentur et darentur aliqui solemnes viri, qui de praemissis eos ad pllenum informarent. tertio ad secundum petitum, scilicet quod audientia esset danda illis nunciis Petri de Luna, respondit quod cum jam tarda esset hora, tunc audiri non poterant, sed darentur commissarii, qui viderent eorum mandatum, quo viso, darent eis audientiam, si danda esset, aut alias facerent quidquid faciendum esset. Quibus dictis, petiit dictus advocatus an placeret concilio, quod domini cardinales eligerent et deputarent aliquos ad praemissa faciendum. Cui responsum est in turba, Placet. Et sic finita fuit dicta sessio.

SESSIO XVIII.

Die Sabbati XV. Junii [Saturday, June 15, 1409] fuit missa solemnis in majori ecclesia celebrata per dominum archiepiscopum Lugdunensem [Philippe de Thury], et ibi praedicavit eleganter episcopus Novariensis [Joannes Capogallo], missus ad concilium per †Fastinum canis†, cujus thema fuit: Eligite meliorem, et eum ponite super solium. [2 Kings 10:3]. Ista die venit dominus cardinalis Barrensis. Eadem die in sero intraverunt domini cardinales conclave, quod erat in domo archiepiscopali Pisana, et erant numero XXIII. cardinales, scilicet X. de obedientia Benedicti et XIII. de obedientia Gregorii. De obedientia olim Benedicti sunt cardinales Pictavensis, Albanensis, Vivariensis, Aniciensis, episcopu; de Thureyo, de Hispania, presbyteri; de Saluciis, S. Angeli senior, de Chalanco, et de Barro, diacomi cardinales. De obedientia vero Gregorii olim sunt Aquilegiensis, Neapolitanus, Burdigalensis, Laudensis, Melitensis, de Ursinis, Mediolanensis, de Brancaciis, Barrensis, de Columna, Ravennas, Bononiensis, et Sancti Angeli junior.

Mercurii XXVI. die Junii anno Domini MCCCCIX. [Wednesday, June 26, 1409] circa horam nonam in mane, dominus Petrus de Candia Mediolanensis nuncupatus, de ordine fratrum Minorum, natione Graecus, magister in sacra theologia Parisiensi, electus fuit in summum pontificem, et ejus publicatio publicata in domo archiepiscopali Pisana concorditer, nemine reclamante, qui vocatus est Alexander V. Quae quidem, electio nunciata fuit in civitate Lucana dicta die circa horam meridiea, per quemdam servientem armorum papae.

SESSIO XIX.

Lunae prima die mensis Julii [Monday, July 1, 1409] fuit XIX. sessio concilii generalis, praesidente papa, et ibi fuit in servitio divino longe major solemnitas, quam in sessionibus praecedentibus. Dominus cardinalis de Thureyo celebravit missam, et in fine papa fecit benedictionem. Postmodum cantata fuit letania, et alia consueta, et in letania in illo versu, Ut hanc sanctam synodum, etc. praemissum est, Ut domnum apostolicum et sanctam synodum et omnes ecclesiasticos ordines, etc. Post letaniam papa dixit orationes consuetas, et incepit Veni creator Spiritus, etc. et omnia alia fecit quae in aliis praecedentibus sessionibus faciebant episcopi cardinales. Similiter illud Orate, quod consueverat proferri per quemdam simplicem capellanum vel diaconum, ac etiam illud Erigite vos protulit unus diaconus cardinalis. Et notandum quod domino papae assistebant et ministrabant omnes diaconi cardinales induit dalmaticis albis et mitris, una cum quibusdam aliis praelatis et officiariis. Post expeditionem vero divinorum, dominus cardinalis de chalanco ascendit pulpitum ecclesiae, assistentibus sibi tribus episcopis, legit et publicavit decretum electionis domini nostri papae, per quod approbat eumdem papam concorditer, nemine reclamante, per omnes cardinales fuisse electum. Et deinde singulorum cardinalium subscriptiones propriis manibus factas legit, per quas dictam electionem approbabant domini cardinales, et eumdem pro vero papa tenebant, ac tenere intendebant.

