Sede Vacante 1153


Baldericus, Gesta Alberonis (episcopi Treverensis)

(1147)



Monumenta Germaniae Historica, SS VIII (Hannoverae 1846), 255:

... Sed nec cardinales enumerare piget, qui cum domino papa Eugenio Reverim venerunt. Viri enim fuere vultu, habitu, gestu, scientia, moribus honorabiles, et pro sua magna honestate immortali recordatione digni. Haec autem eorum sunt nomina, quae melius in libro vitae utinam scripta sint:

Episcopi cardinales:
Albericus Hostiensis,
Himerus Tusculanus;
Presbiteri:
Guido Summanus,
Haribertus S. Anastasiae,
Magister Guidodens, vir valde litteratus, legum et iuris peritus,
Iulius S. Marcelli,
Hugo Novariensis,
Magister Hubaldus,
Gislebertus S. Marci,
Iohannes Papiro;
Ex diaconis autem:
vir nobilis genere Ottavianus, et moribus nobilior, honestate et liberalitate notandus, specialis amator Theutonicorum,
Guido Cremensis, vir alti sanguinis, valdeque curialis et honestus ducique eloquio,
Odo Bone case, mansuetissimus homo, ex Romanis ortus nobilibus, omnibus affabilis et pius,
Johannes quoque S. Mariae novae, vir dulcissimae affabilitatis, sanctimonia morumque exornatione decoratus,
Gregorius quoque S. Angeli, vir ingenii vivacis, promptus et expeditus ad omnia quae honestati et ecclesiae Dei utilitati conveniunt.
Quid dicam de Iacinto, qui omnem iacunctum splendore suae virtutis vincebat, qui eloquii sui dulcedine omnes in amorem sui trahebat, quem audire atque videre, honestatem discere erat?
Sed nec Guidonem tacebo Pisanum, virum prudentissimum et breviloquio notabilem..

His omnibus archiepiscopus per duodecim epdomadas continue largitus est necessaria in tanta habundantia, quod ipsi quoque fatebantur, copiam pleno cornu venisse ad ipsos. Quid referam de supervenientibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, archidiaconibus, prepisitis, ducibus , comitibus, ad domnum papam Treverim venientibus, quorum ne unum quidem largitatis reliquit immunem? Natalis Domini [December 25, 1147] sollempnitatem tunc Treveris celebratam quis ita dictis explicare queat, ut tu, qui non videris, intelligere vel imaginari possis?....

 


Another list can be supplied from a bull issued in Trier on February 6, 1148 [JL II, 9181]:

Ego Eugenius catholicae ecclesiae episcopus.
Ego Hubaldus presb. card. tit. ss. Ioh. & Pauli.
Ego Hugo presb. card. tit. s. Laurentii in Lucina.
Ego Giselbertus presb. card. tit. s. Marci.
Ego Guido presb. card. tit. ss. Laurentii & Damasi .
Ego Heribertus presb. card. tit. s. Anastasii.
Ego Iulius presb. card. tit. s. Marcelli.
Ego Vuido [Wido, Guido] presb. card. tit. s. Potentiane.
Ego Oddo diac. card. S Georgii ad velum aureum.
Ego Ottavianus diac. card. s. Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ioannis card. tit. [sic!] s. Marie Nove.
Ego Gregorius diac. card. s. Angeli.
Ego Iacintus diac. card. s. Marie in Cosmydyn.

 

November 9, 2013 7:35 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |