Sede Vacante 1404

October 1—October 17, 1404

The Curia and the Deposition of of Wenceslaus, King of the Romans

(1400)



Julius Weizsäcker (editor), Deutsche Reichstagsakten unter Konig Wentzel. Dritte Abtheilung, 1397-1400 (Munchen:Rudolph Oldenbourg 1877), nos 114-115, p. 162-163:

Circa purificationem beate Marie [February 2, 1400], sicud principes erant in Franckfordia, decreverunt et ambassiatam suam ad papam miserunt cum infrascriptis artikulis papae proponendis:

Primus, quod dudum propter varios et enormes excessus domini regis ipsi domini principes electores multociens convenerunt non sine maximis laboribus expensis, et dominum regem rogaverunt vicibus iteratis ut se de talibus corrigeret et ab illis et aliis similibus abstineret.

Secundus: quod postmodum receptis literis sanctitatis domini nostri papae ipsi domini principes continuando inchoatum publice contra dominum regem vocatum ad hoc et presentem processerunt, et articulos die et super diversis ipsius excessibus predictis eidem tradiderunt, super quibus tamen nullas ab eo responsiones efficaces et rationabiles aut pertinentes habere potuerunt. Sed in illis excessibus et similibus cottidie perseverat. et responsiones ipsius regis licet insufficientes receperunt, prout in actis argumentis apparet et apparere potest luculenter; quae acta etiam dicto domino nostro papae ostendantur.

Tertius: quod postmodum, dicto rege volente transire ad regem Franciae, praefati domini principes rogaverunt ipsum et requisiverunt, quod nichil tractaret cum ipso quod esset aut esse posset contra sanctissimum dominum nostrum aut ejus obedientiam.

Quartus: quod, premissis non obstantibus, ipse rex, ut publice famatur, ivit ad civitatem Remensem in Francia; et tractavit cum dicto rege et convenit cum eodem mediis hincinde praestitis juramentis, quod dictus rex Franciae amovere deberet illum quem prius pro papa tenuit prout fecit, et praefatus rex noster viceversa laborare deberet et efficere quod nos obedientiam nostram simili modo sanctitati ejusdem subtrahemus; et quod dictus rex Franciae multotiens requisivit per literas et ambassiatores suos praefatum regem, quatenus praedicta promissa sibi servaret, quia ipse rex Franciae ex parte sui ea adimplevit.

Et quia praefati domini principes praemissa et alia ejus enormia facta multiplicia diutius tollerare non potuerunt nec possunt nec clamorem populi amplius sustinere, idcirco decreverunt concorditer ad privationem ipsius procedere et regno praedicto de alia ydonea persona providere. in quo etiam eis ceteri principes Alamaniae assistere volunt alxiliis et consiliis oportunis, minime dubitantes quin dicta persona deberet ejus sanctitati esse grata et accepta. quapropter supplicetur domino nostro antedicto, quatenus, si alius ad aures ejus perveniat, ad illa se non inclinat nec eis fidem adhibeat, et quod cum dictis dominis principibus permaneat in hac parte, quia ista facta sunt pro conservatione juris sanctae Romanae ecclesiae et sanctitatis ejusdem domini necnon et imperii supradicti.

Et si dominus papa praemissis se opponat aut differat consentire, procul dubio timendum est, quod tota Alamania ad neutralitatem se divertat.


Letter of Pope Boniface IX (no. 115):

Bonifacius episcopus servus servorum dei, venerabilibus fratribus nostris Johanni Moguntinensi et Friderico Coloniensi et Wernhero Treverensi archiepiscopis necnon dilectis filiis nobilibus viris Ruperto Bavariae et Rudolffo Saxoniae ducibus sacri imperii electoribus salutem et apostolicam benediccionem.

Exposita nobis per latorem presentium nunccium vestrum sub vestris credencialibus literis, quas die vicesima prima instantis mensis [April 21, 1404] accepimus, diligenter audivimus, adque, tum earum qualitate ac etiam gravitate libratis tum etiam constante praefati nunccii festinantia ad vos redire gradu celeri summopere procurantis, nec quoque aliter noticiam facti habentes, pro facto respondere nequivimus prout rerum ponderositas requirebat, verum, praemissis digestiori libramine maturatis, devotioni vestrae respondebimus prout visum fuerit expedire.

datum Romae apud sanctum Petrum 11 Kal. maji pontificatus nostri anno undecimo.

 

 

 


 

November 11, 2013 10:41 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |