Sede Vacante 1216

July 16, 1216—July 18, 1216

Honorius III: Announcement of his Election

(Perugia July, 1216)



Ed. Winkelmann, "Zwolf Papstbriefe zur Geschichte Friedrichs II und seiner Nachkommen," Forschungen zur deutschen Geschichte 15 (1875), pp. 374-376:

 

Buoncompagnus of Florence, Antiqua rhetorica Lib. II, tit. 1, cap. 2 (Bern: Stadtbibliothek, ms. no. 322, folium 51a. saec. xiii).

Postquam Dei et hominum mediator felicis memorie Innocentium episcopum tercium ex hoc mundo ad celestem patriam evocavit, convenerunt universi cardinales, ut de substituendo pastore tractarent. Cum autem venerabilibus fratribus nostris Ostiensi et Prenestino episcopis eligendi fuisset postestas ab universitate concessa, nostris humeris pallium apostolicum imposuerunt, cogendo nos subire onus, quod evitare libentius optabamus. Sic enim antecessoris nostri decessum et promotionem nostram universitati vestre intimare tenemur, rogantes vos in domino et monentes, quatinus ipsius animam et nostram insufficientiam piis orationibus taliter adjuvetis, ut, si aliqua ei macula de contagiis terrenis inhesit, per vestrarum orationum suffragia diluatur et nos Petri naviculam possimus cum temone fidei et anchora iustitie gubernare.

 


The Bishop of Ostia was Hugo (Hugolinus) dei Conti di Segni, third cousin of the late Innocent III.

The BIshop of Palestrina was Guido Papareschi  [Eubel, Hierarchia catholica I  editio altera, p. 37 n.2; cf. p. 3 n.4.]

J. Clausen, Papst Honorius III (1216-1227). Eine Monographie  (Bonn: P. Hauptmann 1895). p. 8  

 

November 10, 2013 6:52 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |