Sede Vacante 1159

September 1—September 7, 1159

 

The Urspergensium Chronicon
(of Burchard and Cuonrad)


Monumenta Germaniae Historica SS 23 (1863), p. 302

Tunc cardinales in electione summi pontificis dissentire coeperunt: novem siquidem de numero ipsorum elegerunt Octavianum, virum per omnia religiosum et probatum, inter quos fuit Tusculanensis episcopus et Wido Cremensis et alii. Pars vero adversa elegit Rolandum cancellarium. Factaque est pactio inter electores, ut neutra pars suum publice denominaret aut intronizaret, donec discordia inter partes sopiretur. Interim pars Rolandi, utpote maoir, suam electionem promulgavit et ipsum attrahens quoddam insigne, quod mantum vocant, ei exhibuit. At ipse manu hoc accipiens longius a se abiecit et papam fieri se denegavit. pars vero adversa cernens talia suum Octavianum intronizavit et mantum ei adposuit. Cumque turbatio facta esset, Octavianus in promotione appellatus est Victor et obedientias recepit eorum qui ad se venire volebant, eiusque electioni populus Romanus assensit plerumque; erat enim vir bonus, humilis et mansuetus. Rolandus quoque, cum sui fautores ei facere vellent obedientiam, repulit eos a se dicens: Eatis ad illum quem videtis immantatum et plurimum favorem populi obtinere. Sicque Rolandus secessit ab Urbe et in vico, quem Castrum sancti Petri nuncupant, permansit. Sicque factus est, ut Octavianus, qui et Victor, undecim diebus resideret in Urbe. Interim mulkti coeperunt, qui prius faverant, ab eo dissentire instictu cardinalium, qui in parte sua erant, maxime Wilelmi, regis Siciliae, et plurimarum civitatum Italiae. Tunc prefatus Rolandus duodecima tandem die mantum accepit et intronizatus est secundum morem sedis apostolicae et Alexander nominatus est. Constat igitur, quoniam grave in ecclesia Dei oportuit fieri scisma.

Tunc imperator Fridericus tali turbatione comperta Romanae civitati condoluit et, qualiter subvenire posset, cogitavit. Tandem de consilio bonorum virorum utrosque electos ad se venire statuit apud Papiam, non ut eos iudicaret aut causam sedis apostolicae, sed ut a prudentibus viris addisceret, cui electo potius obedire deberet. Quo Octavianus, qui et Victor, cum suis fautoribus adventavit, Rolandus vero, qui et Alexander, frequenter ammonitus accedere contempsit. Tunc coram imperatore et patriarcha Aquilegensi et episcopo Cremonensi et aliis quam pluribus episcopis et ecclesiarum prelatis causa Octaviani discussa est, et adhibitis testibus, qui presentes fuerunt, probatum est, quod, sicut supra descriptum est, facta est utraque electio. De iure quoque satis adiectum est, ut reprobata electione Rolandi Octavianus verus presul Romanae ecclesiae iudicaretur. Tunc patriarcha Aquilegensis, aliiquoque episcopi et ecclesiarum prelati ad pedes eius se prostraverunt, imperator quoque id ipsum fecit, ut ab eo indulgentiam acciperent et sibi obedientiam facerent. Quem exinde imperator destinavit in Alamanniam, ut cuncti ei obedientiam facerent, quod et factum est. Nam Reinaldus Coloniensis archiepiscopus eum devote recepit, Moguntiensis quoque et Maidburgensis ipsi Victori papae se subdidere cum suis suffraganeis. Mansitque Roma cum suis conspiratoribus in confusione, ut adimpleretur quo dictum est per prophetam: qui insurgunt in me, confundantur, et tercium dictum adimpleretur: Servuus tuus laetabitur.

 


 

 

November 10, 2013 4:46 PM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |