1131 Innocent II 
   
 
 
  
 
     
   
	
     
        Dedication of an altar at Marigny, diocese of Sens 
      
        
          (January 20, 1131)
   
          
    
    
		
		
		Monumenta Germaniae Historica  XXVI (München 1890), "Historia Mauriniacensis Monasterii", pp. 40-41:
		Anno igitur Incarnati Verbi 1130, XIII vero Kalend. Februarii [January 20, 1131], a domino papa Innocentio II. in ecclesia Mauriniacensis coenobii consecratum est altare ante Crucifixum. Inter eas venerabiles personas, quae huic sanctae consecrationi affuerunt, venerabiliores fuerunt: 
		
		- episcopi cardinales Guillelmus Praenestinus
- Matheus Albanensis
- Iohannes Hostiensis
- Guido Tiburtinus
- cardinales presbyteri Iohannes Cremensis de titulo Sancti Grisogoni
- Petrus Rubeus de titulo Sancti Martini
- Humbertus Rubeus de titulo Sancti Clementis
- Gotielmus de titulo Sanctae Ceciliae
- diaconi cardinales Romanus de titulo Sanctae Mariae in Porticu
- Haimericus cancellarius diaconus cardinalis de titulo Sanctae Mariae novae
- Guido de titulo Sanctae Mariae in Via-lata
- Adinulfus abbas Farfensis'
- Bernardus abbas Clararum-vallium, qui tum temporis in Gallia divini verbi famosissimus praedicator erat 
- Petrus Abalardus monachus et abbas, et ipse vir religiosus, excellentissimarum rector scolarum, ad quas pene de tota Latinitate viri litterati confluebant
- Girardus abbas, vir aeque et litteratus et religiosus
- Sanxon abbas Sancti Luciani de Belvaco
- Henricus vero Senonensis archiepiscopus iuxta domnum papam in loco capellani fuit.
- Gaufridus autem Carnotensis episcopus ad populum sermonem fecit.