Hoc facto, papa fecit unam notabilem collationem, cujus thema fuit: Fiat unum ovile et unus pastor. Et deduxit ponendo tria quae requiruntur in pastore respectu subditorum, scilicet prudentia, jistitia et clementia; et tria requiruntur in subditis erga praelatum, scilicet fidelitas, obedientia, et obsequium. Item, tria quae communiter requiruntur in pastore et subditis ad Deum, scilicet fides, spes et caritas. Finita collatione papae, cardinalis Bononiensis assistentibus sibi duobus vel tribus episcopis, una cum advocato concilii, existens in pulpito ecclesiae, legit unam cedulam approbativam omnium processuumm et aliorum quae acta et gesta fuerant per cardinales die tertia Maii anni Domini MCCCCVIII. usque ad primam diem hujus concilii, necnon omnia facta in concilio lusque in praesens, supplendo insuper ad cautelam omnem defectum, si quis forsan intervenisset in praemissis. Et hoc generaliter nulla expressione facta in specie; qua lecta, fuit per advocatum petitum, an placeret. Ad quod per puacos fuit responsum, placet, nulla tamen declaratione praemissa. Item, lecta fuit per dictum cardinalem Bononiensem una cedula, per quam in effectu papa cum concilio universali removendum fore decernebat omne impedimentum appositum in beneficiis domini cardinalis de Chalanco, et ipsum impedimentum amovebat. Et petito an placeret, fuit ab aliquibus paucis responsum, placet, quibusdam aliis aperte contradicentibus, aliis tacentibus, et nonnullis murmurantibus. Deinde legit dominus cardinalis aliam cedulam plures articulos continentem, primo quod papa de ambobus collegiis dominorum cardinalium facit unum collegium. Alius articulus quod papa intendit laborare circa reformationem ecclesiae, tam in capite quam in membris, sicut juraverat cum aliis dominis cardinalibus, de quorum numero tunc erat, et volebat quod nationes eligerent certos deputatos, viros moribus, aetate et scientia providos, provectos et approbatos, qui de hoc cum ipso domino papa et cardinalibus tractarent. Tertio, quod ipse dominus papa ante recessum dominorum cardinalium, qui venerant ad concilium, intendebat eos singulariter consolari, sic quod singuli cum laetitia possent ad propria reverti. Item, quod singuli in suis terris et locis informarent reges et principes et populum de justitia processus facti contra olim contendentes, et de eorum canonica ejectione, necnon et de legitima et concordi electione papae. Item, quod papa intendebat mittere suos nuntios ad universas mundi partes, qui, si placeret concilio, mitterentur non solum ex parte sui, sed etiam concilii. Et hoc placuit concilio.

Dominica VII. die Julii [Sunday, July 7, 1409], dominus papa celebravit missam in ecclesia Pisana, in qua interfuerunt cardinales, praelati, et alii multi de concilio induti, scilicet praelati modo suo solito, id est pluvialibus et mitris albis. Missa finita, venit papa una cum cardinalibus et praelatis multis ante ecclesiam in alto scalfaudo, ubi coronatus fuit per decanum diaconorum, scilicet dominum cardinalem de Saluciis: deinde omnes abbates mitrati ibidem existentes, episcopi, archiepiscopi, patriarchae ascenderunt equos suos indutos albo, cardinales similiter et papa; et procedentes iverunt processionaliter equestres per villam, ita quod abbates praecedebant, episcopi et ceteri sequebantur. Post patriarchas veniebant cardinales isto modo; scilicet quod cardinales episcopi praecedebant, presbyteri cardinales sequebantur, et postea veniebant diaconi cardinales, postremo sequebatur eos papa indutus pontificalibus et thyara cum tribus coronis coronatus procedendo. Discessit cardinalis de Saluciis a dicta processione, et una cum capitaneo Pisano ivit ad certum locum, ubi arant aliqui Judaei, qui suam legem, scilicet Mosaycam, praesentaverunt sibi in quodam rotulo, quem recepit et reversus praesentavit eam papae: qui recepit de manibus dicti cardinalis, et eam post tergum suum projecit, dicens: Legem recipio, sed ceremonialia respuo, vel similia verba. Papa autem ad domum suam reverso, descendit equum, quem una cum suis ornamentis habuit capitaneus praedictus, quamvis plures stipendiarii vellent et niterentur illum occupare, tamquam expisitum et concessum occupanti.

 


Sessio XVI: s ee: Martin Souchon, Die Papstwahlen in der Zeit des Grossen Schismas Zweiter Band (Braunschweig: Benno Goeritz 1899), pp. 53-55 . Carl Joseph Hefele, Histoire des Conciles (ed. H. Leclercq) VII (Paris: Letouzey 1916), pp. 285-291

 

November 11, 2013 11:58 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |