Sede Vacante 1159

September 1—September 7, 1159

view of the Vatican in 1493



Capituli Sancti Petri ex Urbe  Litterae
(March, 1160)

:

Radevicus (or) Rahewinus (pupil and Continuator of Otto of Frising, Gesta Frederici I Imperatoris), II. 64 [J. Watterich Pontificum Romanorum Vitae II, pp. 474-476; Mansi, Sacrorum Conciliorum 21, columns 1121-1124]

Invictissimo et gloriosissimo domino suo Friderico, Romanorum Imperatori et semper Augusto, et venerabilibus patribus in Christi nomine congregatis, fratres qui Romae sunt bsilicae sancti Petri principis apostolorum canonici, Angeli magni consilii praesentiam et Spiritus sancti consolantem gratiam.

Patres sanctissimi, quos Deus elegit ad consolationem moerentium et delinquentium correctionem sicut ait Apostolus: "corrigite inquietos, consolamini pusillanimes" (I Thess. 5. 14) —intendite precibus nostris et ad dolorem nostrum leniendum consolationis manum extendite. Tanta est enim, tam diffusa moeroris nostri materia, ut unde debeamus exordium sumere, difficulter possimus invenire. Verum quia materia doloris est et moeroris, a luctu et moerore ordiri decrevimus. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolor noster, cum videamus matrem nostram Romanam ecclesiam, quondam fulgentem, a filiis suis—imo alienis, quia mentiti sunt ei, quos enutrivit et exaltavit, ipsi autem spreverunt eam—contumeliose evisceratam et membris ex parte mutilatam, in coeno iacentem, contumeliam iactturamque suam nec sentientem! Unde cum Hieremia, plorante suae Hierusalem destructionem, plorantes dicimus "Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem." (Lamentations 4. 12) Vere Hierusalem erat mater nostra Romana ecclesia, quae cunctis ad se venientibus et quaerentibus pacem dabat. Nunc autem—et dolentes dicimus—ut olim illa "peccatum peccavit nostra Hierusalem, propterea instabilis facta est." (Lamentations i. 8) Nec immerito "propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius erraverunt coeci in plateis, facies domini divisit eos." (Lamentations 4. 13) Et vero: "vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum." Unde plurimo rubore diffundimur. Vere "peccatum peccavit hoc tempore nostra Hierusalem" (Lamentations I. 8) invidia et odio et iniquitatibus multis! Quae quia per omnia longum est ennarrare, ad ostendendam Romanam electionem et causam discordiae declarandam propositum convertemus.

Domino igitur Papa Adriano felicis memoriae prima vigilia Kalend. Septembris viam universae carnis ingresso, convenit illico maxima multitudo, cum quibus et senatores affuerunt, quorum consilio corpus Romam delatum est. Inter cardinales vero contentione crescente, convenit tandem inter eos, ut Romam redirent et concordem electionem facerent de aliquo cardinalium. Quod si non possent, quaererent extraneam personam. Quod si nec sic possent convenire, ab electione quiescerent, donec invenirent idoneum virum, quem concorditer eligere deberent. Et hoc unanimiter ab omnibus confirmatum est. Post hoc autem statim Roman redierunt. Dominus Octavianus et quidam alii accesserunt ad obsequium defuncti. Quidam vero alii praemiserunt auctorem scelerum Bosonem primogenitum satanae, ut munitionem beati Petri occuparet (cuius custodes fidelitatem ei iuraverant domino Papa Adriano vivente) eumque postea subsequentes eandem munitionem conscenderunt. Dominus autem Tusculanus palatium ascendit. Dominus Octavianus et dominus Rolandus cancellarius ad domos nostras venerunt et quidam alii. Vocati autem isti ab illis, qui munitionem observabant, responderunt "se numquam ascensuros in munitionem": Bosonem verentes, ne, sicut eis relatum fuerat, a iuratis Bosonis caperentur. Et dominus cancellarius: "Vadam", inquit, "et eos ad vos descendere faciam." Ivit cum eo [Odo] diaconus [cardinalis Sancti Nicolai ] de carcere [Tulliano], nec redierunt et sic per biduum [September 3-4, 1159] de loco, ubi electionem facerent, convenire nequiverunt.

Tandem die sabbati [September 5, 1159] descendentibus illis de munitione, ascenderunt omnes post altare beati Petri et coeperunt de electione tractare. Cumque convenire non possent, dixerunt isti qui concordiam et pacem ecclesiae desiderabant: "Date nobis electionem et eligemus unum de vobis; aut habeatis vos electionem et elegite, quem vultis de nobis unum"; et noluerunt. Surrexit tandem [September 7, 1159] velut iratus Otto diaconus sancti Gregorii [sic! Georgii] et Adebaldus [sic! Ildebrandus] Crassus cardinalis sanctorum Apostolorum, et Ioannes Neapolitanus, et accepto manto voluerunt immantare dominum Rolandum cancellarium; sed saniore et meliori parte cardinalium ex parte Dei omnipotentis et beatorum principum Apostolorum Petri et Pauli atque totius ecclesiae auctoritate prohibente, non potuerunt. Facta autem hac prohibitione, iterum eum immantare attentaverunt nec potuerunt, et cancellarium cum manto nullo modo tetigerunt; per eos tandem non stetit, quin immantaretur.

Caeterum clerus Romanus, qui in ecclesia beati Petri pro electione summi Pontificis convenerat, audito clamore cucurrerunt circumdantes dominum Ottonem, qui erat cum cardinalibus iuxta altare beati Petri, et clamaverunt omnes dicentes: "Dominum Octavianum eligite, per quem solum ecclesia pacem potest habere." Tunc petitione populi Romani et electione totius cleri, consentiente et desiderante universo capitulo basilicae beati Petri, dominus Octavianus cardinalis a saniori parte cardinalium electus est et manto indutus ac in sede beati Petri positus absque omni contradictione, cantantibus omnibus "Te Deum laudamus" in iubilo. Deinde, sicut mos est, domini cardinales et clerus Romanus totus, qui praesenserat et qui postea confluxerat, populique Romani pars maxima pedes eius osculati sunt. Quod videns dominus Rolandus cancellarius et qui ei, sicut dicebatur, iuramento erant astricti, nec clamaverunt, nec aliquo modo contradixerunt, sed inclinato capite redeuntes munitionem, quasi spe sua frustrati, conscenderunt. Tunc domini cardinales, clerus, iudices, scriniarii, senatores, populus Romanus dominum electum, signis (et) bandonis praecedentibus, ad palatium usque cum iucunditate perduxerunt, Romano more clamantes: "Papa Victore san Pietro l' elegge".

In crastinum [September 8, 1159] autem quidam de clero Romano ascenderunt munitionem et osculata manu domini cancellarii coeperunt eum et qui cum eo erant rogare, ut paci ecclesiae providerent. Quidam autem de diaconis curia respondit eis velut indignatus: "Heri pedes domini Octaviani, qui fratrem suum dominum cancellarium exuit manto et se induit, estis osculati, et modo venitis ad nos?" Et dominus cancellarius: "Noli," ait, "domine cardinalis, dicere quod verum non est. Dominus Octavianus nunquam exuit me manto, quia nunquam indutus fui." Sicque per totam hebdomadam illam {September 9-15] domino cancellario et suis in ecclesia beati Petri morantibus, nono die [September 17] descendentes trans Tyberim, eo die et altero commorantes XI exierunt et pervenerunt ad Cisternam Neronis, in qua latuit Nero figiens Romanos insequentes. Iuste Cisternam adierunt, quia dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas quae continere non valent aquas. Et ibi, die altero [September 18], qui duodecimus erat ab electione domini Victoris, induerunt cancellarium stolam et pallium erroris in destructionem et confusionem ecclesiae ibique primum cantabant "Te Deum laudamus". Quis vestrum, o sanctissimi patres, audivit talia? Quantum in eis est, biceps hodie facta est Romana ecclesia.

Nunc tacendum nobis est, ut dominus Otto, Palatinus comes, et dominus Guido, comes de Blanderata, et dominus Heribertus praepositus, viri prudentissimi, imperatoriae maiestatis legati, vicem accipiant referendi, quid in domino cancellario et suis repererint. Qui cum nota retulerint, domini episcopi, domini imperatoris legati quid hinc inde humilitatis et veritatis cognoverint, plenius poterunt enodare. In Urbe quoque cum Romanus clerus ad ecclesiam beati Petri ipsis praesentibus conveniret, quid de facto isto persenserint, quoniam praesentes esse credimus, referant ipsi et ad hoc comprobandum duos de fratribus nostris Petrum Christianum, ecclesiae nostrae decanum, et Petrum Guidonis, camerarium sanctae Romanae ecclesiae subdiaconum, sanctitati vestrae transmittimus, ut de his omnibus veritatis testimonium etiam viva voce perhibeant.

In coena Domini estis [Holy Thursday, March 24, 1160], in qua redemptionis humanae sacramenta peregit. Duos gladios Apostoli se habere professi sunt, quos et vos habetis: quid in eis et per eos agere debeatis, nullus vestrum ignorat. Ibi dictum est a Christo: "Satis est". Et nos, qui Christi vestigia sequi debemus, vobis dominis nostris dicimus huic operi finem facientes: "Satis est". Omnipotentis sapientia patris, qui novit et potest unire vota et voluntates omnium, doceat vos omnes et uniat ad confusionem Babylonicam destruendam et simoniam de ecclesia propellendam et pacem toti mundo desiderabilem in integrum reformandam.

 


The complaint that Cardinal Boso, "the first-born of Satan", had stolen a march on the rest and occupied the fortifications of St. Peter's is unfounded. Cardinal Boso was the Chamberlain of the late Pope, and it was his duty to guard the temporal properties of the Holy See, including St. Peter's and the Leonine City, until a successor had been seated.

 

 

November 10, 2013 2:46 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |