Sede Vacante 1406

November 6—November 30, 1406

Letter of Benedict XIII to Gregory XII's Cardinals

(Marseille, January 22, 1407)

Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 733-734:

Benedictus, etc. universis, qui in hoc pernicioso schismate Angelo Corrario, qui se Gregorium appellat, tamquam cardinales adhaerent, pacis et verae unionis affectum pariter et effectum.

Nuper videlicet XI. die mensis Januarii dicti Angeli vestrasque litteras, vota, juramenta, promissaque et conventa ac concepta per vos circa tractatum unionis ecclesiae sanctae Dei, per nos hactenus multifarie multisque modis et viis tentatum, sed ad finem nobis et cunctis Christi fidelibus praestolatum, proh dolor!, non deductum effectualiter, continentes: quarum tenore intellecto per singula, ac jocunditatis et exultationis in Domino materia multa, quae nobis non indigne succrevit assumta, illi gratias agimus, de cujus caritatis irriguo quarumlibet gratiarum carismata derivantur, qui corda vestra sic muneris sui splendore illustrare dignatus est, sicut vestrae pollicitationis indicia protestantur, quod nobiscum in affectu unionis prosequendae et obtinendae deliberatis concurrere. Ad hoc enim semper noster aspiravit affectus, ad hoc desideria nostra tendunt, ad hoc nos promptos offerimus ut optata a cunctis fidelibus unio in Dei ecclesia subsequatur. Et ut domino Angelo vobisque ac cunctis Christi fidelibus intentionis nostrae propositum clarius innotescat, deliberatione praehabita cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. cardinalibus dicto Angelo litteras nostras dirigimus in haec verba: Benedictus, etc. ut supra.

Unde vos requirimus et hortamur per viscera misericordiae Jesu Christi, quatenus in hujusmodi proposito firmiter persistentes, quae de labiis vestris processerunt, in irrita non veniant; sed opem ferentes ad actum sic velitis partes vestras apponere efficaces, nihilque, prout spopondistis, de contingentibus omittendo, quod per optatum unionis negotium ulterioris dilationis detrimenta non sentiar, sed Deo praestante, cujus causa tractatur: ad finem desideratum valeat breviter et feliciter pervenire. Nam quantum ad nos spectare dignoscitur, ad ejus accelerationem volumus et optamus omni diligentia procedere, cum nobis post aeternam salutem nihil fuerit vel sit desiderabilius in hac vita.

Datum Massiliae apud S. Victorem, 11. calendas Februarii pontificatus nostri anno XIII.

 


The letter of Benedict XIII was written fifty-four days after the election of Gregory XII, in response to a letter from the Cardinals in Rome announcing the election of Gregory XII.

 

 

 

November 11, 2013 11:33 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |