Ludovicus Antonius Muratori, (editor), Rerum Italicarum Scriptores Tomus VI (Medolani 1725), 1183-1184:
Sed interim dum obsideretur Crema, Mediolanenses juraverunt cum Brixiensibus, et Placentinis, et miserunt legatos ad Adrianum Papam, qui erat in Anagnio. et concordiam fecerunt istate tres civitates cum eo, quod exinde non paciscerentur, vel aliquam concordiam facerent cum Fedrico Imperatore absque licentia Adriani Papae, vel ejus Catholici Successoris. Et ita juraverunt Cremenses. Papa quoque e converso idem convenit cum eis. Et convenit, quod ab illa die usquq ad XL dies excommunicaret Imperatorem, qui tamen non curavit.
Accidit autem, ut infra statutam diem Papa moreretur. Electus est autem a Cardinalibus concorditer Magister Rolandus, qui propter religionem suam coepit se excusare, secundum quod canones et leges praecipiunt. Interea quidam alius Cardinalis, nomine Octavianus, consilio aliorum duorum Cardinalium, atque, ut ferebatur, consilio Ottonis Palatini Comitis et Guidonis Comitis de Blandrate, qui tunc erant Legati Imperatoris missi ad Apostolicum, ex industria fecerat vetustissimum mantum quemdam suum Clercium ibi portare. Et dum Rolandus decentissime et religiosissime se excusaret, Octavianus iste accepit pallium, et sibi ipsi imposuit, versatum tamen ita ut pars illa quae debebat esse circa humeros, esset juxta pedes. Et ita faciendo duxit eum d Sedem. Senatores autem ceperunt electum Alexandrum et alios Cardinales et tenuerunt eos captos in quadam turri novem dies. Postea autem Octavianus venit ad Imperatorem, qui erat Papiae. Et undecimo die Februarii [February 11, 1160] ab Imperatore in Apostolicum receptus est. Sed postea tertio Kalendas Martii [February 28, 1160] Johannes de Anagnio Cardinalis Apostolicae Sedis et Legatus ab Alexandro Papa in civitate Mediolani in majori Ecclesia excommunicavit una cum Oberto Archiepiscopo, Octavianum et Federicum Imperatorem. Et postea duodecimo die Martii [March 12, 1160] excommunicavit Episcopum Mantuae, et Laudae, et Marchionem de Monte-ferrato, et Comitem de Blandrate, rectores et consules Cremonae et Papaie, Novariae, Vercellae, Laudae, Seprii, Martesanae. Item postea quinto Kalendas Aprilis [March 28, 1160] excommuinicavit Lodoycum, qui erat in Baradello. Et statuit, ut omnia data, quae facta erant, vel exinde fierent a Federico Imperatore, donec non haberet pacem cum Ecclesia, vacua essent et irrita.
Postea autem medio mense Maii Imperator cum exercitu suo iterum devastavit blavas et legunima et linum Mediolanensium a Midillio usque Vertemate ab illa parte Lambri. Et inde rediens per alia loca devastavit Vairanum et Brioscum et Legnianum et Nervianum et Pollianum; et venit usque ad Venzagum et Raude primo die Kalendas Iunii.
The same text, almost word for word, appears in the Chronicon de rebus in Italia Gestis (ed. J.L.A. Huillard-Bréholles (Parisiis 1856), pp. 116-117; Watterich II, p. 452, n.2)
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu