Sede Vacante 1378



Deposition and Responses of
Hughes de Montelais, Cardinal de Britania

(excerpts)

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1227:

[Istud testatur ipse cardinalis de Britannia in depositione sua:]

Postea irruerunt Romani ad frangendum conclave, et quilibet captabat modum fugiendi. Et cum intrassent Romani, unus de Cardinalibus dixit quod Cardinalis Sancti Petri esset Papa. Tunc iste Cardinalis assistebat sibi et induit capam, et dicebat eidem Domino Sancti Petri quod salvaret fratres suos. Ipse vero nolebat acquiescere. Finaliter cum Romani veniret ad faciendum illi reverentiam, eo invito, iste recessit ad domum suam, quae nimis prope palatium. (column 1143:) cum esset intus, venerunt Romani in magna multitudine armatorum et familiares sui dixerunt isti Domino Cardinali et submiserunt eum per quandam strictam fenestram et fugit cum uno clerico super decta domorum et abscondit se usque ad tenebras, et de nocte transtulit se in Castro Sancti Angeli. Et ipse nolebat venire altera die nisi propter alios Cardinales, et quia non poterat aliud facere.

 

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1143 and 1270:

[Deposition:]

Dominus de Florentia nominavit Cardinalem Sancti Petri, et Dominus Lemovicensis nominavit illum Barensem, et alii post eum. Et quando venit vox ad istum, noluit eum nominare iste Cardinalis. Imo dixit quod non cognoscebant eum sicut ipse.

[ Interrogatories presented by the Ambassadors of the King of Castile: ]

Item, dixit in vera conscientia sua quod ante ingressum conclavis nec post nunquam habuit in mente consentiendi in eum nec eligendi eum, nec etiam cum esset in conclave nominavit eum, quia agnoscebat eum quod esset melancholicus et furiosus homo.

 


Cardinal de Britania appears to state that he had a mental reservation against Bartolomeo Prignano, on the grounds that he was "unsuitable", due to his temperament and temper.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1137:

Item, dixit quando Cardinalis Mediolanensis, qui erat prope eum in Ordine Cardinalium, deb ebat ire ad faciendum reverentiam, semper dicebat quod occupabat cathedram Sancti Petri et quod ibat ad adorandum idolum.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1237:

Item dixit quod quando fuit nominatus per omnes praedictos Cardinales in Papam, ipse Clemens remanebat plorando et excusans se quod expediebat eis habere alium, et supplicando quod alium praeficerent.

 

 

November 12, 2013 5:59 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |