Deacons and Subdeacons


Iohannes Diaconus   De Ecclesia Lateranensi,   viii
(ca. 1270)


J. Mabillon, Museum Italicum II (Parisiis 1724), 567:

VIII. De episcopis septem hebdomadariis, aliisque officialibus ejusdem ecclesiae.

Ad hoc igitur tam sollemne sacrosanctum altare, ubi, sicut diximus, vestimentum habetur sortitum, non scissum; et aliud multum et incomparibile sanctuarium, quod totum hic nominare supersedemus; nullus ad sacrificandum audet accedere praeter domnum Apostolicum et septem cardinales episcopos ejusdem ecclesiae hebdomadarios, qui Missam in hac sancrsancta basilica celebrant per hebdomadas suas, oblationemque, quam in ipsa Missa accipiunt a principio officii usque ad finem, quaecumque est in auro vel argento, vel quibuscumque oblationibus, in ordinationibus etiam et consecrationibus aequaliter dividunt cum canonicis ejusdem ecclesiae sibi assistentibus in ministerio altaris, et in officiis, praeter oblationem panis et vini, quae tantum canonicorum sunt. Quorum septem civilia hic describenda sunt nomina. Episcopus Hostiensis, qui debet consecrare et benedicere Apostolicum prae omnibus aliis, Episcopus sanctae Rufinae secundus; Episcopus Portuensis tertius; Episcopus Albanensis quartus; Episcopus tusculanensis quintus; Episcopus Sabinensis sextus; Episcopus Praenestinensis septimus.

In quibusdam vero Dominicis et festivis diebus, sanctorumque praecipuis sollemnitatibus, quandoque sacerdos est regalis et imperialis episcopus, immo patriarcha; et idem Apostolicus in supradicto sacratissimo altare Salvatoris hujus Lateranensis basilicae Missam debet celebrare: et quando celebrat dominus Papa sancti Petri vicarius, debent etiam ei assistere vicarii et collaterales sui praedicti, videlicet septem episcopi cum XXVIII cardinalibus totidem in ecclesiis infra muros urbis Romae praesidentibus, qui potestatem obtinent judicium faciendi super omnes episcopos totius Romani imperii in omnibus conciliis, vel synodis quibuscumque legati, vel praesentes affuerunt. Debet etiam ibi praesens esse archidiaconus cum sex diaconibus palatinis, qui in palatio legere debent evangelium, et in basilica Lateranensi: et alii duodecim diacones regionarii, qui solent evangelium legere in stationibus ecclesiarum Romae constitutis. Isti decem et octo diaconi totidem ecclesias habent infra muros civitatis. Et tamen omnes sunt canonici patriarchalis basilicae Lateranensis. Debent etiam ibi esse septem subdiaconi palatini, et schola cantorum, scilicet alii septem subdiaconi, qui vocantur regionarii. Isti debent legere lectiones et epistolas in stationibus Romae constitutis. Alii septem, scilicet schola cantorum, debet canere officium, dum dominus Papa celebrat Missam in basilica Lateranensi, et in aliis. Alii vero septem palatini epistolam debent legere in palatio ad Missam Apostolici, et in eadem patriarchali basilica Lateranensi, necnon etiam ad Missas ipsius Apostolici. Sunt etiam ibi acolythi praesentes, et capellani, lectores, exorcistae, et ostiarii, quorum unusquisque nititur adimpleree suum officium, sicut a sanctis patribus inibi est constitutum.

 


 

February 15, 2012 6:18 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |