Sede Vacante 1409

Conclave: June 15—June 26, 1409

Petrus de Alliaco, episcopus Cameracensis, to Benedict XIII

(January 26, 1408)


Ioannis Gersonii Opera Omnia, novo ordine digesta   Tomus Secundus (Antwerp 1706), columns 105-106:

Epistola Petri Episcopi Cameracensis ad Dominum nostrum Papam Benedictum XIII.

Beatissime Pater, humillima recordatione praemissa, usque ad pedum oscula beatorum, Exspectans expectavi Dominum (Psal. XXXIX. 1), si forte intenderet mihi: si tandem mihi tantam concedere gratiam dignaretur, ut cum Simeone dicerem: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei, salutare tuum (Luc II. 29), salutarem videlicet pacem, et Ecclesiae tuae unionem. Sed jam, proh dolor! expectando haec et spes mea quae differtur, immo pene tandiu differendo aufertur: affligit animum videlicet, Pater Beatissime, praefatam unionem. Sanctitas Vestra una cum Sacro Collegio, totis viribus laudabiliter prosequatur. Ex his tamen quae personaliter vidi, et fide dignorum relatione jugiter percipio, vix spero quod adversarius vester daturus sit pacem Ecclesiae per viam quam quaeris. Viam dico cessionis, quam ille tam solemniter promisit, juravit, et vovit. O Utinam sperare liceat meliora! Utinam feliciorem eventum divina Clementia provideat. In illo tamen casu adversus hanc nequitiam et ad providendum malis, quae (nisi Deus avertat) parantur Ecclesiae, tria posse videntur prodesse remedia.

Primum remedium. Certam et solidam ex utraque parte Constitutionem facere super provisione unionis in casu mortis, etc. Quod citius factum fuisse quam utile foret, quis non videat, etc.

Secundum remedium est generale Concilium vestrae Obedientiae quam citius commode poterit convocare. Quae ita fieri intelligo ut circa unionem Eccleisae per viam praedictam nihil interim de contingentibus omittatur.

Tertium remedium hic taceo, quia non nisi ex generalibus Concilii consensu ac communi auxilio, videtur posse utiliter practicari, vel praetactari salubriter.

Nec ista scribo quasi praesumam, juxta Graecum proverbium, docere Minervam. Sed ut in tanta re utcunque possum debitum fidelitatis exolvam.

Ceterum Pater beatissime, cum pro nunc non sperem hic me posse proficere, ideo hac aliisque de causis satis urgentibus, quas exprimere non est opus, compellor ad Ecclesiam vestram Cameracensem reverti. In qua multi de meae Christi (cujus regimen mihi indigno a S.V. commissum est) meam non aequanimiter ferunt tam diuturnam absentiam. Ibi vero et ubilibet semper paratus ero ad Vestrae Sanctitatis beneplacita et mandata. Quam conservare dignatur Altissimus feliciter et votive ad regimen et unionem Ecclesiae suae sanctae etc.

Haec Epistola missa fuit de Janua per me Petrum Episcopum Cameracensem, 26. Januarii: Anno M.CCCCVIII, secundum usum Romanae Ecclesiae, Domino Benedicto Papae XIII. tunc cum suis Cardinalibus existente in Portu Veneris, et adversario suo cum suis Anticardinalibus in Civitate Lucana.

 

 

November 11, 2013 11:41 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |