Sede Vacante 1314

April 20, 1314 — August 7, 1316

 

Report of Johannes Lupi to King James II of Aragon
(April 18, 1315)


Heinrich Finke, Acta Aragonensia. Quellen zur deutschen, italianischen, franzosischen, spanischen, zur Kirchen- und Kulturgeschichte aus der diplomatischen Korrespondenz Jaymes II. (1291-1327) (Berlin und Leipzig 1908)  no. 240, pp. 353-358:

 

Serenissimo . . . dompno Jacobo . . . Johannes Lupi, archidiaconus de Guarga in ecclesia Jaccensi, eius devotissimus famulus cum reverencia suplici et humili recomendacione se ipsum.

Regio vestro celsitudini clareat per presentes, quod die sabbati nonas Aprilis [Saturday, April 5] recepi literas vestras regias novissime michi missas. Et quia monachus vester ac Johannes de Constancia illustris regis Romanorum, carissimi filio vestri, cursoros, non venerunt illa die, ut ipsi presentacioni literarum per vos directarum reverendis patribus dominis cardinalibus super negocio electionis prefati filii vostri faciende personaliter interessent, usque in diem sequentem ipsas literas distuli presentare. Sequenti vero die literas vestras dominis cardinalibus presentavi cuilibet in camera sua et nichilominus vive vocis oraculo ad partem negocium ipsum eisdem recomendavi et quilibet ipsorum presentibus eisdem cursoribus respondit, quod vos reputabant brachium istius ecclesie et devotum filium [preter omnes] fideles principes huius mundi, et quod ista ecclesia propter devocionem vestram ac discrecionem et providenciam, in qua . . . dictos principes christianos multum tenetur vobis et domui vestre et quod consideracione vestri honoris, vestrorum . . ., cum negocium ipsum deduci contingat ad curiam, quatenus sepedicto filio vestro assistant consiliis et auxiliis operi (?) . . . Et non solum in hiis, que rigorem iusticio respiciunt, ut vestre videbantur deposcere litere, set eciam in his omnibus, que favorem iusticie respiciunt et concernunt pro expedicione optato istius negocii facient, quidquid possint verbo et facto et eidom filio vestro, quantum cum Deo poterunt, ob honorem vestrum favore cupiunt et intendunt.

Iste fuit efectus responsionis, licet aliqui magis et alii minus dixerint.

Literis vestris omnibus cardinalibus citramontanis Avinione existentibus presentatis Valenciam personaliter me contuli et cardinalibus Italicis vestras literas presentavi. Et licet ipsi sint VII numero et eorum cuilibet vestre litere regie fuerint presentate, duo tamen ex ipsis vobis rescribere noluerunt, videlicet dominus Jacobus Gayetani, qui dixit michi, quod ipse totus vester est, specialiter propter dominum Matheum Rubei avunculum suum, qui, dum vixit, tenerrime vos dilexit: set super negocio imperii nullo modo rescriberet, quia multa pericula fuit passa sua domus in Urbe per imperatorem proximo nunc defunctum. Dominus Guyllelmus de Pergamo etiam non rescribit set dixit michi, quod secure confidatis de eo, quod et in isto negocio et in quocumque alio honorem vestrum vel vestrorum tangente paratus est vobis gratificaro et fideliter laborare. Et vellet vobis afectionem benivolam, quam ad vos gerit, factis magie ostendere quam per verba. Et certe, serenisime princeps, valens homo est et sani consilii et magno literature et est amicus factorum non dictorum.

Item apud Valenciam didici, quod archiepiscopus Maguntinus, qui favet illi Ludouico Bauaro scripsit omnibus cardinalibus narrando totum processum negocii et informando eos in favorem Ludouici predicti, prout dominus Jacobus de Collumpna michi dixit, qui desiderat prosperitatem imperii et profectum. Quidquid tamen scripserit et quidquid gerant cardinales in cordibus suis: omnes dicunt se velle favore sepedicto filio vestro considerantes, quod, si ipsum obtinere contingat cum favore vestro et potencia, de facili tota Italia subicietur imperii dicioni. Reverendus pater frater Vitalis tituli sancti Martini in montibus presbiter cardinalis, qui Vasco est et origine Vasatensis, multum desiderat se obsequiosum vobis exibere, et secrete exposuit michi, quod deberem vobis rescribere, quod aliquando est factum verbum inter cardinales de istis electionibus regis Romanorum. Et videtur ipsis, quod minus sapienter agant illi electi, quia neuter ipsorum misit aliquem nuncium ad curiam ad petendum aprobacionem sue persone et prestandum iuramenta et alia faciendum, que electi retro principes Romane ecclesie sunt facere consueti, et quod expediret, quod dictus filius vester miteret ad faciendum predicta vel saltim ad prestandum ecclesia Romana vacante. Intellexi tamen per dominum P[etrum] de Collumpna, quod sibi scriptum fuit, quod iam predictus vester filius disposuit mitere sollempnes procuratores. Si tamen occurrat aliquis nuncius et vestre dominationi faciendum videbitur, bonum est, per vos sibi significari.

Sane quia iuxta finem litere michi misse mandastis, ut nova de curia vobis literatorie intimarem, infrascripta sunt, que vestre excellencie regie congruit intimari. Noveritis namque, serenisime princeps, quod episcopus Suesionensis et comes Bononie, nuncii regis Francie, fuerunt expediti a cardinalibus citramontanis, Avinione existentibus, qui sunt numero XVI, die sabbati XIII. kalendas Maii [April 19]. Et expedicio
ipsorum est ista, videlicit quod omnes predicti XVI cardinales consenciunt et volunt ire ad civitatem Masticonensem [Mâcon], que est in dominio regis Francie, ad novem leucas supra Lugdunum ad tractandum de electione futuri summi pontiifcis, si domini cardinales Italici ccnsenserint illuc ire. Ita quod quantum ad istos citramontanos regis peticio est concessa, que solum tendebat ad hoc, quod cardinales se transferrent ad terram sue iurisdictionis de electione Romani pontificis tractaturi, nulla specifice nominata persona. Verum quia dubium est, utrum domini Italici consentiant Masticonem accedere, ad(h)uc nescitur, quid erit determinatum.  Set ipsi nuncii iam sunt Valencie. Nescitur tamen aduc, quid cum Italicis est tractatum. Item noveritis, mi domine excellentissime, quod comes Avelini noviter factus est senescallus Prouincie et vices gerens regis et est potencior homo de Prouincia. Est enim dominus de Bausio et recepit literas regis Roberti, quod personaliter deberet accedere ad cardinales citramontanos et Italicos et insistere apud eos, quod simul convenire velint ad aliquem locum Prouincie ad futurum summum pontificem eligendum. Nam ipse cum potencia regis et sua est paratus utrisque securitatem prestare. Et loqutus fuit Avinione cum Citramontanis et ipsi parati sunt ubilibet in Prouincia convenire, ubicunque domini Italici elegerint consentire. Et ecce quod nuper accesit Valenciam et nondum rediit. Set, quantum ego, qui diligenter exploravi, perpendere potui, dominus Hostiensis et domini Jacobus et P. de Collumpna nullo modo se transferrent ad terram iurisdictionis regis Roberti. Reputant enim eum capitalem inimicum, unde nullo modo se crederent ei propter aliquam securitatem!

Item intellexi, quod illa regina, Navarre ad(h)uc vivit et sibi alleviata est penitencia. Non enim rex Francie est ausus ipsam occidere, dubitans, quod tota Burgundia insurgeret contra eum. Set est inventa via, per quam et ipsi regine reservabitur vita et ea vivente rex poterit contrahere matrimonium cum secunda. Dicitur enim, quod, licet tempore, quo rex Navarre tunc, nunc Francie contraxit matrimonium cum ipsa, fuerit dispensatum super impedimento consanguiueitatis, qua sibi in gradu proibito adinvicem atinebant, in ipsa dispensaeione non fuit facta mencio de quadam publico honestatis iusticia, que impediebat matrimonium contrahi inter eos, et sic propter defectum dispensacionis non potuit matrimonium contrahi inter ipsos et sic non fuit uxor set adultera. Utrum autem hoc verum sit, Deus scit. Unde idem rex intendit contrahere cum filia Caroli Martelli, sorore regis Ungarie, que est Neapoli [Clementia]. Et iam iverunt pro ea Johannes et Guydo Delfini. Nam ipse Johannes Delfini habet sororem aliam in uxorem. Nescio si hoc veniet ad efectum, vel si Deus permitet tantam iniquitatem et tantum scelus, quod ille rex duas simul possit habere uxores.

Item noverit regia celsitudo, Engerranus [Enguerrand de Coucy], secundus rex in Francia, vivente inclite memorie domino Filipo, fuit captus de enormibus criminibus delatus et impetitus per dominum Carolum patruum regis et per maiores, qui sint in regno Francie. Et licet aliquociens dictum fuerit, quod fuit suspensus, tamen didici a personis fidedignis, quod tractatur, quod mitatur in exilium et relegetur in insulam de Rodis, nunquam rediturus nisi de mandato domini Caroli vel filiorum suorum. De hoc autem . . . quia venerabilis vir dominus sacrista Maioroensis nuncius vestre regie excellencie in Franciam seriosius et magis fundate (?) hec et alia nova curie regis Francie explicabit. Hiis diebus supervenerunt nova de civitate Januensi, quod propter brigam, que fuit inter quendam de Spinola et alium de Flesco, illi de Oria una cum ipsis de Fleseo expulerunt omnes de Spinola et fautores ipsorum de civitate, ita quod omnes fautores regis Roberti de Janua sunt expulsi, etiam admirantius suus. Dictum fuit hic pridie, quod rex Robertus fuit infirmus et quod convaluerat; nunc dicitur, quod recidivavit.

Alia non sunt nova magestati regio notificanda, hoc excepto, quod magnificus princeps dominus Fredericus rex Romanorum illustris filius et gener vester cum excercitu grandi existens iuxta civitatem de Spira, in qua erat ille Lodouicus adversarius suus, cum propter multitudinem gentis (?) deficerent sibi et genti sue victualia, in manu potenti et brachio extenso ipsam civitatem ingressus fugavit adversarium suum, qui non expectato eius ingressu aufugit, prout domini Teotonici, qui sunt in curia, referunt aserentes se super hoc literas recepisse. Ad hec, quia, que ultimo dicuntur, efficacius memorie comendantur, serenitatem regiam scire cupio, quod, licet vestra magnificencia michi in subsidium expensarum annuatim mille Turonenses mandaverit ministrari, et a tempore procurationis vestre michi commisse, quadriennium sit elapsum, non tamen gratia per vos michi concessa fuit nisi pro unico anno per vestrum theseurarium ministrate . . . Suplico, . . . quatinus, quod solvendum restat michi de tempore preterito racione gracie michi facto, per curie vestre thesaurium mandare dignemini michi solvi . . .

Scripta Avinione XIIII. kalendas Maii [April 18, 1305].


 

 

 


Pope John XXII  was in fact crowned on September 5, 1316 [Souchon, Die Papstwahlen von Bonifaz VIII bis Urban VI,  p. 36 n.].   The Coronation had been twice postponed so that Count Robert of Poitou, who was now Regent of France, could be present.

 

 

 

October 9, 2014 1:26 PM

©2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |