MARCUS ULPIUS TRAIANUS
  TEXTS AND DOCUMENTS
  
  
  
  
    
SEXTUS AURELIUS VICTOR,  Liber de Caesaribus  13  (ed. Fr. 
  Pichlmayr,  Teubner 1911):
  
  Namque ULPIUM TRAIANUM Italica, urbe Hispaniae, ortum, 
  amplissimi ordinis tamen atque etiam consulari loco, arrogatum accepit 
  dedit.  Hoc aegre clarior domi seu militiae reperietur.  Quippe primus aut 
  solus etiam vires Romanas trans Istrum propagavit domitis in provinciam 
  Dacorum pileatis  † satisque nationibus, Decibalo rege ac†  Sardonios;  
  simul  ad ortum solis cunctae gentes, quae inter Indum et Euphratem 
  amnes inclitos sunt, concussae bello, atque imperati obsides Persarum 
  regi, nomine Cosdroe, et inter ea iter conditum per feras gentes, quo facile 
  ab usque Pontico mari in Galliam permeatur. Castra suspectioribus atque 
  opportunis locis exstructa, ponsque Danubio impositus, ac deducate 
  coloniarum pleraeque.  Adhuc Romae a Domitiano coepta forun atque alia 
  multa plusquam magnifice coluit ornavitque, et annonae perpetuae mire 
  consultum reperto firmatoque pistorum collegio;  simul noscendis ocius, 
  quae ubique e republica gerebantur, admota media publici cursus.  Quod 
  equidem munis satis utile in pestem orbis Romani vertit posteriorum 
  avaritia insolentiaque, nisi quod his annis suffectae vires Illyrico sunt 
  praefecto medente Anatolio.  Adeo boni malive in republica nihil est, 
  quod in diversum traduci nequeat moribus praesidentium.  Aequus 
  clemens patientissimus atque in amicos perfidelis, quippe qui Surae 
  familiari opus sacraverit, quae Suranae sunt:   usque eo innocentiae 
  fidens, uti praefectum praetorio Suburanum nomine, cum insigne 
  potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit:  "Tibi istum ad 
  munimentum mei comitto, si recte agam;  sin aliter, in me magis"  quod 
  moderatorem omnium vel errare minus fas sit.  Quin etiam vinolentiam, 
  quo vitio uti Nerva angebatur, prudentia molliverat, curari vetans iussa 
  post longiores epulas.  His virtutibus acto imperio annos prope viginti, 
  cum terrae motu gravi apud Antiochum ceteraque Syriae extremis 
  afficeretur, rogatu patrum Italiam repetens morbo periit grandaeva aetate 
  ascito prius ad imperium Hadriano civi propinquoque.  Abhinc divisa 
  nomina Caesarum atque Augusti inductumque in rempublicam, uti duo 
  seu plures summae potentiae dissimiles cognomento ac potestate dispari 
  sint.  Quamquam alii Plotinae, Traiani coniugis, favore imperium 
  assecutum putent, quae viri testamento heredem regni institutum 
  simulaverat.
  
  (14)  Igitur AELIUS HADRIANUS eloquio togaeque studiis 
  accommodatior pace ad orientem composita Romam regreditur.
  
  
    
INCERTI AUCTORIS,  Epitome de Caesaribus  13:
  
   
  ULPIUS TRAIANUS, ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, 
  Traianus a Traio paterni generis auctore vel de nomine Traiani patris sic 
  appellatus, imperavit annis viginti.  Iste talem se reipublicae, qualem vix 
  aegreque exprimere valuerint summorum scriptorum miranda ingenia.  
  Hic imperium apud Agripppinam, nobilem Galliae coloniam, suscepit, 
  habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis 
  civitatibus largitionem.  Cumque duo sint, quae ab egregiis principibus 
  exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, 
  tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento 
  quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum 
  deditus erat.  Liberalis in amicos et, tamquam vitae condicione par, 
  societatibus perfrui.  Hic ob honorem Surae, cuius studio imperium 
  arripuerat, lavacra condidit.  De quo supervacaneum videtur cuncta velle 
  nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum dixisse.  
  Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cuiusque ac bellicosi;  magis 
  simpliciora ingenia aut eruditissimos, quamvis pise parcae esset scientiae 
  moderateque eloquens, diligebat.  Iustitiae vero ac iuris humani divique 
  tam repertor novi quam inveterati custos.  Quae omnia eo maiora 
  visebantur, quo per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato 
  statu Romano in remedium tantorum malorum divinitus credebatur 
  opportune datus, usque eo ut adveniens imperium eius pleraque mirifica 
  denuntiaverint.  In quis praecipuum cornicem e fastigio Capitolii Atticis 
  sermonibus effatam esse:  kalos estai.   Huius exusti corporis cineres relati 
  Romam humatique Traiani Foro sub eius columna, et imago superposita, 
  sicut triumphantes solent, in urbem invecta, Senatu praeeunte et exercitu.  
  Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit magna 
  clade aedium proximarum;  et pestilentia famesque et incendia facta sunt.  
  Quibus tulatus est, statuens, ne domorum altitudo sexaginta superaret 
  pedes ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contigerent, exitosos.  
  Unde merito Pater Patriae dictus est.  Vixit annos sexaginta quattuor.